Articulus 6
DE SACRAMENTIS ANTIQUÆ LEGIS ET RATIONIBUS EORUMDEM.
NOLITE negligere, fratres: vos enim elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis ei, colatis eum, et cremetis ei incensum. II Par. xxix, 11.
Quemadmodum antea innotuit, sacramenta veteris legis illa dicuntur, quæ adhibebantur Dei cultoribus per quamdam consecrationem, qua cultui deputabantur divino: qui generali modo pertinebat ad populum, specialiter autem ad templi ministros. Idcirco quædam sacramenta pertinebant ad populum, quædam ad sacerdotes atque Levitas. Utrisque vero tria necessaria erant, videlicet institutio in statu colendi Deum, quæ fiebat per circumcisionem, quantum ad omnes: sine circumcisione enim nemo admittebatur ad quodcumque legalium; sed quantum ad sacerdotes fiebat per consecrationem eorum. Secundo necessaria fuit comestio agni paschalis, quantum ad omnes; sed quoad sacerdotes, victimarum oblatio, esusque panum propositionum, et ceterorum quæ usibus deputabantur sacerdotum. Tertio requirebatur eorum remotio, per quæ ad divinum cultum inhabiles reddebantur: et sic quoad populum, institutæ erant quædam purificationes a corporalibus immunditiis, ex-
Exod. xxix 1 et seq.
Exod. xxx, 19. Num. vm, 7.12 piationes quoque pro peccatis; quantum autem ad sacerdotes atque Levitas erant ordinatæ, ablutio manuum ac pedum, et rasio pilorum: quæ omnia rationabiles causas habent tam litterales, prout ordinabantur ad divinum cultum pro tempore illo, quam figurales, prout referebantur ad Christum.
Gen. xvii, 11.
Rom. iv, 11.
Gen. xvii, 13.
Ibid. 12.
Exod. xxii, 30.
1 Cor. xv, 54.
Coloss. ii, 11.
Ratio autem litteralis ac principalis circumcisionis, fuit protestatio unius Dei. Et quoniam Abraham se ab infidelibus primo separavit, egrediens propriam cognationem, terram ac domum, ideo primus circumcisionem accepit. Hanc enim causam assignat Apostolus ad Romanos: Signum, inquit, accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei. Et ut protestatio unitatis divinæ, fidesque Abrahæ in cordibus Judæorum firmaretur, data est eis lex circumcisionis, quemadmodum in Genesi scribitur: Erit pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. Fiebat vero circumcisio die octavo quoniam puer est ante valde tenellus. Nam et animalia non offerebantur ante diem octavum. Ratio autem figuralis circumcisionis est, quia figuravit ablationem corruptionis factam per Christum, quæ in octavo die, videlicet resurgentium statu, complebitur, quando mortale hoc induet immortalitatem. De hac spirituali circumcisione ait Apostolus: Circumcisi estis in Christo, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Domini nostri Jesu Christi.
Exod. xii, 8.
Ibid. 46.
Ibid. 11.
Similiter ratio litteralis agni paschalis, erat commemoratio beneficii liberationis ex Ægypto. Ratio quoque litteralis, cur edendo agnum paschalem comedebant azymos panes, quasi non habentes tempus fermentandi, et assum igni, per quem cibus velocius præparatur, et quod os non comminuerent ex agno, fuit ipsa festinantia, qua compellentibus Ægyptiis festinanter egressi sunt. Et ob rationem eamdem accingebant renes, habentes calceamenta in pedibus, tenentes baculos in manibus: quæ omnia eos concernunt qui sunt in promptu itineris. Unde in una domo agnum edebant, quia non eis vacabat mittere invicem partes. Per lactucas quoque agrestes signabatur amaritudo, quam passi fuerant in Ægypto. Mystice autem per immolationem agni paschalis, figurabatur oblatio Christi, ut ait Apostolus: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui abstulit peccata mundi. Sanguis vero agni, qui liniebatur in superliminaribus domorum, significat fidem mortis et sanguinis Christi in corde et ore fidelium, qua liberantur a potestate diaboli. Quod etiam carnes agni comedebantur assæ igni, designat esum Christi in specie sacramenti, qui pro nobis tribulationem mortis, quæ significatur per ignem, ex igne divini amoris sustinuit. Comedebantur vero carnes agni cum azymis panibus, ad figurandum puritatem conversationis fidelium, Christi corpus sumentium, sicut monet Apostolus: Epulemur in azymis sinceritatis et veritatis. Lactucæ vero agrestes designant pœnitentiam peccatorum, quæ communicantibus necessaria est. Accingendi quoque sunt renes virtute castitatis. Calceamenta vero pedum, sunt mortuorum patrum exempla. Baculi autem qui tenebantur in manibus, pastoralem curam designant. Et unitas domus in qua agnus erat edendus, unitatem importat catholicæ et orthodoxæ Ecclesiæ, in qua Christi veneranda sacramenta sumenda sunt.
Denique quædam novæ legis sacramenta, sed non omnia, habebant in veteri Testamento sacramenta sibi correspondentia, et se figurantia: ut Baptismus circumcisionem, Eucharistia agnum paschalem, Pœnitentia omnes purificationes legales, Ordo consecrationem pontificum. Sacramentum vero Confirmationis, quia est sacramentum plenitudinis gratiæ, non habebat in lege antiqua sacramentum sibi correspondens. Nondum enim advenit tempus plenitudinis gratiæ Dei; et teste Apostolo, Nihil ad perfectum adduxit lex. Similiter Unctio extrema, quum sit immediata præparatio ad introitum gloriæ, cujus aditus per Chri-
Exod. xii, 4.
Ibid. 8.
1 Cor. v, 7.
Exod. xii, 7.
1 Cor. v, 8.
Galat. iv, 4.
Hebr. vii, 19. stum primo patefactus est, non habebat in lege veteri sibi correspondens sacramentum. Matrimonium autem fuit in veteri lege, prout est officium naturæ, non prout est sacramentum Christi atque Ecclesiæ. Nam tunc dabatur libellus repudii, quod est contra rationem sacramenti.34
Cultus vero Dei est duplex, videlicet interior, in mentis devotione consistens: et hunc impediebant facta quibus homines pollui dicebantur, ut idololatria, homicidium, adulterium, etc., a quibus purificabantur per sacrificia: non quod sacrificia illa carnalia vim expiandi peccata haberent, sed quia signabant expiationem per Christum futuram, cujus participes fiebant antiqui, protestando fidem Redemptoris in sacrificiorum suorum figuris. A cultu autem Dei exteriori, qui in sacrificiis oblationibusque consistit, impediebantur homines per corporales immunditias, scilicet lepram, cadaver, contactum immundi, fluxumque seminis.5 Pretiosas etenim res non solent contingere qui immundi sunt. Et sic ad reverentiam cultus divini pertinuit, quod propter tales immunditias homines a divinis separabantur; etiam ideo, quatenus ex raro ad divina accessu, magis reverenter accederent dum liceret, semperque sacramenta illa magis honorarent. Omnes vero immunditiæ tales corporales, purificabantur per aquæ adspersionem;6 sed quæ majores exstiterant, aliquibus sacrificiis expiabantur.
Spiritualis autem ratio horum fuit ex eo, quod prædictæ immunditiæ varia peccata figurabant. Nam lepra, quum sit contagiosa, et diversorum colorum apparentiam habens, designat hæreticorum doctrinam, quæ serpit ut cancer, et veris falsa commiscet.7 Per immunditiam quoque ex contactu immundi, signatur consensus in peccatum alterius: propter quod dicit Apostolus, Exite de medio eorum, et separamini ab eis, et immundum ne tetigeritis, id est culpam alterius per consensum.8 Erat insuper immunditia quædam rerum inanimatarum, ut lepra domus et vestis.9 Sicut enim ex corruptione humorum et putrefactione oritur lepra in corpore animalis, sic propter corruptionem atque excessum humiditatis vel siccitatis fit interdum corrosio in lapidibus domus seu vestibus, quam Scriptura lepram appellat, quia omnis corruptio ad immunditiam pertinet. Et quia gentiles contra talem corruptionem deos sibi ponebant atque colebant, idcirco lex jussit domum in qua esset lepra perseverans, destrui, et vestem comburi, quatenus idololatriæ tolleretur occasio.10 Simili ratione fuit quædam immunditia vasorum quorumdam.11 Figuraliter vero per lepram domus, signatur impuritas congregationis hæreticorum. Per vas quoque non habens cooperculum, figuratur homo non habens taciturnitatis velamen, nec disciplinæ censuram, qui est velut urbs patens et absque muris, inimicorum suorum jaculis patens.12
Offerebatur etiam vacca rufa in memoriam, detestationemque peccati adorationisque conflatilis vituli, et immolabatur extra castra propter detestationem illius peccati. Ubicumque vero fiebat oblatio pro peccato multitudinis, totum cremabatur extra castra, in signum remissionis omnium peccatorum. Et ideo sacerdos digitum intinxit in sanguine, adspergens septies contra fores sanctuarii:13 septenarius enim numerus totalitatem, perfectionemque significat. Per vaccam autem rufam signatur Christus secundum infirmitatem assumptam, cujus sanguinem color vaccæ figurat. Eratque vacca ætatis integræ, quoniam omnis Christi actio est perfecta; sine macula, et quæ non portavit jugum, quoniam Christus peccati jugo subjectus non fuit.14 Tradebatur quoque Eleazaro sacerdoti: nam Christus manibus summi sacerdotis tradebatur jam occidendus.15 Immolabatur etiam extra castra: Christus enim extra portam crucifixus est. Omnia vero quæ ad Christi incarnationem respiciunt, sunt igne cremanda, id est spiritualiter intelligenda. Sacerdos vero qui obtulit vaccam, et qui eam combussit, et qui cineres ejus collegit, immundus fuit usque ad vesperam:16 quia Judæi ex occisione Christi culpabiles et immundi effecti sunt usque ad finem sæculi, quando reliquiæ Israel convertentur. Cinis enim vaccæ combustæ collectus, ponebatur in aqua, et sic per adspersionem mundavit:17 quia virtus passionis Christi aquis Baptismatis vim regenerativam donavit.
Sacerdos vero obtulit primo pro se ipso vitulum pro peccato, in commemorationem peccati Aaron in conflatione vituli aurei;18 arietem quoque in holocaustum, in signum principatus sui super populum: aries enim est ovium ductor. Deinde immolavit pro populo hircos duos: Unum pro peccato multitudinis: quum enim sit hircus vile ac fœtidum animal, peccatorum sordem et abominationem expressit. Alter vero hircus ducebatur in desertum, quasi deferens effectum sacrificii immolati;19 scilicet peccata populi, pro quibus prior hircus erat occisus, designans dimissa: pro quibus ipse quasi pœnam exsolvit, dum in deserto relictus, devorabatur a bestiis. Mystica autem horum ratio fuit:20 nam Christus designatur per vitulum, propter virtutem; per arietem, propter principatum; per hircum, propter similitudinem carnis peccati.21 Christus enim immolatus est pro omnium culpis delendis.22 Et quia in hora passionis divinitas humanitatem quasi reliquit, solitam influentiam subtrahens, idcirco per hircum ad deserta tendentem ipsa signatur.23
Denique legis præcepto leprosi mundabantur, id est, mundati ostendebantur. Primo enim leprosus purificabatur per hoc, quod mundus a lepra judicabatur.24 Secundo autem purificabatur per hoc, quod humano consortio, cultuique divino restituebatur post dies septem. In prima vero purificatione obtulit leprosus mundandus duos passeres vivos, contra insensibilitatem carnis leprosæ;25 lignum cedrinum, contra ejus putredinem (cedrus enim est imputribilis arbor); hyssopum, quæ odorifera herba est, contra lepræ fœtorem; vermiculum quoque, qui est vivi coloris, contra deformem ejus adspectum. Unus vero passer avolare permittebatur in agrum, quia leprosus redibat ad pristinum statum die octavo, rasis pilis et vestibus, quæ infici solent per lepram; postmodum offerebatur sacrificium pro peccato, nam lepra frequenter propter peccatum inducitur. Tingebaturque extremum auriculæ ejus qui fuit mundandus, manus quoque dextræ et pedis, quia in his partibus lepra primo dignoscitur atque sentitur. Addebantur etiam ritui huic tres liquores, videlicet sanguis contra sanguinis corruptionem, oleum ad designandum ejus sanationem, vinum ad emundandum spurcitiem. Figuralis vero horum ratio est: nam per duos passeres, Christi divinitas signatur atque humanitas. Unus ergo passer super aquas vivas offertur, quia Christi humanitas passa est, et merito suæ mortis, aquæ Baptismi virtutem mundandi distribuit. Alter autem passer dimittitur, quoniam Christi divinitas passioni non subdebatur.
In institutione præterea ministrorum altaris, tria fiebant. Primo enim purificabantur, secundo consecrabantur, et tertio cultui Dei applicabantur. Communiter autem omnes purificabantur per aquæ ablutionem et sacrificia quædam; sed Levitæ specialiter omnes corporis sui pilos radebant. Sacerdotes vero atque pontifices post ablutionem induebantur specialibus vestimentis, ad eorum dignitatem demonstrandam spectantibus.26 Sed pontifex specialiter oleo unctionis ungebatur in capite, quia ab ipso derivabatur consecrandi potestas ad alios. Levitæ quoque aliam non habebant consecrationem, nisi quod Domino offerebantur a populo per manus pontificis, cujus fuit pro eis offerre.27 Sacerdotum autem minorum solæ manus consecrabantur, quia erant divino cultui applicandæ. Et de sanguine sacrificii tingebatur extremum auriculæ dexteræ eorum, quatenus verbis legis auditis, protinus obedirent;28 pollices quoque manus ac pedis dexteri, quatenus agiles essent exsequendo divina. Ratio autem figuralis istorum est: nam qui ad Christi ministerium consecrantur, primo abluendi sunt aquis Baptismatis.293031 De-bent et pilos radere, id est, omnes cogita-tiones malas abjicere; deinde, ornari san-ctimonia vitæ, et ungi Spiritu Sancto et oleo ejus, ac per hoc esse idonei ad spi-ritualia Christi obsequia. Impediebantur quoque in veteri lege a ministerio templi, propter corporales defectus, ne videlicet ministri templi propter defectum foris ap-parentem, contemnerentur, sicque divina aliquo modo vilescerent in cordibus po-puli.32 Voluit namque Deus in reverentia eos haberi: propter quod specialem eis decorem disposuit in consecratione et ve-stibus; ordinans etiam, ut non admitte-rentur ad ministerium templi, nisi ex una progenie, ut secundum successionem pro-sapiæ, posteri clariores venerabilioresque essent.
Advertendum vero quod pontifex octo ornamenta habuit, per quæ dispositio or-bis terrarum secundum aliquos figuratur, quemadmodum in libro Sapientiæ dicitur: In veste Aaron descriptus erat orbis terra-rum, ut ostenderetur pontifex esse Creatoris mundi minister.33 Primo ergo habebat li-neam vestem, per quam terra exprimitur, de qua linum producitur. Secundo habebat tunicam hyacinthinam, in cujus inferiori-bus dependebant tintinnabula per circui-tum et mala punica. Hæc tunica quum sit coloris aerei, significat aerem; tintinna-bula vero designant tonitrua; et mala gra-nata, coruscationes ac fulgura. Tertio ha-buit superhumerale, quod erat ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Super humeros quoque ha-bebat duos onychinos lapides, in quibus sculpta exstiterant nomina filiorum Israel. Humerale, propter suam varietatem, desi-gnat cœlum stellatum; duo onychini, duo hemisphæria, vel solem ac lunam. Quarto habebat rationale quadratum, quod pone-batur in pectore, et erat conjunctum su-perhumerali. Fueruntque in rationali duodecim gemmæ, in quibus scripta erant nomina duodecim filiorum Israel, ad insi-nuandum quod pontifex onus totius populi super se ferret; et portavit nomina ista in pectore, quatenus de populi salute jugiter meditaretur in corde. Præcepit quoque Do-minus poni in rationali Doctrinam et Veri-tatem, quia aliqua ad justitiam et eruditio-nem spectantia, scribebantur in rationali. Judæi tamen fabulantur fuisse in rationali lapidem quemdam, qui secundum diversos variabatur colores, secundum diversa quæ debebant accidere filiis Israel. Per duode-cim gemmas rationalis, signantur duode-cim signa Zodiaci quæ erant in rationali, quoniam rationes inferiorum in cœlestibus continentur. Quinto habebat balteum ex prædictis compositum, quo designatur Oce-anus terram cingens et ambiens. Sexto ha-bebat tiaram vel cidarim, quæ figurat cœ-lum empyreum. Septimo habuit laminam auream in fronte pendentem, et nomen Domini conservantem, quæ signat Deum omnibus præsidentem. Octavo habebat fe-minalia linea. Horum octo ornamentorum minores sacerdotes quatuor utebantur, vi-delicet tunica linea, feminalibus, tiara ac balteo.3435
B
C Figuraliter autem per corporales Levita-rum defectus signantur peccata, quibus sacerdotes carere oportet. Prohibetur nam-que ne sacerdos sit cæcus, id est indoctus; ne sit claudus, id est inconstans; grandi vel parvo aut torto naso, id est indiscre-tus (nasus enim odores discernit); ne sit fracto pede vel manu, id est piger atque inagilis; ne sit gibbosus, id est terrena nimis desiderans; ne sit lippus, id est in-tellectum carnali affectu obtenebratum ha-bens; ne habeat maculam in oculo, id est præsumptionem sanctitatis in corde, ne habeat jugem scabiem, id est petulantiam carnis; ne habeat impetiginem, id est ava-ritiam; ne sit herniosus, id est pondero-sus, utpote turpitudinis pondus gestans in corde, quamvis non exerceat nec exsequa-tur in opere.
D Porro per ornamenta signantur ministro-rum Dei virtutes, quibus potissimum oportet sacerdotes ornari. Per feminalia enim exprimitur castitas; per tunicam lineam, puritas vitæ; per cingulum, discretionis moderatio; per tiaram caput tegentem, intentionis rectitudo atque sinceritas. Ultra hæc autem debent pontifices quatuor speciali modo habere, videlicet jugem Dei memoriam divina contemplando, quod significatur per auream laminam, nomen Domini habentem, atque in fronte pendentem; secundo, tolerantiam piam infirmitatum vitiorumque populi, quod superhumerale designat; tertio, sapientiam cordis per sollicitudinem caritatis, quod rationale significat; quarto, conversationem cœlestem per opera perfectionis, quod tunica hyacinthina figurat; in cujus extremitate pendent tintinnabula aurea, quia pontifices sonare, fulgereque debent divinorum doctrina. Per mala quoque punica, unitas pacis et vera designatur concordia: quam nobis præstare dignetur Deus largitor pacis, et amator caritatis Dominus noster Jesus Christus.
Footnotes
-
Exod. xxx, 19. ↩
-
Num. viii, 7. ↩
-
Matth. xix, 7-9. ↩
-
Deut. xxiv, 1. ↩
-
Lev. xi, 24 et seq.; xiii-xv. ↩
-
Ibidem. ↩
-
II Tim. II, 17. ↩
-
II Cor. VI, 17. ↩
-
Lev. xiii, 47 et seq.; xiv, 34 et seq. ↩
-
Lev. xiii, 52; xiv, 45. ↩
-
Num. xix, 15. ↩
-
Prov. xxv, 28. ↩
-
Lev. IV, 13-21. ↩
-
Num. xix, 2 et seq. ↩
-
Hebr. xiii, 11, 12. ↩
-
Num. xix, 7-11. ↩
-
Num. xix, 9. ↩
-
Lev. xvi, 3, 5 et seq. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Num. viii, 6 et seq. ↩
-
Rom. viii, 3. ↩
-
Is. lii, 8. ↩
-
1 Petr. n, 24. ↩
-
Lev. xiii, 13, 16, 17, 37. ↩
-
Lev. xiv, 4 et seq. ↩
-
Exod. xxix, 7. ↩
-
Num. vii, 13. ↩
-
Exod. xxix, 20. ↩
-
Num. viii, 13. ↩
-
1 Petr. ii, 24. ↩
-
Is. liii, 8. ↩
-
Lev. xxi, 17 et seq. ↩
-
Sap. xvm, 24. ↩
-
Exod. xxviii, 4 et seq. ↩
-
Exod. xxviii, 4 et seq. ↩
Chapter 6 of 10