Articulus 8
DE PRÆCEPTIS JUDICIALIBUS VETERIS TESTAMENTI AD PRINCIPES AC POPULAREM CONVICTUM PERTINENTIBUS.
HÆC sunt præcepta atque judicia, quæ constituit Dominus per Moysen, inter se et filios Israel. Lev. xxvi, 45.
Judicialia veteris legis præcepta dicuntur, quæ moralia præcepta legis divinæ ordinant atque determinant, quantum ad conversationem hominum mutuam: quemadmodum illa præcepta cærimonialia appellantur, quæ præcepta moralia divinæ legis determinant, quantum ad cultum divinum exteriorem, colendique modum, ut ante latius demonstratum est. Ordinatio autem humanæ vitæ, sine principe esse non potest ac judice, qui sit justitiæ custos, et velut quædam animata justitia, ad quam subjecti in omni necessitate recurrant. Sunt vero quatuor species principatus, secundum Philosophum, quorum præcipuus dicitur regnum, in quo unus regnat secundum virtutem et æquitatem. Et aristocratia, in qua multi boni principantur, unusque virtuosus omnibus præsidet: et talis principatus ad omnes quodammodo pertinet.1 Nam principantes ab omnibus eliguntur, et ex omnibus eligi possunt.
Talis vero fuit principatus sub veteri lege, secundum ordinationem divinam. Moyses namque successoresque ejus præerant populo, tanquam singulariter omnibus dominantes: quod est quædam species regni. Eligebantur quoque seniores secundum virtutem, ut principarentur sub ipso, et singuli proprium exercerent officium, sicut in Deuteronomio ait Moyses:2 Tuli de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, constituique eos vobis principes. Et hoc ad speciem principatus quæ aristocratia dicitur, pertinet. Sed democratiam concernit, quod tales de omni populo eligebantur, sicut in Exodo legitur:3 Provide de omni populo viros sapientes. Et ad hoc pertinet, quod populus eos elegit. Nam in Deuteronomio dicitur:4 Date ex vobis viros sapientes. Optima ergo fuit ordinatio legis, quantum ad principes. Advertendum tamen, quod Dominus institutionem summi principis non dedit populo, sed sibi retinuit. Populus enim Judæorum sub Dei speciali cura regebatur. Propter quod in Deuteronomio scribitur:5 Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Et ergo Moyses moriturus, pro consti-
Num. xxvii, 16.
Ibid. 18 et seq. Deut. xxxi, 23.
Judic. vii, 9, 10, 15.
Deut. xvii, 15.
1 Reg. vii, 7.
Deut. xvii, 15.
Ibid. 16 20.
Osee xiii, 11.
Ibid. vii, 4. tutione summi principis Deum deprecans, dixit: Provideat Dominus Deus spirituum universæ carnis, hominem qui sit super multitudinem hanc. Sicque per electionem divinam ordinatus est Josue. De singulis quoque judicibus qui post Josue erant, legitur quod Dominus suscitavit populo salvatorem, et quod spiritus Dei erat in ipsis. Unde electionem regis non commisit Dominus populo, sed sibi servavit, quemadmodum in Deuteronomio dicitur: Eum constitues tibi regem, quem Dominus Deus tuus elegerit.
Quamvis autem optima gubernatio populi sit ut per regem regatur (tale enim regimen, propter unitatem regentis, demonstrat potissime regimen divinum, quo unus Deus mundum gubernat), lex tamen non concessit eis regem a principio cum plenaria potestate, sed judicem: quoniam regnum, propter magnam potestatem regi concessam, de facili in tyrannidem vertitur. Magna enim potestate bene uti, perfectorum est. Quia ergo Judæi crudeles avarique fuerant, facillime ad tyrannidem declinare poterant. Ad vitandum ergo periculum, non concessit eis Dominus regem. Postea vero quasi indignans regem concessit, quemadmodum ad Samuelem dixit: Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Instituit tamen ut circa regem eligendum exspectarent divinum judicium, et ne facerent regem alterius gentis. Tales namque parum affici solent populo cui præficiuntur. Ordinavit quoque ne rex multiplicaret currus et equos, uxores atque divitias: talia enim occasionem præbent relinquendi justitiam. Instituit etiam ut legem cogitaret quotidie, in Dei timore et obedientia perseverando, et ne per superbiam tumens subjectos contemneret sive opprimeret. Divisio autem regni Israelitici in pœnam a Deo inducta est, quia frequenter contra regnum David injuste litigabant. Ideirco per Osee Dominus ait: Dabo tibi regem in furore meo. Et iterum: Ipsi regnaverunt, et non ex me. Quod vero primo Regum habetur, Hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis, Filios vestros tollet, ad tyrannidem pertinet, nec divina institutione sancitum est. Sed prædicitur usurpatio regum, qui potestate abutentes, ad crudelitatem flectuntur. Potest tamen rex absque tyrannide filios populi tollere, eosque tribunos et centuriones constituere, ac multa a populo exigere, propter procurandum bonum commune.
Denique, secundum Augustinum, populus est cœtus multitudinis, juris conservatione et utilitate virtutis sociatus, videlicet ut communicatio hominum mutuo justis præceptis ordinetur. Communicatio autem hominum una, fit auctoritate principum; alia vero, propria voluntate privatarum personarum. Lex ergo circa utramque communicationem populum Dei sufficienter instituit. Statuit enim judices, sicut in Deuteronomio legitur: Magistros et judices constitues in omnibus portis tuis, ut judicent populum justo judicio.
Circa possessiones vero optimum est, ut sint distinctæ, ususque earum partim sit proprius possidenti, et partim communis. Lex ergo divina instituit divisionem possessionum, sicut in Numeris legitur: Ego dedi vobis terram in possessionem, quam sorte dividetis. Et ne divisio talis non regulata periret, ordinavit ut pluribus daretur possessio latior, paucioribus autem angustior; ne etiam possessiones in perpetuum vendantur, sed tempore certo ad pristinos possessores reverterentur, ne sortium confunderetur divisio. Propter quod etiam ordinavit ut proximi succederent morienti, mulieresque nuberent suæ tribus hominibus. Quia vero possessiones aliquo modo debent esse communes, concedebatur ut unusquisque vineam amici ingressus, comedere posset quantum ei sufficeret, dummodo nil secum efferret. Quantum vero ad pauperes, institutum erat ut eis manipuli obliti et fructus, racemi quoque remanentes, relinquerentur. Voluit enim lex ad mutuam dilectionem inducere populum, sicut ait Apostolus: Qui diligit proximum, legem implevit. Dilectio autem
1 Reg. vii, 11. consensu
Deut. xvi, 18.
Num. xxxiii, 53, 54.
Lev. xxv, 23, 13. Num. xxxvi, 4.
Ibid. xxvii, 8-11; xxxvi, 8.
Deut. xiii, 24.
Ibid. xxiv, 19-21.
Rom. xiii, 8. est communicativa proprii boni. Et ergo ut assuescerent sibi mutuo de facili communicare, prædicta instituit. Prohibuit autem lex possessiones vendi in perpetuum, sed solum ad certum tempus: quo finito, redirent ad pristinos dominos, ne eveniret confusio sortium. Regulatio enim et conservatio possessionum, secundum Philosophum, multum est utilis pro communi bono: alias possessiones ad paucos venire valerent. Et ideo, ut ipse refert, statutum fuit in quadam urbe gentilium, ne quis possessionem sine evidenti necessitate detrimentoque venderet. Concessit tamen lex, ut domus urbanæ in perpetuum venderentur: quia sorte distinctæ non erant, neque ad numerum certum redactæ, sed additio eis fieri potuit.
Ordinavit insuper lex, ut ad mutuum exhibendum proni essent, nec ab hoc anno remissionis propinquante desisterent, nec eum cui mutuassent, usuris gravarent, aut pignus vitæ necessarium exigerent;67 nec mutuata importune velut exactores reperent, vel domum debitoris intrarent, pignus quærendo seu ad placitum accipiendo;89 sed foris starent, et ille eis præberet, quo melius carere valeret. Circa animalia vero mutuata lex statuit, ut si propter negligentiam ejus, cui mutuata fuerant, seu eo absente morerentur, vel debilitarentur ex incustodia sua, reddere teneretur. Sed si eo præsente et diligentiam adhibente deficerent, non tenebatur reddere, maxime quando mercede conducta fuerunt.10 Si vero non essent conducta, potuisset habere justitiam aliquam is qui mutuavit, ut tantum reciperet, quantum usus animalis mortui aut debilitati potuisset conduci. Differt autem depositum a mutuo, quia depositum traditur alteri ad utilitatem deponentis, quatenus sibi tutius conservetur; mutuum vero, ad utilitatem ejus cui conceditur: ideo ad restitutionem depositi non tenetur homo sicut ad restitutionem mutui in casibus certis.11 Ex defraudatione tamen depositi periculum maximum imminet. Propter quod vehemens cautela adhibenda est circa deposita. Dicitur enim secundo Machabæorum: Sacerdotes invocabant de cœlo eum qui de depositis legem dedit, ut his qui deposuerunt ea, salva custodiret. Et ideo in Exodo habetur, quod in amissione depositi statur juramento ejus, apud quem fuit depositum.
Statuit quoque lex, ut mercenariis statim merces daretur, ne necessariis indigerent.12 Et ut populus in majoribus dubiis et gravioribus causis ad superiorem recurreret judicem, videlicet summum sacerdotem, cujus erat determinare dubia circa cærimonias cultus divini, vel ad regem qui ea determinabat quæ ad judicia hominum pertinent;1314 sed in minoribus causis et dubiis contenti essent judicibus, qui per singulas urbes sedebant, nisi illi inter se discreparent et vacillarent: de quibus omnibus et aliis multis diversæ leges judiciales in veteri Testamento datæ sunt atque conscriptæ. Statuit etiam lex, ut in ore duorum vel trium testium staret omne verbum.1516 In humanis enim negotiis haberi non potest certitudo infallibilis et demonstrativa, sed sufficit conjecturalis probabilitas et persuasoria ratio. Est autem verisimile atque probabile, verum id esse, in quo tres, id est duo testes et ille cum quo testantur, vel quatuor, id est tres testes et is pro quo testantur, conveniunt, dummodo in suo testimonio non vacillent, neque aliunde habeantur suspecti, et diligentissime præexaminati concordent. Per duos tamen vel tres testes qui asseruntur idonei, designatur divinarum Personarum, quæ interdum duæ vicissimque tres exprimuntur, immobilis veritas, secundum Augustinum.
Potest autem movere, quum pœna sit secundum culpæ quantitatem taxanda, cur lex jussit pro ove una furata quatuor reddi, sed pro bove uno furato reddi quinque, in aliis vero rebus restitui duplum. Considerandum ergo, quod gravis pœna non semper infligitur propter magnitudinem culpæ, sed etiam propter alias rationes, scilicet ut homines propter pœnam1718
Deut. xxii, 26, 27.
Lev. iv, 2 et seq. Num. xv, 22-29.
Ibid. 30, 31.
Deut. xxi, 20, 21.
Exod. xxi, 7, 9.
Ibid. 4. terreantur, et territi corrigantur; vel quia in peccato est concupiscentia et delectatio magna, propter quam homo a peccato tali non cessat, nisi per maximam pœnam: vel propter facilitatem committendi peccata, et in ipsis latendi. Circa quantitatem vero culpæ est quadruplex gradus. Interdum enim homo committit malum omnino involuntarie, et sic penitus excusatur, ut quum puella violenter opprimitur, quamvis clamet et renitatur. Vel quum peccatum est partim involuntarium, et tamen propter passionem patratur, ut dum ex infirmitate peccatur: tunc enim pœna minuitur secundum divinum judicium, et item humanum, nisi forte propter aliorum terrorem expediat sic peccantem puniri. Secundus gradus est, dum anima per ignorantiam peccat, non quidem divini præcepti, quod omnes scire debent, sed facti: tunc namque peccatum minuitur. Et ergo per judices non puniebatur, sed sacrificiis delebatur, quemadmodum in Levitico habetur: Anima quum per ignorantiam peccaverit, etc. Tertius gradus est, quum homo per superbiam, id est ex electione mali, aliquid agit: et tunc pœna secundum quantitatem culpæ infligebatur. Quartus gradus est, dum aliquis ex pertinacia atque protervia peccat: tunc namque tanquam legi rebellis et ejus destructor, occidebatur. Lex autem pensavit in furto id quod frequentius accidit. Pro furto igitur rerum quæ faciliter custodiuntur, ordinavit duplum restitui. Oves vero quia pascuntur in agris, difficulter custodiuntur, ubertimque per furtum subtrahantur: et ideo lex pœnam furti hic auxit, statuens pro ove una furata quatuor reddi; et pro uno bove quinque, quoniam boves difficilius custodiuntur quam oves, quia non pascuntur gregatim quemadmodum oves. Sed si animal sublatum, inventum fuisset vivum apud alium, non exigebatur nisi duplum: tunc enim æstimari potuit, quod non animo furandi sublatum fuerat, quia occisum non fuit.
Denique, ut Cicero ait, et Augustinus allegat, octo sunt genera pœnarum in legibus: damnum, verbera, vincula, talio, ignominia, exsilium, servitus, et mors. Omnes autem has pœnas lex aliquo modo inflixit. In gravioribus enim quibus contra Deum peccatur, ut blasphemia, in homicidio quoque et furto hominum in irreverentia ad parentes, in adulterio atque incestu, mortem corporalem induxit. In aliarum rerum furto adhibuit pœnam damni; in percussuris vero et mutilationibus, et falso testimonio, talionem, quemadmodum scriptum est: Livorem pro livore, dentem pro dente. In minoribus autem inflixit flagella et ignominiam, ut in eo qui noluit suscitare semen propinqui. Servitutem vero adhibuit furi, qui non habebat quod redderet, et ei qui in septimo anno qui fuit annus remissionis, liber egredi noluit: pro pœna enim ei tunc rependit, ut in perpetuum in servitute manneret. Exsilium vero lex in toto nulli imposuit, ne si extra populum divino cultui deditum ad idololatras proficisci cogeretur, ad idololatriam declinaret. Et ideo David ad Saul dixit: Maledicti sunt qui ejecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis. Erat tamen particulare legis exsilium, ut dum aliquis ad unam civitatum refugii transiit, et in ea usque ad summi sacerdotis mortem permansit.
Præcepit etiam lex bruta occidi, non propter propriam culpam, sed in pœnam dominorum suorum. Sunt nec minus alia multa judicialia veteris legis præcepta, rationabili causa nequaquam carentia: quia ab eo donata sunt, qui est fons sapientiæ et Verbum Dei in excelsis.
Lev. xxiv, 16, 17; xx, 9. Exod. xxi, 15-17.
Deut. xxii, 22.
Exod. xxi, 24, 25.
Deut. xxv, 2, 9.
Exod. xxiii, 3.
Deut. xv, 16, 17.
1 Reg. xxvi, 19.
Num. xxxv, 25.
Lev. xx, 15, 16.
Eccl. 1, 5.
Footnotes
-
Exod. xviii, 25, 26. ↩
-
Deut. 1, 15. ↩
-
Exod. xviii, 21. ↩
-
Deut. 1, 13. ↩
-
Deut. vii, 6. ↩
-
Exod. xxii, 25, 26. ↩
-
Deut. xv, 7-10. ↩
-
Deut. xxiv, 10, 11. ↩
-
Lev. xxv, 36, 37. ↩
-
Exod. xxii, 14, 15. ↩
-
Lev. xxv, 30. ↩
-
Lev. xix, 13. ↩
-
Exod. xviii, 26. ↩
-
Deut. xvi, 8, 9. ↩
-
Deut. xvi, 6. ↩
-
Deut. xvii, 6. ↩
-
Exod. xxii, 11. ↩
-
II Mach. 15. ↩
Chapter 8 of 10