Articulus 5
DE SACRIS ET RATIONIBUS SACRORUM VETERIS TESTAMENTI.
LABIA sacerdotis custodiunt scientiam, et legem ex ore ejus requirent, quia angelus Domini exercituum est. Malach. II, 7.
Inter cærimonias veteris legis, ut dictum est, quædam pertinebant ad sacra, id est divini cultus exteriora instrumenta, ut sunt templum, altare, et vasa, atque similia. Cultus enim Dei exterior, ad interiorem Dei reverentiam ordinatur. Ea vero quæ cunctis communia sunt, et discretam dignitatem, notabilemque excellentiam non sortiuntur, minus curantur et honorantur, nec in admiratione habentur. Sed quæ speciali pollent decore, ac singulari excellentia atque ornatu, amplius venerantur et attenduntur. Hinc enim prælati ac principes singularibus vestibus indui solent, et latiora habere palatia, quatenus magis revereantur a subditis. Itaque, ut populus ille parum vehementius ad interiorem Dei reverentiam incitaretur, instituit Deus per
Moysen famulum suum specialia tempora quæ solennitates dicuntur; specialia vasa, speciale habitaculum, et speciales ministros ad cultum divinum. Rationabilis ergo est causa cærimoniarum ad sacra spectantium.
Voluit igitur Deus templum sibi in terra constitui, non quod ipse localiter aut circumscriptibiliter esset in loco, sed ut homines in loco divini nominis honori dicato, devotius reverentialiusque adorarent; et item, quatenus per templi dispositionem aliqua ad divinæ majestatis eminentiam pertinentia designarentur. Quamvis autem Dominus præordinavit in uno loco esse sacrificia offerenda, juxta illud Deuteronomii, Ad locum quem elegerit Dominus Deus vester, venietis et offeretis holocausta et victimas vestras; non tamen hunc locum aperte designavit per ædificationem templi ante tempora Salomonis, licet ante ostenderit eum Abrahæ quando dixit: Tolle fi-
Deut. xii, 5, 6.
Gen. xxii, 2.
III Reg. IV, 24, 25; v, 4. lium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et offeres illum mihi in holocaustum super unum montium quem monstrabo tibi. Nam quamdiu in desertis morabantur, certam mansionem non habebant. Postmodum quoque habebant varia loca, cum finitimis gentibus; sed tempore Salomonis habebant quietissimum statum, et ideo tunc congruenter locus templi publicatus est. Si enim ante innotuisset, fuissent lites et jurgia inter tribus, quæ locum illum sortiri adipiscique potuisset, ut Rabbi Moyses asserit. Unde rege, cujus maxima est potestas, regnante, qui populi lites compescere potuit, Deus locum ad ædificandum ostendit.
Ibid. VI, 7.
Spiritualiter quoque per tabernaculum quod portatile erat, figurabatur status vitæ præsentis, qui mutatur continuo, vel ipse status Synagogæ. Per templum vero signabatur status patriæ, qui semper fixus et stabilis perseverat, vel christiana Ecclesia, quæ usque in finem sæculi non cessabit. Propter quod in ædificatione templi non audiebatur sonitus mallei, quia a statu futuro omnis turbulentia penitus deest.
Ibid. V, 6. 18.
Gentiles quoque, videlicet Tyrii atque Sidonii, cooperabantur ad templum: quia Ecclesia ex gentibus et Judæis collecta est. Causa autem unitatis tabernaculi et templi fuit, ut populus firmaretur in notitia unius Dei, atque ab infidelibus distingueretur. Gentiles enim idolis suis multa templa fundabant. Denique alia ratio hujus fuit. Voluit enim Dominus ostendere, corporalem cultum sibi secundum se non esse placentem, et ergo noluit illum sibi passim et ubique impendi. Cultus vero novæ legis, est secundum se Deo acceptus, quia in ejus sacrificio continetur Christus, qui est omnium gratiarum origo et finis: idcirco in novo Testamento altaria multiplicantur et templa. Habebant tamen Judæi synagogas, in quibus spiritualem Dei cultum egerunt, vacando laudibus Dei, et lectioni Prophetarum ac legis. Per prædictam vero unitatem, figuraliter monstrabatur unitas militantis ac triumphantis Ecclesiæ.
Distinctum autem erat tabernaculum in duas partes, quarum una dicebatur Sancta sanctorum, quæ erat ad occidentem; alia fuit versus orientem, vocabaturque Sancta; et intra tabernaculum fuerat atrium. Quemadmodum vero unitas templi signabat unitatem Dei atque Ecclesiæ, ita distinctio templi, distinctionem repræsentabat creaturarum Dei, ex quibus ad Dei cognitionem assurgimus. Pars ergo quæ Sancta sanctorum vocatur, figurabat spirituale sæculum, id est statum spiritualium substantiarum;
Hebr. IX, 2, 3. pars autem quæ Sancta dicitur, figuravit mundum sensibilem. Unde una pars dividebatur ab alia quodam velo, quadriformi colore distincto, per quod quatuor mundi elementa significabantur: videlicet bysso, quo designatur terra: byssus enim seu linum de terra exoritur; purpura, quo signatur aqua; hyacintho, quo figuratur aer, quia aereum habet colorem; et cocco bis tincto, quo ignis signatur. Porro in Sancta sanctorum non introivit, nisi summus sacerdos, et hoc semel in anno, ad
Exod. XXVI, 31; XXXVI, 35. figurandum hanc esse hominis finalem perfectionem, ut introducatur in illud spirituale sæculum spiritualium substantiarum. Ad tabernaculum vero exterius, quod Sancta dicitur, introibant quotidie sacerdotes: quia eorum fuit spirituales rationes sacrificiorum cognoscere, atque magis explicitam de Christo fidem habere. Populus vero ingrediebatur solummodo atrium. Non enim spiritualium capax fuit, sed corporalia dumtaxat sacrificia consideravit. Adorabant quoque Judæi ad occidentem, ad
Hebr. IX, 7.
Lev. XVI, 34.
Hebr. IX, 6. excludendam idololatriam. Omnes namque idololatræ adorabant versus orientem, propter reverentiam solis. Ratio autem figuralis est: nam universus status prioris tabernaculi, ordinabatur ad significandum mortem Christi, quæ per occasum signatur, juxta illud in Psalmo: Qui ascendit
Ps. LXVII, 5.
In tabernaculo autem interiori, quod Sancta sanctorum vocatur, continebatur arca testamenti, habens auream urnam, in
Hebr. IX, 4. super occasum, Dominus nomen illi. duerat, tabulæ quoque in quibus scripta fuerant decem præcepta. Arca autem sita erat inter duos Cherubim, qui se mutuo versis vultibus respiciebant. Super arcam vero erat quædam tabula, quæ propitiatorium dicitur, quæ erat quasi sedes Dei : et dicebatur propitiatorium, quia inde Deus propitiabatur populo ad preces summi sacerdotis, et portabatur ab alis Cherubim, in signum quod angeli Deo ministrent. Sed et arca testamenti, erat quasi scabellum sedentis super propitiatorium.
Per hæc igitur tria, significabantur tria quæ in spirituali superiorique sæculo sunt: videlicet Deus omnibus præsidens, et immensus, et incomprehensibilis; propter quod nulla ejus similitudo ponebatur, sed locabatur ei quasi sedes, quia creatura quæ Deo subjecta est comprehendi potest. Cherubim autem qui se mutuo respiciunt, designabant spirituales substantias patriæ cœlestis, in quibus pax summa est atque concordia, sicut in Job dicitur: Qui facit concordiam in sublimibus suis. Per arcam vero, in qua tria prædicta exstiterant, designantur rationes omnium quæ in hoc mundo sensibili fiunt, quæ utique in spirituali sæculo illo infallibiliter continentur, præsertim in lumine mentis divinæ.
In exteriori insuper tabernaculo tria erant: videlicet altare thymiamatis, quod erat directe contra arcam; mensa propositionis, super quam duodecim panes ponebantur, eratque in parte aquilonari locata; candelabrum, quod erat in parte australi. In candelabro autem ratione splendoris figurabatur sapientia; per altare thymiamatis, officium sacerdotum; per mensam vero figurabatur alimonia vitæ. Ponebatur ergo candelabrum in parte australi: pars enim australis est dextera cœli, secundum Philosophum. Sapientia vero ad dexteram pertinet, sicut et cetera spiritualia bona. Mensa autem quæ temporale nutrimentum importat, erat ad aquilonem, quæ est sinistra pars cœli: per sinistram vero temporalia designantur. Habebat quoque candelabrum septem calamos, Josepho teste, per quos significantur septem planetæ, qui mundum illuminant. Et ideo a parte ponebatur australi, quia ex illa parte oriuntur nobis planetæ. Altare autem thymiamatis institutum fuit, ut esset semper in tabernaculo fumus boni odoris, contra fœtorem qui ex occisione animalium accidit, et etiam propter reverentiam loci: quæ enim boni odoris sunt, honorantur. Mensa vero non ponebatur in medio ante propitiatorium, ad excludendum idololatriam: quia idololatræ sacris lunæ ponebant mensam in medio coram idolo.
Omnia quoque prædicta Christum diversimode præfigurabant. Nam figurabatur per propitiatorium, quoniam ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Figurabatur quoque per arcam. Quemadmodum enim arca erat de lignis setim, sic corpus Christi ex membris constat purissimis. Et erat arca deaurata, quia Christus fuit plenus sapientia et caritate divina. In arca vero fuit aurea urna, quia in Christo est sanctissima anima; et manna, quia in Christo est omnis plenitudo divinitatis. Erat demum in arca virga Aaron, id est sacerdotalis potestas, quia de Christo cantatur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech. Erant quoque in arca tabulæ testamenti, quoniam Christus est summus legislator, qui figurabatur per candelabrum, sicut ipse testatur: Ego sum lux mundi. Per septem lucernas, signantur septem dona Spiritus Sancti. Sed et per mensam Christus figurabatur: ipse namque ait, Ego sum panis vivus. Per duodecim panes significabantur Apostoli, vel eorum doctrina.
Denique de constructione altaris duplex invenitur a Domino datum præceptum: unum in legis exordio. Mandavit enim Dominus (ut in Exodo legitur) altare sibi constitui de terra, vel saltem de lapidibus non sectis, non altum, ne per gradus ascenderetur ad illud, ne turpitudo ascendentis revelaretur. Quæ omnia præcipiebantur, quatenus populus ille ab idololatris distingueretur. Fabricabant enim idololatræ diis
Exod. xxxvii, 7-9. Hebr. ix, 5.
Exod. xxv, 20-22; xxvi, 34.
Job xxv, 2.
Hebr. ix, 4.
Exod. xxx, 6; xxvi, 35.
1 Joann. u, 2.
Coloss. u, 9.
Ps. cix, 4.
Is. xxxiii, 22.
Joann. viii, 12.
Ibid. vi, 41.
Exod. xx, 24-26.
Deut. xvi, 21.
Exod. xxvii, 1, 2.
Ibid. xxx, 1, 3.
Ibid. xxviii, 42.
Num. xxviii; xxix.
Ibid. xxviii, 3, 4.
Lev. xxiii, 3.
Num. xxviii, 11-15.
Eccl. xlii, 6, 8, 9. suis altaria pretiosa et pulchra ac alta; sed et in sacris Priapi ostendebant populo sua pudenda. Propter eamdem quoque rationem præcepit Dominus in Deuteronomio: Non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. Ratio autem figuralis istorum est, quia in Christo, qui est verum altare, confiteri debemus veram humanamque carnem, quod est altare de terra construere; veram quoque divinitatis naturam, ut fateamur eum Patri æqualem, quod est ad altare sine gradibus scandere. Facto autem tabernaculo pro cultu divino, non erant formidandæ prædictæ idololatriæ occasiones et causæ. Propter quod mandavit Dominus fieri holocaustorum altare de ære et lignis setim, quod omni populo esset conspicuum; altare vero thymiamatis, de auro et lignis setim, quod sacerdotes conspicerent. Quo facto, introductus est a sacerdotibus femoralium usus: et ergo tunc ascendere poterant sine periculo ad altare per gradus ligneos non stantes, sed portatiles.
Advertendum autem, quod in veteri Testamento erant septem solennitates temporales, et una quasi continua, sicut ex libro Numerorum colligitur. Festum autem continuum fuit, quo immolabatur quotidie mane et vespere agnus. Hoc ergo continuo festo repræsentabatur perpetuitas felicitatis divinæ. Temporalium vero festivitatum prima erat festivitas Sabbati, quæ renovabatur omni hebdomada in memoriam beneficii creationis mundi. Secunda solennitas, scilicet Neomeniæ, renovabatur quolibet mense. Celebrabatur enim in commemorationem gubernationis rerum a Deo. Et quoniam inferiora secundum cursum lunæ mutantur, a qua mensis nomen accepit (juxta illud Ecclesiastici: Luna ostensio temporis et signum ævi. Mensis secundum nomen ejus est, crescens in consummationem mirabiliter. Vas castrorum in excelsis, in firmamento cœli resplendens gloriose) ; idcirco solennitas ista fiebat in principio lunæ, non in plenitudine ejus, propter idololatriæ exclusionem. Nam gentiles in plenilunio sacrificabant. Et quoniam ista duo beneficia, scilicet creationis, gubernationisque divinæ, communia sunt toti humano generi, istæ duæ solennitates frequentius iterabantur.
Alia quinque festa celebrabantur semel in anno, et propter beneficia tali populo specialiter a Deo impensa. Nam Phase solennitas celebrabatur mense primo, quartadecima die mensis, in memoriam librationis ex Ægypto. Et post dies quinquaginta celebrabatur Pentecostes solennitas, ad commemorandum beneficium legis datæ. Alia vero tria festa servabantur septimo mense, qui apud eos quasi totus erat solennis. In prima enim die hujus mensis erat festum Tubarum, in memoriam librationis Isaac, quando Abraham pro eo arietem obtulit: et ergo tunc cornibus buccinabant. Nam aries cornibus hæserat vepribus, sicut in Genesi dicitur. Erat quoque festum Tubarum, quo invitabantur ad solennitatem Expiationis, quæ decima die fiebat in memoriam beneficii, quo Deus ad preces Moysis propitiabatur eis de adoratione conflatilis vituli. Post hæc celebrabatur Scenopegiæ, id est Tabernaculorum solennitas septem diebus, in memoriam deductionis ac protectionis eorum quando in desertis manebant: propter quod in hoc festo afferebant ramos pulcherrimæ arboris, qui diu virorem conservant, in signum quod Deus perduxit eos per solitudinem aridam ad terram deliciosam. Die autem octava erat festum Cœtus atque collectæ, quando colligebantur a populo quæ necessaria erant ad divini cultus expensas.
Figuralis autem ratio horum festorum est: per Sabbatum enim signabatur spiritualis requies nobis data per Christum. Per Neomeniam vero, quæ est novæ lunæ incensio, figurabatur illuminatio primitivæ Ecclesiæ. Per festum Tubarum, prædicatio Apostolorum. Per festum Expiationis, emundatio Christianorum a vitiis. Per festum Tabernaculorum, peregrinatio Christifidelium in hoc mundo. Per festum vero Cœ-
Lev. xxiii, 5-8.
Ibid. 15-21.
Ibid. 24-25.
Num. xxix, 1-6. Gen. xxii, 13.
Lev. xxiii, 27-32.
Ibid. 34-36.
Ibid. 40.
Ibid. 36. tus atque collectæ, congregatio eorum in regno cœlorum: et ergo hoc festum vocabatur sanctissimum. Erantque hæc tria festa continua, quia oportet expiatos a vitiis in virtute proficere, quousque perveniant ad patriam felicitatis æternæ.
Lev. xxiii, 36.
Præterea tabulæ ex quibus constabat tabernaculum, tegebantur interius quibusdam cortinis ex quatuor coloribus variatis, videlicet bysso retorta, hyacintho, ac purpura, et cocco bis tincto: hæ enim tegebant tabernaculi latera. In tecto autem tabernaculi fuit operimentum unum de pellibus hyacinthinis, et super hoc aliud de pellibus arietum rubricatis; desuper quoque operimentum de sagis cilicinis, descendens usque ad terram, et tegens tabulas tabernaculi foris. Horum vero operimentorum ratio litteralis, erat tabernaculi ornatus atque protectio. In speciali autem secundum aliquos, per cortinas signatur cœlum sidereum, quod est diversis stellis variatum; per saga, aquæ quæ super cœlos sunt; per pelles rubricatas, cœlum empyreum; per pelles hyacinthinas, cœlum sanctæ Trini-
Exod. xxvi, 1.
Ibid. 14; xxxvi, 19.
Ibid. 7. tatis. Figuralis autem ratio fuit, quia per tabulas ex quibus constabat tabernaculum, significantur fideles, ex quibus constat Ecclesia; tegebanturque tabulæ cortinis quadricoloribus, quia fideles quatuor ornantur virtutibus. In bysso namque retorta, ut asserit Glossa, signatur caro castitate renitens; in hyacintho, mens superna desiderans; in purpura, carnes passionibus non subjacentes; in cocco bis tincto, animus Dei ac proximi dilectione præfulgens. Per operimenta autem tecti figurantur prælati atque doctores, in quibus lucere debet conversatio cœlestis: quod insinuatur per pelles hyacinthinas. Debet etiam eis inesse ad martyrium promptitudo, quod per pelles rubricatas signatur; austeritasque vitæ, et adversitatum virtuosa perpessio, quæ designantur per saga cilicina, ventis pluvisque exposita. Qui namque his decorantur virtutibus, præclarum Deo tabernaculum in se ipsis construxerunt, et divinæ visionis capaces effecti sunt: ad quam nos dignetur transferre ex hac miseriæ lacrimarumpque valle Unigenitus Dei Christus Dominus.
Chapter 5 of 10