Articulus 4
DE PRÆCEPTIS CÆRIMONIALIBUS VETERIS LEGIS, ET DE RATIONIBUS SACRIFICIORUM LEGALIUM.
UMBRAM habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, nunquam potest accedentes perfectos facere. Hebr. x, 1.
Sicut ostensum est, cærimonialia præcepta ordinantur ad cultum divinum. Cultus autem Dei est duplex, videlicet interior et exterior. Et sicut corpus ordinatur ad animam, et per eam ad Deum, sic cultus Dei exterior ad interiorem cultum refertur, in quantum disponit ad ipsum. Cultus vero interior, in unione mentis ad Deum per intellectum et affectum consistit. Idcirco secundum quod mens rationalis Deo per intellectum et affectum diversimode jungitur, secundum hoc exterior cultus diversificatur. Quoniam ergo in patria Deus per speciem, clare, et absque velamine a Beatis conspicitur, ideo cultus Beatorum exterior non est figurativus, sed in laude Dei consistit, quæ ex interiori cognitione et affectione procedit, quemadmodum Isaias fatetur :1 Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. In vita autem præsenti divinam veritatem in se ipsa videre non possumus, sed repræsentatur nobis sub sensibilibus formis tam in veteri quam in novo Testamento.2 Sed in novo Testamento propalata est via pertingendi ad claram atque beatificam divinæ veritatis notitiam, Christo jam nato, qui de se ipso testatur : Ego sum via, veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.3 Et iterum : Ego, inquit, ostium sum ; per me si quis introierit, salvabitur.4 Sed in veteri lege hæc via propalata non exstitit, sed promissa, ut ad Hebræos probat Apostolus.5
Cærimonialia vero veteris legis, figurativa fuerunt non solum veritatis in patria manifestandæ, sed etiam Christi ac cultus novæ legis, per quem ad beatitudinem (in qua figura non est, neque ænigma) venitur. Cultus vero cærimonialis atque exterior novæ legis, non est figurativus viæ perveniendi ad patriam, sed veritatis in patria per speciem contuendæ, de qua Isaias dixit :6 Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. Et Psalmista : In lumine tuo videbimus lumen.7 In lumine enim creato mentem præparante, quod est lumen gloriæ, videbimus lumen increatum, quod est lumen superessentiale divinæ essentiæ. Sicut enim teste Apostolo, vetus lex figura est novæ legis, ita juxta Dionysium tertio Cœlestis hierarchiæ capitulo, status novæ legis est figura status gloriæ, et est quasi medius inter statum veteris legis et patriæ. Propterea quum signa figuralia legis antiquæ sint obscuriora figuris legis gratiæ, dixit Apostolus :
Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Umbra namque obscurior est imagine. Et ideo umbra spectat ad veterem legem, imago ad novam. Et ad Colossenses ait : Nemo vos judicet in cibo aut potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum, quæ sunt umbra futurorum.89 Omnia enim in figura contingebant eis ; scripta sunt autem propter nos. Et ergo curare debemus, ut ea intelligamus.10
Denique cærimonialia veteris legis, dividuntur in sacrificia, in quibus exterior Dei cultus præsertim consistit; in sacra, quæ sunt instrumenta divini cultus, ut vestes sanctæ, vasa quoque sacrata et tabernaculum; in sacramenta, quæ sunt consecrationes ministrorum Dei; et in observantias, quæ pertinent ad specialem conversationem ministrorum templi. Quemadmodum autem per sacrificia veteris legis figurabatur verum sacrificium, quod est Christus Dominus, qui oblatus est quia voluit: obtulit enim semetipsum oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis pro nobis; sic sacramenta legis illius figurabant sacramenta legis novæ, et observantiæ illæ, conversationem populi christiani. Sacrificium vero novæ legis, scilicet Eucharistia, quoniam Christum continet, qui per sanguinem suum sanctificavit populum, secundum Apostolum, sacramentum vocatur. Sed sacrificia legis antiquæ, quia non continebant gratiam, non dicuntur sacramenta.
Porro præcepta cærimonialia legis scriptæ, ad duo ordinabantur, videlicet ad cultum divinum illi tempori convenientem, et ad figurandum Christum seu ea quæ Christum concernunt. In quantum ergo ordinabantur ad cultum Dei, pro tempore illo habebant causam litteralem, scilicet ut retraherent suo onere ab occupatione idololatriæ, ad quam populus ille labilis erat, vel ut divinorum memoriam beneficiorum inducerent, aut divinæ majestatis excellentiam designarent. In quantum autem ordinabantur figuraliter ad Christum, habebant rationes figurales ac mysticas. Et quoniam cærimoniæ veteris Testamenti ordinabantur ad cultum Dei atque ad Christum, ratio potest assignari sacrificiorum legis tam litteralis quam mystica seu figuralis. Sacrificium enim legale exterius, repræsentat ordinationem mentis in Deum, in quantum ordinabatur ad cultum divinum. Bona vero ordinatio mentis in Deo, hæc est, ut se omnia a Deo recepisse cognoscat tanquam a primo omnium rerum principio, et omnia ad Deum finaliter referat tanquam in ultimum omnis nostræ operationis beatificum finem. Hoc autem homo in sacrificiis et oblationibus illis legalibus profitebatur et insinuabat, quemadmodum in libro Paralipomenon David ait: Tua sunt omnia, Domine Deus, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi. Alia quoque ratio litteralis sacrificiorum legalium datur, quatenus populus a sacrificiis idolorum retraheretur. Nam præcepta sacrificiorum non tradebantur ei, nisi postquam ad idololatriam declinaverat, vitulum adorando conflatilem. Idcirco apud Jeremiam dicitur: Non sum locutus patribus vestris, nec præcepi eis de verbo holocautomatum in die qua ejeci eos de terra Ægypti. Ratio demum figuralis ac mystica omnium sacrificiorum veteris legis, erat figurare illud verum sacrificium, quo se Unigenitus Dei pro nobis obtulit Patri. Omnium enim beneficiorum, quæ Deus humano generi per peccatum jam lapso donavit, erat maximum, quod proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus nobis tradidit illum.11
Inter animalia autem quadrupedia non offerebantur Deo, nisi tria genera, scilicet oves, boves, et capræ. Lex enim volebat populum Judæorum a paganis distinguere. Idololatræ vero omnia animalia idolis suis immolabant, his tribus exceptis: et maxime apud Ægyptios, inter quos Hebræi commorati nutritique fuerant, prædicta tria animalia abominabilia erant ad occidendum. Nam ovem colebant, hircos quoque venerabantur, quia in eorum specie dæmones ipsis apparuerunt. Bobus autem utebantur in agricultura, quam inter res sacras computabant. Et ideo Moyses Pharaoni dixit: Abominationes Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro. Item prædicta tria animalia mundissimum habent alimentum, et humanam vitam præsertim sustentant, idcirco ad immolandum erant aptissima. Prædicta quoque animalia spiritualiter puritatem designant. Ait enim Glossa in Leviticum: Vitulum offerimus, quum carnis superbiam vincimus; hædum, quum lasciviam superamus; agnum, quum irra-
Exod. XXXIX; XI.
Is. LIII, 7.
Ephes. V, 2.
Tit. II, 14.
Hebr. XIII, 12.
1 Par. XXIX, 14.
Jer. VII, 22.
Rom. VIII, 32.
Exod. VIII, 26. tionales motus contemnimus; turturem, dum castitatem servamus. In columba quoque et turture, duarum naturarum conjunctio insinuabatur. Sed cur pisces non offerebantur? Respondendum, quoniam pisces ex aqua abstracti, protinus moriuntur, ergo in templo offerri non poterant. Sed quum Deus sit auctor vitæ, et ipse mortem non fecit, neque lætatur in perditione vivorum, cur non potius immolabantur ei animalia viva, quam mortua atque cremata?12 Respondendum, quia occisio illa significavit destructionem peccati, et quod homines peccatores morte sunt digni. Erat etiam occisio animalium immolatorum, figura occisionis summi sacrificii, scilicet Christi.13 Tradit autem lex specialem modum occidendi immolata, quia aliis modis occidendi victimas suas utebantur idololatræ, et secundum Rabbi Moysen, lex modum elegit, quo animalia minus angerentur.
Sap. 1, 13.
Rom. 1, 32.
Lev. 1, 3 et seq.14
Ibid. v, 1-8.
Ibid. IV, 3-21.
Est autem diligenter advertendum, triplex fuisse genus sacrificiorum veteris legis: quorum primum dicebatur holocaustum, quod totum comburebatur, velut totum incensum. Ipsum namque offerebatur Deo specialiter propter reverentiam majestatis divinæ, atque amorem bonitatis suæ immensæ: et conveniebat statui perfectorum, qui consilia Christi observant: et ideo totum comburebatur, quatenus sicut totum animal in vaporem resolutum, ascendit, sic designaretur, totum hominem et omnia quæ ejus sunt, Deo esse subjecta, et ipsum in Dei amorem prorsus debere resolvi, et sursum levari. Secundum genus sacrificii fuit, quod Deo pro peccato offerebatur, propter remissionem peccati: cujus una pars comburebatur, et alia in usum cessit sacerdotum: conveniebatque statui proficientium, ad designandum quod peccatorum remissio a Deo fit per ministerium sacerdotum. Sed quando sacrificium offerebatur pro peccato totius populi aut sacerdotis, totum comburebatur. Si enim tunc aliquid ejus fuisset comestum, idem fuisset, ac si non fuisset oblatum. Hoc tamen specialiter contigit ad figurandum, quod in sacerdotibus nullum vitium permanere residereve debet. Tertia quoque pars hujus sacrificii, in usum offerentium proveniebat, quia remissio culpæ est a Deo per ministros Ecclesiæ, cooperantibus eis qui peccaverunt. Adeps vero et sanguis, nullius usui concedebantur; sed sanguis ad altaris crepidinem effundebatur ad reverentiam Dei, adeps vero comburebatur in igne. Cujus una ratio fuit, quatenus populus Dei ab idololatris secerneretur. Nam idololatræ de sanguine victimarum bibebant, comedebantque adipes, quemadmodum in Cantico Deuteronomii scribitur: De quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum. Ratio vero moralis fuit, quia sanguinis effusio prohibebatur Judæis, dicente Moyse: Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ratio quoque mystica erat, quia per hæc designabantur effusio sanguinis Christi, et pinguedo caritatis, propter quam pro nobis mori dignatus est. De hostiis autem pacificis, pectusculum armusque dexter sacerdotis usui deputabantur, ad insinuandum quod sacerdotibus sapientia cordis necessaria est ad instruendum populum Dei: quod figuratur per pectus, quod est sapientiæ tegumentum. Sed et per armum dextrum ostendebatur, quod fortitudo eis necessaria sit, qua valeant æquanimiter ferre aliorum defectus, quemadmodum docet Apostolus: Debemus nos firmiores infirmorum imbecillitates portare, et non nobis placere.
Lev. v, 15, 16.
Deut. xxxii, 38.
Lev. xix, 16.
Exod. xxix, 26-28.
Rom. xv, 1.
Quoniam vero holocaustum erat dignissimum omnium sacrificiorum, ideo masculus solum in holocaustum offerebatur. Columbæ quoque et turtures non erant nisi pauperum oblationes, qui majora habere non poterant, unde nec in hostiis pacificis offerebantur, quoniam hostiæ pacificæ immolabantur gratis atque spontanee. Sed pro peccato offerebantur, eo quod planctum pro cantu habeant, et propter altitudinem sui volatus sacrificio holocaustorum conveniebant. Holocaustum igitur summum ac primum locum inter sacrifi-
Lev. v, 7-10.
Lev. vn, 6, 15. cia habuit. Deinde hostia pro peccato, quæ comedebatur solum in atrio a sacerdotibus, et in die sacrificii. Tertio, hostiæ pacificæ ex voto. Quarto, hostiæ pacificæ spontaneæ. Cujus ordinis ratio est:15 nam maxime homo obligatur Deo, propter excellentiam majestatis divinæ; secundo, propter offensam ei illatam; tertio, propter beneficia jam suscepta; quarto, propter beneficia sperata. Dicit autem Rabbi Moyses, quod quanto peccatum fuit gravius, tanto offerebatur pro ipso vilior species animalis. Nam pro scelere idololatriæ quod maximum est, immolabatur capra quæ est vilissimum animal; pro sacerdotis autem peccato et ignorantia, vitulus; pro negligentia principis, hircus.
Ibid. iv, 3, 14.
Ibid. 23.
Insuper, de terræ nascentibus quæ sunt usui humano in cibum, offerebatur panis. Quæ autem sunt in potum, offerebatur vinum. Quæ sunt in condimentum, offerebatur oleum et sal. Quæ sunt in medicamentum, offerebatur thus. Per panem autem figurata est caro Christi; per vinum, sanguis; per oleum, gratia; per sal, scientia; per thus autem, oratio. Mel vero in sacrificiis Dei non offerebatur, quoniam idolis offerri solebat, et etiam ad designandum quod omnis carnalis voluptas vitanda sit populo Dei, qui Deo digne sacrificare conatur. Verumtamen quia sacrificium zelotypiæ non ex devotione, sed suspicione processit, idcirco non offerebatur in eo thus, quod mentis devotionem figurat.
Lev. u, 4.
Ibid. 13.
Ibid. 2.
Ibid. 11.
Num. v, 15.
Footnotes
Chapter 4 of 10