Initium
tio naturaliter menti humanæ inscripta, naturalis lex dicitur.1 Ideirco interrogationi multorum qui dicunt, Quis ostendit, id est, cognoscere fecit, nobis bona?2 respondet Psalmista: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. In hoc quippe naturali lumine rationis veritatem cognoscimus, et inter bona ac mala discernimus. Propter quod ad Romanos ait Apostolus: Quum gentes quæ legem non habent, naturaliter ea quæ legis sunt, faciunt, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium illis reddente conscientia ipsorum.3
Est autem multiplex lex. Est namque lex æterna, lex naturalis, lex divina, et lex humana. Lex æterna, est ratio divinæ sapientiæ, in quantum est directiva actionum ac motuum omnium creaturarum. De hac lege æterna summi atque incommutabilis Dei, in Sapientia scriptum est:4 Quum sis ergo justus, juste omnia disponis: virtus enim tua justitiæ initium est. Et rursus: Tu autem, dominator Domine, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos. Hæc enim lex æterna, ipsa est divina et increata Sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter:56 subest enim ei, quum voluerit, posse; et disponit7 omnia suaviter, quoniam movet unumquodque ad propriam perfectionem secundum naturalis inclinationis exigentiam. Hæc lex divinæ mentis æterna, omnis rectitudinis, virtutis, veritatis ac legis origo est, et fontale atque causale principium, secundum Anselmum in libro de Veritate.
Lex ergo naturalis, est quædam participatio legis æternæ, naturis rerum creatarum naturaliter indita, per quam unaquæque tendit in proprium finem, sibi a divina Sapientia præstitutum, et operatur proprias actiones, quemadmodum ait Boetius:
O qui perpetua mundum ratione gubernas, ..... stabilisque manens, das cuncta moveri.
Per hanc legem naturalem omnia creata divinæ voluntatis imperio ad nutum obediunt, dicente Scriptura: En cœlum et cœli cœlorum, abyssus et universa terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur;8 et quum conspexerit ea Deus, tremore concutientur. Et denuo: Columnæ cœli pavent ad nutum ipsius.9
Itaque lex naturalis in homine, est quoddam dictamen seu ordinatio practicæ rationis, per quam homo ad aliquid agendum vel non agendum inducitur. Considerandum est enim, quod intellectus seu ratio hominis duplex est, scilicet practica, ut quum veritatis cognitio ordinatur ad opus, sicut cognitio moralis. Nam quid sit virtus inquirimus, non ut sciamus, sed ut operemur et boni efficiamur. Ratio vero speculativa seu intellectus contemplativus est, dum ipsa veritatis notitia propter se ipsam consideratur atque tenetur, ut est cognitio divinorum. Et quoniam beatitudo nostra in cognitione intellectus speculativi essentialiter sita est, juxta illud, Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum:10 ad quam beatitudinem homo perduci non potest, nisi per rectam operationem intellectus practici, juxta illud Matthæi, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata;11 et Sapientiæ, Bonorum operum gloriosus est fructus:12 ideo rationali animæ concreata est quædam habitualis cognitio primorum principiorum, tam speculabilium, quæ dicitur intellectus ad rationem speculativam pertinens, quam operabilium, quæ appellatur synderesis, in practica ratione consistens. Synderesis enim est habitus rationis, quo cognoscuntur prima principia naturalis juris seu legis, ut quod Deo est obediendum, quod malum est fugiendum, quod proximo est benefaciendum. Lex autem naturalis non est ipse habitus neque synderesis, sed quasi opus ejus, videlicet censura rationis, quid sit agendum determinans: quæ censura per modum præcepti elicitur ex habituali cognitione synderesis.
Unde decem præcepta Decalogi ad naturalem pertinent legem. Nam ratio naturaliter eis consentit. Et ideo lex scripta data per Moysen, quantum ad præcepta moralia, aliud non erat, nisi naturalis legis reformatio ac renovatio.13 Lex enim naturalis tempore illo adeo obscurata fuit, ut omnes pene ad idololatriam declinarent : quæ rationis obscuratio inexcusabilis exstitit, quemadmodum in Sapientia scriptum est : Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei. Et causam adjunxit :14
Sap. xii, 1.
Ibid. 5. magnitudine enim speciei et creaturæ, cognoscibiliter videri poterit horum Creator. Nam sicut omnis effectus, in quantum est quædam participata similitudo suæ causæ, naturaliter ad propriæ causæ notitiam introducit; sic omnis creatura, quum sit quidam radius sui Creatoris, secundum Dionysium, naturaliter dirigit intellectum ad summi Conditoris notitiam. Universa enim propter se ipsum operatus est Dominus, quatenus divinæ naturæ perfectio, creatricisque bonitatis proprietas, in rebus creatis reluceant, ac per hoc res creatæ humanam mentem ad Dei cognitionem perducant.15 Rationalem enim creaturam Deus molitus est, quatenus Creatorem suum cognoscat, cognoscendo diligat, diligendo teneat, tenendo fruatur, fruendo beata sit. Idcirco hæc dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, videlicet naturali atque terrena, et non glorietur fortis in fortitudine sua ; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me.1617
Fuerunt equidem quidam, qui sibi sapientes videbantur, seque divinorum notitiam attigisse gavisi sunt, de quibus ad Romanos scripsit Apostolus : Quia quod notum est Dei, id est, quod naturaliter de Deo cognosci potest, manifestum est in illis, id est, innotuit eis : quibus utique, nisi mundi hujus philosophis ? Invisibilia enim Dei, id est naturales proprietates divinæ naturæ, per ea quæ facta sunt, id est per agnitionem creaturarum, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas ex rebus creatis cognoscitur, ita ut sint inexcusabiles.18 Nam quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed servierunt creaturæ potius quam
A Creatori. Quamvis enim nonnulli eorum idololatriam perniciosam esse cognoverant, nihilo minus potius metuentes hominem quam Deum, aut certe plus optantes placere hominibus quam Deo, idola coluerunt. Unde de magno illo philosopho, Senecam loquor, sexto de Civitate Dei Augustinus inducit, quod dixerit : Sic idola adoramus, ut meminerimus hujusmodi cultum magis ad morem, id est vulgarem consuetudinem, quam ad rem pertinere. Denique in libro de Vera religione refert
B Augustinus, Platonem sacrificasse, eo quod castus, imo et virgo permanserit. Non quod Plato virginitatem crediderit esse illicitam, sed propter pontificum paganorum instantias. Verumtamen nec isti excusantur, quia de Seneca testatur Augustinus, quod tanto damnabilius idola coluit, quanto illa quæ mendaciter fecit, veraciter agere putabatur. Non audierunt isti atque consimiles eis verbum illud Filii Dei salubre et sanctum : Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt
Matth. x, 28. occidere. Et item, quod in Isaia conscriptum est : Nolite timere opprobrium hominum, blasphemiasque eorum. Quis tu, ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum arescit ?
Is. li, 7, 12.
Nos ergo qui privatum nostri amorem evellere, et nos ipsos spiritualiter mortificare docemur, solum Deum timeamus, solum Deum amemus, ei soli placere conemur, in eo stabiliri nitamur, nec hominem quemcumque vel qualemcumque formidemus, aut diligamus, nisi in Deo et propter Deum, quatenus cum beatissimo Jeremia singuli dicere valeamus : Dominus fortitudo mea et refugium meum, et robur meum. Et rursum : Non est similis tui, Domine. Magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium ? Tanto etenim Deum in patria clarius cernemus per speciem, quanto nunc clarius videmus per fidem, illam plane, quæ per dilectionem operatur. Quidam enim dicunt se nosse Deum, sed factis negant. Ideo qui se dicit
Jer. xvi, 19.
Ibid. x, 6, 7.
II Cor. v, 7.
Galat. v, 6.
Tit. i, 16.
I Joann. ii, 4. in Deo manere, et mandata ejus non custodit, mendax est et fallax. Sed quem fallit? nonne se ipsum? Arguet te malitia tua, o simulator; et aversio tua increpabit te, o infelix hypocrita. Numquid me ad iracundiam provocas, dicit Dominus? nonne temetipsum in confusionem vultus tui? Item, tanto Deum in patria ardentius diligemus amplexando præsentem, quanto nunc amplius eum diligimus desiderando absentem. Et quoniam fruitio quæ est dos animæ, correspondet caritatis fervori, quemadmodum scriptum est, Ego diligentes me diligo; et Salvator, Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum; cujus dilectionis præmium pandit, dum addit, Et manifestabo ei me ipsum; visio namque est tota merces: propterea, quo nunc calidiori affectu Deum desideramus, eo copiosiori ditiorique possessione eum possidebimus, et intra nos recipiemus. Desiderium enim aperit et patulam facit mentem optantis ad receptionem dilecti. Totum igitur studium nostrum, ad Dei internam atque ferventem dilectionem vertamus et ordinemus, et non sint in multis actus nostri, quoniam unum est necessarium. Ait enim Scriptura: Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. Idcirco, Diligam te, Domine, fortitudo mea, et precor, ut sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea dilectione tua deifica.
Denique si homo non ordinaretur a Deo, nisi ad naturalem felicitatem ac finem, quemadmodum opinabantur philosophi, sufficeret ei lex naturalis, neque altiori lege egeret. Sed quoniam ad supernaturalem beatitudinem conditi sumus, juxta illud Apostoli, Gratia Dei vita æterna; et iterum, Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus diligentibus se. (Sed unde hoc nosti, Apostole? Respondet: Nobis, inquit, revelavit Deus per Spiritum Sanctum.) Idcirco indigemus supernaturali lege, per quam de vera ac supernaturali beatitudine instruamur, atque de præceptis et actibus perveniendi ad eam illuminemur, sicut in Psalmo sanctus precatur: Illuminet vultum suum super nos. Ad quem finem, et quo fructu, adjecit: Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum tuum de cœlis? Hæc ergo lex supernaturalis, dicitur lex divina, quæ est mensura ac regula actuum humanorum in ordine ad felicitatem æternam. Per hanc enim legem ratio cognoscit et dictat, quid de Deo sentiendum, quomodo ei ministrandum, et ad quem finem sit omne exercitium nostrum referendum. De hac lege ait Psalmographus: Lex Domini immaculata, convertens animas. Quam sibi idem necessariam sciens, exorat: Legem pone mihi, Domine, in via tua. Et iterum: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum. Propter hanc legem hominibus a Deo collatam, Isaias testatur: Dominus judex noster, etc., ipse veniet et salvabit nos. Et Jeremias de Deo exorsus: Dabo, inquit, leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas. Quod tamen de nova lege esse prædictum, Apostolus asserit, quæ ita se habet ad veterem legem, sicut meridies ad auroram, lumen ad umbram, veritas ad figuram, imo sicut splendor ad tenebras, et vita ad mortem.
Præterea, præter legem naturalem et æternam atque divinam, ponitur lex humana, quæ est quoddam rationis dictamen, quo diriguntur actus humani in ordine ad finem boni communis. Hæc autem lex ex naturali lege progreditur, et est quasi determinatio et explicatio legis naturalis circa particulares hominum status atque negotia, casus ac opera. Nam ea quæ ad naturalem pertinent legem, non sunt omnia æque manifesta, et omnibus certa: et ideo per legem humanam exprimitur et clarius declaratur, quod lex naturalis obscure complectitur. Talis quoque lex necessaria est vitæ humanæ. Finis enim legis est, homines a malis retrahere, et virtuosos efficere. Quidam vero hominum sunt naturaliter bonæ indolis, quemadmodum de Jeroboam rege Israel, tertio Regum habetur, in quo tamen postmodum honor mores corrupit.19 Isti autem sine comminatione pœnarum ac metu, faciliter inducuntur ad bona, et retrahuntur a malis.20 Aliqui vero inveniuntur protervi, atque ad malum proclives ac fervidi, quos necesse est a malis arceri, et ad bonum induci, comminatione, metu ac vi. Talis autem disciplina dicitur lex humana. Propter quod constitutio legum necessaria exstitit : quoniam, teste Philosopho, primo Politicorum, Quemadmodum homo virtute ornatus, justitiaque vestitus, est honorabilissimum animal, sic si a lege et æquitate separetur, est omnium animalium pessimum.
Verumtamen, quoniam lex humana communitati proponitur, ideo mala multa permittit, ne deteriora contingant. Lex vero divina quum sit immaculata, et velut radius lucidus legis æternæ, nullum malum permittit, omnemque perfectionem includit. Propter quod immaculata et animarum conversiva vocatur.21 Tamen, quantum possibile est, debet (secundum Isidorum) lex humana esse honesta, quatenus religioni conveniat; justa, ut secundum rationem procedat; possibilis, ut a subditis portari implerique possit. Erit quoque secundum consuetudinem patriæ, et loco ac tempori debet congruere. Ex his itaque constat, cur dicat Apostolus:22 Lex propter transgressores posita est; justis enim non est lex posita. Et quoniam intentio legislatoris est homines bonos efficere, ideo secundum distinctionem operationum humanarum assignantur varii legis effectus. Quædam enim operationes sunt per se bonæ atque laudabiles, et respectu harum legis effectus est præcipere sive consulere, juxta illud Deuteronomii: Custodi temetipsum et animam tuam sollicite.23 Et in Josue libro: Ecce præcipio tibi, confortare et esto robustus.24 Aliæ operationes sunt per se malæ, et respectu harum effectus legis est prohibere, quemadmodum scriptum est: Cave ne unquam obliviscaris pacti Domini Dei tui.25 Aliæ vero operationes sunt indifferentes: et quoad has, legis effectus est permittere. Punire autem est legis effectus, quantum ad duros et prævaricatores.
Quoniam itaque lex divina humanam in eo transcendit, quod omne malum prohibet, nec aliquod peccatum permittit; idcirco eam custodire in omnibus difficillimum est, et omni diligentia egens. Propter quod hortatur nos sermo divinus:26 Omni custodia custodi cor tuum. Cujus rationem alibi tradens: Nisi te, inquit, instanter in timore Dei servaveris, cito subvertetur domus tua.2728 Nam qui spernit modica, paulatim decidit.29 Propterea altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;30 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus ejus operibus ne fueris curiosus. Et Tobias ait: Omnibus diebus vitæ tuæ Deum in mente habeto, et pete ab eo ut vias tuas dirigat.3132 Non enim est hoc volentis, neque currentis, sed miserentis Dei.
Footnotes
-
Eccl. XVI, 18, 19. ↩
-
Ps. IV, 6, 7. ↩
-
Rom. II, 14, 15. ↩
-
Sap. XII, 15, 16. ↩
-
Matth. XXIX, 17. ↩
-
Matth. XIII, 1. ↩
-
Sap. xii, 18. ↩
-
Eccli. XVI, 18, 19. ↩
-
Job XXVI, 11. ↩
-
Joann. XVII, 3. ↩
-
Matth. XIX, 17. ↩
-
Sap. III, 15. ↩
-
Eccli. VIII, 1. ↩
-
Sap. xiii, 1. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Jer. ix, 23, 24. ↩
-
II Cor. x, 17. ↩
-
Rom. i, 19-21, 25. ↩
-
III Reg. xi, 28. ↩
-
III Reg. xii, 28 et seq. ↩
-
Ps. xviii, 8. ↩
-
Galat. iii, 19. ↩
-
Deut. iv, 9. ↩
-
Josue i, 9. ↩
-
Deut. iv, 23. ↩
-
Prov. iv, 23. ↩
-
Eceli. xxvii, 4. ↩
-
Eccli. xxvii, 4. ↩
-
Prov. xix, 1. ↩
-
Prov. iii, 22. ↩
-
Tob. iv, 6, 20. ↩
-
Rom. ix, 16. ↩
Chapter 1 of 10