Skip to the text

Articulus 3

DE TRIPLICI PRÆCEPTO VETERIS LEGIS, ET SPECIALITER DE PRÆCEPTIS MORALIBUS.

QUÆ est alia gens sic inclyta, ut habeat cærimonias justaque judicia et universam legem? Deut. IV, 8.

Verba sunt hæc Moysis hominis Dei in Domino gloriantis super omnibus bonis, quæ tradidit Israeli. Triplicia autem præcepta, quemadmodum in verbis his tangitur, lex vetus continuit, scilicet moralia, cærimonialia et judicialia. Præcepta vero moralia appellantur, quæ ad bonos pertinent mores, et de actibus virtutum immediate donantur, ut illud, Non furtum facies, Non concupisces rem proximi tui: qui sunt actus justitiæ. Lex enim divina ad Dei dilectionem homines reducere et ordinare intendit, quemadmodum scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et iterum: Perfectus eris et absque macula, cum Domino Deo tuo. Cui concordat quod in Evangelio legitur: Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.1 Quum ergo similitudo sit causa amoris, juxta illud, Omne animal diligit simile sibi, elucescit quod homo ad Dei amicitiam pertingere nequit, nisi per actus virtutum sanctus et Deo consimilis fiat. Idcirco lex divina, præcepta moralia assignavit, ut in Ecclesiastico habetur: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit eum in manu consilii sui, id est in liberi potestate arbitrii sui, adjecit illi præcepta, etc.

Denique divinæ legis intentio est, homines convenienter disponere, tam quoad se ipsos, quam in ordine ad Deum. Horum vero utrumque est de lege naturæ seu naturalis rationis dictamine in communi, sed oportuit utrumque determinari in speciali, quantum ad modum colendi Deum, et item quantum ad modum observandi justitiam inter homines. Illa ergo præcepta, quæ determinant præcepta moralia quoad Deum, assignando speciales modos seu ritus cultus divini, cærimonialia nominantur. Quæ autem determinant præcepta moralia quantum ad homines, tradendo speciales modos servandi justitiam inter homines, judicialia dicta sunt. Quum enim homo ex anima et corpore componatur, ordinatur ad Deum non solum per spirituales interioresque actus latriæ, ut sunt credere, sperare, diligere; verum etiam per actus exteriores atque corporeos, ut sunt sacrificia, oblationes, per quæ homo divinam servitutem profitetur. Et de talibus actibus cærimonialia dantur præcepta. Præcepta igitur cærimonialia ac judicialia ex institutione sortiuntur virtutem, et a Deo per Moysen data sunt, sicut in Deuteronomio ipse testatur: Decem, inquiens, verba scripsit Deus in tabulis duabus, ut docerem vos cærimonias atque judicia.2 Præcepta vero moralia a Deo immediate sunt data, eo quod naturali rationi inscripta ac indita sint. Ait autem Augustinus in libro de Spiritu et littera, quod lex illa Mosaica occidere occasionaliter perhibetur, etiam quoad præcepta moralia, in quantum præceperat bonum, non impendens auxilium gratiæ ad implendum.

Præter prædicta quoque præcepta ponuntur in lege quædam mandata, quæ non sunt omnino ad salutem necessaria, sed præcipiuntur tanquam utilia, et ad observantiam principalium præceptorum accommoda, ut est illud Exodi: Si acceperis pignus a proximo tuo, ante solis occasum restituas ei; atque similia, quæ proprie non dicuntur præcepta, quia simpliciter non obligant, sed mandata. Ideoque Hieronymus dicit:345678 In præceptis justitia, in mandatis vero est caritas.

Quamvis autem cuncta præcepta moralia naturali rationi concordent et pateant, non tamen æqualiter. Nam quædam adeo plana sunt, ut mox prolata omnibus innotescant, ut de honoratione parentum, de non committendo homicidio.9 Quædam vero majori consideratione circumstantiarum egent et approbatione sapientium, ut illud:10 Coram cano capite consurge, et honora personam senis.11 Aliqua autem divina indigent illuminatione, ut de non faciendo sculptili atque conflatili.12 Decem autem præceptorum tria prima, spectant ad Deum. Tria namque debet subjectus prælato seu principi. Fidelitatem, ne ejus honorem alinis impendat, vel ad alios referat. Hanc ergo fidelitatem Deo altissimo impendendam concernit ac jubet primum mandatum, dum dicitur:13 Non habebis deos alinos.14 Secundo, debetur prælato reverentia, ne offendatur, ad quod pertinet secundum mandatum:15 Non assumes nomen Dei tui in vanum. Tertio, debetur prælato debitus famulatus, de quo datur tertium mandatum, quo dicitur:16 Memento ut diem sabbati sanctifices.17

Inter præcepta quoque Decalogi, de sola observatione sabbati et non de aliarum celebratione solennitatum fit mentio.18 Nam omnes veteris legis solennitates institutæ sunt in commemorationem alicujus beneficii Dei, vel præteriti, cujus agebatur memoria; aut certe futuri, cujus repræsentabatur figura. Omnium vero divinorum beneficiorum commemorandorum primum atque præcipuum, est mundi creatio, ob cujus memoriam instituebatur sanctificatio sabbati. Unde quum Moyses dixit, Memento ut diem sabbati sanctifices, causam adjecit, et ait: Sex enim diebus fecit Deus cœlum et terram.19 Omnium autem beneficiorum Dei præfigurandorum excellentissimum, fuit quies mentis in Deo, nunc quidem per gratiam, et in futuro per gloriam. Et hæc quies etiam moraliter præfigurabatur per observationem sabbati. Ceteræ vero solennitates celebrabantur in memoriam alicujus particularis beneficii temporaliter transeuntis, quemadmodum solennitas Phase, in commemorationem liberationis patrum ex Ægypto, et in figuram passionis Christi, quæ temporaliter transiit.2021

Considerandum quoque, quod decem præceptis Decalogi, quæ per se omnibus faciliter innotescunt, superadduntur alia quædam præcepta moralia non adeo manifesta, sed tamen reducuntur ad decem principalia. Primo enim præcepto Decalogi, quo cultus alienorum deorum prohibetur, adduntur præcepta eorum prohibitiva, quæ ad idolorum cultum disponunt, quemadmodum in Deuteronomio Moyses jussit: Non inveniatur in te, qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem, nec maleficus, vel incantator, nec qui pythones consulat, neque divinos, aut qui a mortuis quærat veritatem.2223 Secundo præcepto, quo prohibetur perjurium, superadditur prohibitio falsæ doctrinæ. Tertio autem, quo Dei obsequium præcipitur, omnia præcepta cærimonialia adjiciuntur. Quarto quoque, quod est de honoratione parentum, adjungitur præceptum de honoratione senum, et omne quod ad reverentiam aliis exhibendam inducit. Quinto autem, quod est de prohibitione homicidii, additur prohibitio odii, omnisque violationis in proximum, quemadmodum in Levitico legitur: Non stabis contra sanguinem proximi tui, et ne oderis fratrem tuum in corde tuo.242526 Sexto præcepto, quo adulterium prohibetur, prohibitio additur meretricii, vitiique contra naturam.2728 Septimo, quo furtum vetatur, adjicitur prohibitio usuræ, calumniæ atque rapinæ.29 Octavo autem præcepto, quo falsum testimonium prohibetur, additur prohibitio falsi judicii, detractionis quoque atque mendacii. Sed aliis duobus nulla adduntur, quia per ea omnis concupiscentia mala vetatur.30

Nunc ergo quoniam omnipotenti Deo fidelitatem, reverentiam et famulatum debemus, offeramus ei mente vera fidem sinceram, de qua Jeremias testatur:31 Domine, oculi tui respiciunt fidem. Revereamur insuper eum circumspecti et anxii, ne offendamus Dei ac judicis nostri præsentiam : sed et ministremus ei non negligenter, ne maledicamur, sed ut Josue monet, corde perfecto atque verissimo.32

Footnotes

  1. Matth. V, 48. ↩

  2. Deut. IV, 13, 14. ↩

  3. Exod. XXII, 26. ↩

  4. Eccl. XXI, 19. ↩

  5. Deut. XVIII, 13. ↩

  6. Lev. XI, 45. ↩

  7. Deut. V, 19, 21. ↩

  8. Exod. XX, 15, 17. ↩

  9. Exod. xx, 12, 13. ↩

  10. Lev. xix, 32. ↩

  11. Lev. xix, 32. ↩

  12. Exod. xx, 4. ↩

  13. Deut. v, 7. ↩

  14. Exod. xx, 3. ↩

  15. Ibid. 7. ↩

  16. Deut. v, 12. ↩

  17. Exod. xx, 8. ↩

  18. Deut. V, 14, 15. ↩

  19. Exod. xx, 11. ↩

  20. Exod. xii, 42 et seq. ↩

  21. Num. xxviii, 16. ↩

  22. Deut. xviii, 10, 11. ↩

  23. Deut. xiii, 3, 5. ↩

  24. Lev. xix, 16, 17. ↩

  25. Deut. xxi, 17. ↩

  26. Lev. xix, 15, 16. ↩

  27. Deut. xxi, 19, 20. ↩

  28. Lev. xviii, 22, 23. ↩

  29. Lev. xix, 13. ↩

  30. Exod. xxi, 2, 6, 7. ↩

  31. Jer. v, 3. ↩

  32. Josue xxiv, 14. ↩

Chapter 3 of 10