Articulus 2
DE DISTINCTIONE LEGIS DIVINÆ IN LEGEM ANTIQUAM ET NOVAM.
LEX per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Joann. 1, 17.
In hoc verbo beatus evangelista Joannes insinuat, eumdem esse novæ ac veteris legis auctorem. Lex enim vetus bona erat, dicente Apostolo: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum.1 Nam lex vetus illicitam concupiscentiam et omnia peccata quæ sunt contra rationem, prohibuit. Lex ergo divina per novam et veterem legem dividitur, non quasi per oppositas species, quum utriusque legis sit unum principium, scilicet Deus, et unus finis, scilicet Christus, sed sicut per imperfectum atque perfectum. Quum enim finis legis sit, Deo uniri et frui, illa dicitur lex perfecta, quæ ea includit per quæ homo ad Dei fruitionem pertingere potest: ad quam sine gratia nemo perducitur. Lex autem antiqua gratiam non continuit, sed promisit. Propter quod ait Apostolus: Nihil ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam approximamus ad Deum.23 Christus enim est causa atque principium gratiæ, de cujus latere fluxerunt sacramenta gratiæ contentiva.4 Idcirco lex vetus, quamvis pro tempore illo bona perfectaque fuerit (Dei enim perfecta sunt opera), tamen quia novæ legis erat figura, nec gratiæ collativa, imperfecta nominatur per comparationem ad legem Christi, quæ lex gratiæ dicitur.5 Quod vero per Ezechielem Dominus ait, Dedi eis præcepta non bona, et judicia in quibus non vivent, intelligendum est de cærimonialibus præceptis, quæ peccata quidem ostendebant, non autem purgabant, quoniam gratiam non conferebant.6 Similiter lex vetus dicitur (secundum Apostolum) intrasse, ut abundaret delictum, et quod peccatum per eam revixit, et administratio mortis vocatur, et alia quædam de ea leguntur, quæ non sunt intelligenda effective, sed occasionaliter et consecutive, eo quod lex gratiam non contulit, per quam illa quæ præcepit, impleri possent;789 et quia peccatum post legislationem gravius erat quam ante; et item, quia talis est nostra perversitas, quod ea quæ nobis prohibentur, vehementius desideramus. Hæc ergo occasio non est ex parte legislatoris data, sed ab hominibus sumpta.10
Denique, lex vetus demonstratur a Deo collata, quia ad Christum disposuit. Primo, quia de ipso testimonium perhibuit, quemadmodum Christus fatetur:11 Oportet impleri omnia quæ scripta sunt in lege et Prophetis et Psalmis de me. Et alibi: Scrutamini Scripturas, quia illæ sunt quæ testimonium perhibent de me.12 Secundo, disponebat ad Christum, revocando homines ab idolorum cultura, et sub unius Dei obsequio conservando, quemadmodum ad Galatas ait Apostolus:13 Priusquam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eamdem fidem quæ revelanda erat.1415 Et iterum: Lex, inquit, pædagogus noster fuit in Christo. Ubi autem venit fides, jam non sumus sub pædagogo. Propter quod ad Hebræos scribit:16 Reprobatio fit præcedentis mandati propter infirmitatem et utilitatem.17 Nam veniente perfectione evangelica, cessare oportuit imperfecta illa legalia. Quamvis vero lex antiqua non suffecit ad salutem, nihilo minus patres veteris Testamenti salvati sunt per gratiam Spiritus Sancti: quæ gratia inerat eis, non ex lege, sed per fidem Mediatoris venturi.18192021
Porro lex nova in tribus a veteri differt, eamque excellit. Primo, quoniam lex nova ad cœlestia et spiritualia atque æterna bona nos invitat et erigit. Unde Christus mox in suæ prædicationis exordio regnum cœlorum spopondit, dum ait:22 Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum. Lex autem vetus directe promisit temporalia bona, terrenumque regnum.23 Nam in ipso legis initio statim populus ad regna Chananæorum invitatur. Secundo, lex nova antiquam transcendit, quoniam non solum manum seu opus malum, verum etiam animum et cogitationes injustas damnat ac cohibet; vetus autem, ut dicitur, manum cohibuit.24 Et ergo Christus dicit: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum, non intrabitis in regnum cœlorum.25 Tertio, quia lex vetus inducit ad obediendum divinis mandatis timore pœnarum, nova vero amore Spiritus Sancti:26 qui per gratiam Christi in nova lege præstatur, in veteri præfigurabatur. Ideo Augustinus ait: Brevis est novæ ac veteris legis distinctio, timor et amor. Sola ergo lex Christi, est lex perfectionis et gratiæ, cui alia nulla succedet.
Non enim est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri, et non est in alio aliquo salus.27 Potest quoque quarta addi distinctio, quoniam lex vetus quum sit imperfecta, et ad legem Christi præparatoria, data est a Deo per ministerium angelorum, dicente Apostolo:2829 Lex data est per angelos in manu mediatoris. Et Stephanus dicit Judæis:30 Accepistis legem in dispositione angelorum. Sed nova lex, quum sit summa ac ultima, ab ipso Dei Verbo, Deo vero incarnato, immediate donata est, sicut testatur Apostolus:31 Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.
Si vero quæratur, cur Deus veterem legem specialiter populo præstitit Judæorum: respondendum, quoniam decuit populum illum speciali sanctitate pollere et gratia, ex quo Christus nasci elegit. Non ergo data est eis propter eorum justitiam, quemadmodum in Deuteronomio Moyses ait: Scito quod non propter justitias tuas Dominus Deus dederit tibi terram hanc, quum durissimæ cervicis sis populus.32 Et rursus: Dilexit Dominus patres tuos, et elegit semen eorum post eos.33 Quærere autem cur potius ex illo populo Deus incarnari volebat, quam ex alia plebe, simile est ac si quæratur, cur unum trahat, et alium non trahat: quod quare contingat, noli interrogare, si non vis errare.
B Quoniam ergo lex vetus solis Judæis præstita fuit, ideo alii non tenebantur ad eam. Propter quod Dionysius nonò Cœlestis hierarchiæ capitulo affirmat, multos gentilium per ministerium angelorum ad Deum conversos sine Mosaica lege. Verumtamen quia lex vetus manifestatio fuit legis naturæ, et aliqua superaddebat, idcirco omnes tenebantur ad eam, quantum ad præcepta moralia quæ continebat, in tantum et eo modo, quantum et quo modo erant præcepta legis naturæ, non quia erant præcepta legis scriptæ seu veteris atque Mosaicæ.
C Rationabiliter demum data est lex vetus, non ab origine mundi vel Abrahæ, sed Moysi, ad confundendam reprimendamque humani cordis superbiam. De duobus enim potissime homo superbivit, videlicet de scientia et potentia: de scientia quidem, quasi naturalis ratio ei sufficere posset; de potentia quoque, tanquam per propriam potestatem legem implere valeret. Horum vero utrumque manifeste falsum apparuit tempore Moysis, quando ad idololatriam et innaturalia atque turpissima vitia homines declinabant. Tunc ergo opportunissime et convenientissime data est lex, per quam secundum Apostolum est cognitio peccati, tam in adjutorium bonis, quam in convictionem malignis. Ideoque ad Romanos scribit Apostolus: Quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, misit Deus Filium suum, ut justificatio legis impleretur in nobis per Dominum nostrum Dei Unigenitum.34353637
D
Footnotes
-
Rom. vii, 12. ↩
-
Hebr. vii, 19. ↩
-
Hebr. vii, 19. ↩
-
Joann. xix, 34. ↩
-
Deut. xxxii, 4. ↩
-
Ezech. xx, 25. ↩
-
II Cor. vi, 7. ↩
-
Rom. vi, 9. ↩
-
Rom. v, 20. ↩
-
Rom. vi, 8. ↩
-
Luc. xxiv, 44. ↩
-
Joann. v, 39. ↩
-
Galat. vi, 23. ↩
-
Ibid. 24, 25. ↩
-
Galat. iii, 23. ↩
-
Hebr. vi, 18. ↩
-
Hebr. vii, 18. ↩
-
Rom. vii, 8. ↩
-
II Cor. iii, 7. ↩
-
Rom. vii, 9. ↩
-
Rom. vii, 12. ↩
-
Matth. IV, 17. ↩
-
Deut. XXVIII, 1-14. ↩
-
Exod. XXI, 20. ↩
-
Matth. V, 20. ↩
-
Deut. XXVIII, 15 et seq. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Galat. III, 19. ↩
-
Hebr. VII, 19. ↩
-
Act. VII, 53. ↩
-
Hebr. I, 1, 2. ↩
-
Deut. IX, 6. ↩
-
Deut. IV, 37. ↩
-
Deut. VIII, 3, 4. ↩
-
Rom. VII, 7. ↩
-
Num XXV, 1-3. ↩
-
Exod. XXXII, 4-6. ↩
Chapter 2 of 10