Skip to the text

Articulus 10

DE DURATIONE ATQUE CESSATIONE PRÆDICTORUM PRÆCEPTORUM, ET DE NOVA LEGE.

ECCE dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Judapactum novum; et dabo legem meam in visceribus eorum, et in mentibus eorum superscribam eam. Jer. xxxi, 31, 33.

Hoc verbum Jeremiæ prophetæ, allegat Apostolus in datione novæ legis impletum.1 Triplicia autem erant veteris legis præcepta, videlicet cærimonialia, judicialia, atque moralia. Quantum vero ad præcepta moralia, lex vetus non desiit, neque per Christum evacuata est, sed magis perfecta. Propter quod Baruch ait:2 Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum. Sed quoad præcepta cærimonialia ac judicialia, lex vetus cessavit. Cærimoniæ namque veteris legis, figurativæ fuerant Christi: quia, secundum Apostolum, erant umbra futuri, et in figura omnia contingebant eis.34 Figuram vero oportet cessare, veritate adveniente et propalata. Unde secundum Augustinum, Christo prædicante, simul currebant lex et Evangelium. Sed post divulgationem Evangelii omnino cesserunt, et non solum mortuæ, sed et mortiferæ erant.5 Durante vero ipsa Evangelii publicatione, mortuæ erant, quoniam non obligabant; non autem mortiferæ, quoniam absque peccato servari valebant. Præcepta quoque judicialia cessaverunt, aliter tamen quam cærimonialia. Quia enim judicialia principaliter ordinabantur ad disponendum ac rectificandum statum ac vitam conversationis humanæ, inter homines statuendo æqualitatem justitiæ; idcirco directe et ex propria ratione figuralia non fuerunt, quemadmodum cærimonialia, sed solum ex consequenti, in quantum totus ille status Synagogæ, figurativus fuit status Ecclesiæ: sicut et nunc status Ecclesiæ militantis, typum gerit status Ecclesiæ triumphantis, quæ est hierarchia cœlestis. Judicialia ergo præcepta, Evangelio divulgato, sunt mortua, quia vim obligandi non retinent; non autem mortifera: possent enim a rege vel principe, si expediret, institui atque a subditis observari, dummodo non observarentur, nec statuerentur, in quantum ad veterem legem spectabant, sed ea ratione, quia præsenti hominum statui convenirent.6

Denique, sicut ante legem scriptam erant judicialia quædam præcepta, non quidem ex institutione divina, sed naturali hominum ratione ordinata; sic erant et cærimonialia aliqua ante legem, non ex institutione divina, sed secundum voluntatem devotionemque colentium Deum: quemadmodum oblationes et sacrificia et holocausta secundum propriam suæ devotionis æstimationem offerebant antiqui, prout eis congruum videbatur, ut in rebus a Deo perceptis Deum venerarentur aliqua ei offerendo; per quæ se omnia a Deo sortitos profiterentur, quasi a primo principio, atque ad eum cuncta referrent, sicut in ultimum finem summumque bonum. Sed quoniam ante legem quidam viri perfecti et spiritu pollentes prophetico exstiterunt, credibile est, tales a Spiritu Sancto fuisse inductos et motos ad determinatum et certum divini cultus ritum ac modum, qui et interiori cultui Dei pro tempore illo congrueret, et ad designanda Christi mysteria idoneus esset. Cultus enim Dei exterior, qui per cærimonialia præcepta determinatur, consonare atque congruere debet cultui divino interiori, sicut signum signato, et figura figurato. Quum ergo interior Dei cultus in nova lege, alius sit ab antiquæ legis interiori cultu, et eo perfectior, statuique felicitatis futuræ propinquior; ideo cærimonialia novæ legis distingui oportet a cærimonialibus veteris legis, eisque expressiora et puriora consistere.

Porro lex nova, lex gratiæ appellatur, sicut ad Romanos ait Apostolus: Lex spiritus vitæ in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis.7 Gratia autem est qualitas, decor, atque perfectio animæ. Ideo lex nova non proprie dicitur lex scripta, sed indita, quasi principaliter in gratia Christi consistens. Lex ergo nova veterem implet, quia quod ei defuit, addit, videlicet perfectionis consilia, gratiam quoque præbens ex merito passionis Christi, qua homo potens efficitur implere quæ præcipiuntur. Umbræ etiam, prophetiæ atque figuræ veteris legis, in Christo ad effectum et veritatem perductæ sunt. Ipse enim ait:8 Unus apex non præteribit de lege, donec omnia fiant. Cœlum et terra transibunt, sed verbum Domini stabit in æternum.9 Non enim est Deus ut homo, ut mutetur.10 Et triumphator in Israel non parcet, nec pœnitudine flectetur.11 Fidelis enim Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.12 Qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

ENARRATIONUM IN QUINQUE MOSAICÆ LEGIS LIBROS FINIS

Footnotes

  1. Hebr. viii, 8, 10. ↩

  2. Baruch iv, 1. ↩

  3. 1 Cor. x, 11. ↩

  4. Hebr. x, 1. ↩

  5. Galat. iii, 4. ↩

  6. Deut. xxii, 13 et seq. ↩

  7. Rom. viii, 2. ↩

  8. Matth. v, 18. ↩

  9. Luc. xxi, 33. ↩

  10. Num. xxiii, 19. ↩

  11. 1 Reg. xv, 29. ↩

  12. Ps. cXLiv, 13. ↩

Chapter 10 of 10