Articulus 7
DE OBSERVANTIIS, OBSERVANTIARUMQUE CAUSIS VETERIS LEGIS.
CUSTODITE spiritum vestrum, et nolite contaminare animas vestras; sed estote perfecti, incedentes sine querela in omnibus justificationibus Domini Dei vestri. Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra. Estote igitur sancti, sicut et Pater vester cœlestis. Malach. II, 15; Levit. XI, 43; Luc. I, 6; I Thess. IV, 3; Matth. V, 48.
Jam de rationibus sacrificiorum atque sacrorum ac sacramentorum veteris legis utcumque sermo expletus est. Nunc vero de observantiis, observantiarumque causis dicendum est. Dictum est enim, quemadmodum ad cærimonialia veteris legis præcepta quatuor ista pertineant. Ostensum est autem, ea quæ divino cultui mancipantur, speciali oportere sanctitate ac dignitate pollere, sicut de vasis et vestibus sacris ac templo innotuit. Quoniam ergo populus ille Hebræus, et præsertim Leviticus, divino fuerat cultui deputatus, idcirco in eorum conversatione aliqua observabantur, quæ ad divini cultus congruentiam attinent in cibis et potibus. Harum autem observantiarum una est ratio litteralis, secundum relationem earum et convenientiam ad cultum divinum pro tempore illo.
B Secunda est ratio figuralis ac mystica, eo quod omnia in figura novæ legis et Christi eis contigerint.1
Litteraliter ergo loquendo, quidam cibi eis prohibiti sunt, non quasi essentialiter immundi et mali, aut animam per se maculantes, quum (teste Apostolo) omnis creatura Dei sit bona, nihilque sit rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sed erant cibi tales immundi, propter corporalem immunditiam vel corruptionem, aut disproportionem ad vitam humanam.
Quædam etenim eis erant prohibita, quia ex rebus immundis aluntur, ut porci;2 vel quia immunde conversantur, ut animalia subterranea, scilicet talpæ et mures; vel quia ob superfluam humiditatem aut siccitatem corruptos generant humores in humanis corporibus, sicut leo. Animalia vero ungulam unam non fissam habentia, sunt eis prohibita propter terrestreitatem eorum.3 Similiter animalia, multas in pedibus fissuras habentia, quum nimis cholerica sint atque adusta, ut carnes leonis. Prohibitæ quoque sunt eis aves quædam rapaces, quum sint nimiæ siccitatis; et aves quædam aquaticæ, quum sint nimiæ humiditatis. Animalia vero ruminantia, ungulamque findentia, sunt eis ad manducandum concessa. Sunt enim medie complexionata, et habent humores bene digestos. Nam quod non sunt nimium humida, testantur ungulæ; quod autem non sunt nimis terrestria, patet ex hoc quod non habent continuam ungulam. In piscibus demum concessi sunt eis pisces sicciores, squamas pennulasque habentes, per quas fit moderata complexio piscium. Aves etiam magis temperatæ, sunt eis concessæ, ut gallinæ et perdices. Alia horum ratio, exstitit detestatio idololatriæ. Gentiles namque, præsertim Ægyptii, inter quos erant Judæi nutriti, animalia quæ Judæis ad edendum concessa sunt, non manducabant, sed ut deos colebant, ut ovem et bovem. Aliorum vero quæ Judæis prohibita fuerant, aliqua comedebant. Generaliter vero prohibitus eis fuit sanguinis esus, quatenus crudelitatem, humanique sanguinis effusionem horrerent;45 et quia idololatræ sanguinem immolatorum colligebant, et circa eum edebant: propter quod Dominus jussit sanguinem effundi, et pulvere operiri. Eadem ratione non licuit eis comedere suffocata et strangulata, quoniam sanguis eorum non separatur ab ipsorum corporibus;6 vel quia in tali morte animalia multum affliguntur, idcirco voluit eos Dominus a tali crudelitate arcere circa bestias, quatenus invicem misericordes consisterent.7 Adeps autem eis prohibitus fuit, quia idololatræ adipem comederunt in suorum honore deorum, et quia cremabatur ad Dei honorem; et quia adeps ac sanguis non generant bonum nutrimentum, ut adstruit Rabbi Moyses.
Porro ratio figuralis istorum est: nam per animalia prohibita designantur, secundum Augustinum, quædam peccata vitanda. Animal ergo quod ungulam findit ac ruminat, mundum fuit:8 quoniam ungulæ fissæ, distinctionem designant duorum Testamentorum, vel Patris et Filii, vel duarum naturarum in Christo, discretionemque boni et mali. Ruminatio autem significat meditationem Scripturarum, et altum intellectum earum; cuicumque vero aliquid horum deest, spiritualiter immundus est.
Pisces quoque habentes squamas et pennulas, mundi erant:9 quia per pennulas contemplatio, per squamas signatur aspera pœnitentialisque vita.
In aquila vero, quæ alte volat, prohibetur superbia. In grypho, qui equis atque hominibus molestus est, prohibetur potentium crudelitas. In haliæeto, qui minimis pascitur avibus, signantur qui pauperibus graves sunt. In milvo, insidiis utente, figurantur fraudulenti. In vulture, qui exercitum sequitur ut cadavera devoret occisorum, significantur, qui amore lucri hominum necem discordiamque procurant. Per corvos, qui voluptatum libidine denigrantur. Per struthionem, qui quamvis sit avis, volare tamen non valet, sed terræ adhæret, designantur homines, qui licet sint rationales, Deo tamen non militant, sed sæcularibus implicantur negotiis.10 Per nycticoracem, qui in die non videt, sed nocte, signantur qui in temporalibus sunt acuti, in spiritualibus autem obtusi. Larus vero eos figurat qui circumcisionem et Baptismum simul honorant. Per accipitrem significantur qui potentibus causa prædandi deserviunt. Per bubonem, qui in die latet et nocte vagatur, luxuriosi signantur. Per mergulum, qui sub aquis diu moratur, gulosi, qui se in aquis deliciarum demergunt. Per ibidem, rostrum longum habentem, et ex serpentibus pastum quærentem, signati sunt invidi, qui ex aliorum malis quasi ex serpentibus reficiuntur. Per cycnum candidi coloris, longique colli, signantur hypocritæ, qui per apparentis nitorem justitiæ terrena lucra conquirunt. Per onocrotalum, qui est avis orientis, longum rostrum habens, atque in faucibus folliculos, in quibus primo cibum reponit, quem post horam in ventrem transmittit, figurantur avari, qui temporalia nimia diligentia cumulant. Per porphyrionem, qui præter aliarum avium modum, habet unum pedem latum ad natandum, alium fusum ad gradiendum, in aquis natans, terraque ambulans, qui solo morsu bibit, et omnem cibum aquis intingit: illi signantur qui secundum aliorum voluntatem nil agere volunt, sed solum secundum proprii affectus inclinationem. Per herodionem, qui falco vocatur, significantur, quorum pedes veloces sunt ad sanguinis effusionem. Per charadrion, quæ avis est garrula, figurantur loquaces. Per upupam, in stercoribus nidificantem, quæ pascitur fimo, et in cantu gemitum simulat, designantur tristes tristitia sæculi, quæ mortem operatur. Per vespertilionem in basso volantem, signantur qui sola terrena appretiantur.
Ps. xii, 3. Rom. iii, 15.
II Cor. vii, 10.
Circa volatilia vero quadrupedia concedebantur Judæis ea dumtaxat, quæ posteriora crura habent longiora, ut queant salire. Alia autem quæ terræ magis adhærent, prohibebantur: quia qui quatuor Evangeliorum doctrina abutuntur, immundi reputantur. Inter plantas vero non est facta distinctio: quoniam usus plantarum ante diluvium fuit. Usus autem carnium postea videtur inductus, magisque ad curiositatem atque delicias, quam ad necessitatem pertinet vitæ. Et ergo volens Deus populum suum ad simpliciorem reducere victum, animalia multa prohibuit.
Lev. xi, 21.
Exod. xxi, 19.
Deut. xiv, 21.
Jussit quoque Dominus, ne coquerent hœdum in lacte propriæ matris: quia hoc facere, ad crudelitatem pertinet ejus qui coquit. Lac namque matris, ad alimentum, non ad consumptionem sobolis ordinatur. Vel, quia gentiles hœdum in lacte matris coquere consueverunt. Figuraliter autem per hoc significatur, quod Christus qui signatur per hœdum propter similitudinem carnis peccati, non erat coquendus, hoc est occidendus, in lacte matris suæ, id est tempore suæ infantiæ. Rursus, quia gentiles primitivos fructus fortunatos, et diis suis offerendos putabant, præcepit Dominus populo suo, ut trium primorum poma annorum reputarent immunda, quarti vero anni poma Deo offerrent, tanquam primitias fructuum, quinto autem anno ipsi vescerentur ex eis, et deinceps. Spiritualiter autem per ista signatur, quod post tres status sub lege, scilicet post Abraham,
Lev. xix, 23-25.
David, et transmigrationem Babylonis, erat Christus Deo offerendus, ex cujus nos deinceps sacramentis reficimur. Prohibuit etiam Dominus, ne uterentur vestimentis ex lana ac lino contextis, quia hujusmodi utebantur idololatræ; et ne vir indueretur veste feminea, vel econtra, quia in sacris Martis, mulieres utebantur vestimentis virorum, et in sacris Veneris viri induebantur vestibus feminarum. Ratio autem spiritualis est: nam per vestem simplicem innocentia designatur. Mulier quoque docendi officium usurpare non debet.
Deut. xxi, 11.
Ibid. 5.
B
I Cor. xiv, 34.
Quamvis vero, teste Apostolo, non sit Deo cura de bobus, videlicet quia non curat nec exigit, quid homo circa ea agat ex affectu rationis: Omnia enim subjecit sub pedibus ejus; curat tamen Deus quomodo homo se habet ad bruta, quantum ad affectum passionis. Voluit igitur Dominus, ut circa brutorum pœnas essent compatientes, quatenus ita assuescerent misereri atque succurrere proximis. Ideoque prohibuit alligari os bovi trituranti, et matrem cum pullis occidi. Vel in detestationem
I Cor. ix, 9.
Deut. xxv, 4.
Ibid. xxii, 6, 7. idololatriæ. Reputabant enim Ægyptii nefas, bovem comedere ex frugibus terræ. Simili ratione prohibuit diversorum animalium commixtiones: talibus namque utebantur Ægyptii in obsequium planetarum, qui secundum conjunctiones diversas, varios sortiuntur effectus; etiam ad tollendam occasionem libidinis vitiique contra naturam. Unde Rabbi Moyses narrat fuisse traditum in traditionibus Judæorum, quatenus oculos suos averterent ab animalibus tempore commixtionis. Spiritualiter autem non debemus tenere matrem cum filiis, hoc est litteralem sensum cum spirituali; sed et bovi trituranti, id est prædicatori verbi divini, non est os alligandum, hoc est necessaria vitæ tollenda. Prohibuit insuper Dominus populo sibi peculiari, ne simul ararent in bove et asino: sic enim Ægyptii in venerationem diversæ conjunctionis stellarum arabant. Ratio autem figuralis est: nam in prædicatione
Lev. xix, 19.
Deut. xxi, 10. divina, fatuus, qui designatur per asinum propter hebetudinem sensus, non est sociandus bovi, id est viro utili atque perito.
Præcepit quoque Dominus, ne sacerdotes minores, qui certis temporibus ministrabant in templo, ingrederentur ad omnem mortuum, nisi ad patrem ac matrem et valde propinquos, ne contaminarentur:1112 et hoc, ad excludendum idololatriæ cultum. Sacerdotes etenim idolorum, in ritibus suis ossibus mortuorum et carnibus utebantur. Pontifex vero, quoniam semper paratus esse debebat ad cultum divinum, ad nullum mortuum ingredi potuit. Mandavit quoque Dominus ne barbam caputque raderent, aut carnem suam vel vestem inciderent.13 Omnia enim talia sacerdotes gentilium faciebant. Spiritualiter autem ratio horum est: quoniam sacerdotes ab operibus mortuis, id est peccatis, esse debent immunes; nec debent radere caput, id est deponere sapientiam, vel barbam, hoc est scientiæ perfectionem, nec vestem aut carnem incidere, id est schismaticis consentire.14
Footnotes
Chapter 7 of 10