Articulus 9
DE PRÆCEPTIS JUDICIALIBUS VETERIS LEGIS AD EXTRANEOS ATQUE DOMESTICOS PERTINENTIBUS.
JUDICIA Domini vera, justificata in semetipsa. Ps. XVIII, 10.
Quoniam per legem divinam homines in omnibus congruenter reguntur, idcirco continentur in veteri lege judicialia quædam præcepta, quibus instruebatur populus Dei, qualiter ad extraneos se haberet. Scriptum est enim in Exodo: Advenam non contristabis; et: Peregrino molestus non eris. Voluit ergo lex, ut ad advenas secum habitantes benigne se haberent, peregrinis vero pacificum transitum per terram suam concederent; volentibus quoque ad Dei cultum ac legem converti, pium præberent assensum. Non tamen statim recipiebantur ut cives, sed sapienti moderamine usa est lex. Statuit namque, ut Ægyptii et Idumæi in tertia generatione ad consortium populi Dei reciperentur, propter affinitatem eorum ad Hebræos. Nam apud Ægyptios nati nutritique fuerant, et Esau pater Idumæorum, frater exstitit Jacob. Ammonitæ vero ac Moabitæ nunquam in consortium civile reciperentur, quia hostiliter se ad ipsos habebant quum egrederentur Ægyptum. Amalecitæ quoque quoniam durius se habuerunt contra Judæos quam alii, quasi perpetui hostes haberentur, quemadmodum scriptum est: Bellum Dei erit contra Amalec a generatione in generationem. Ordinavit etiam lex, quomodo se haberent ad hostes, videlicet ut primo civitati pacem offerrent, et postmodum fortiter dimicarent sperantes in adjutorio Dei: et ut in illo magis confiderent, statuit lex, quatenus sacerdos eos moneret, atque divinum sponderet subsidium. Formidolosos autem et alios quosdam lex remitti præcepit.
Verumtamen a cultu Dei et his quæ ad animæ spectant salutem, lex nullum prohibuit, nec aliquem a beatitudine repulit, ut in Exodo patet: Si quis voluerit in vestram transire coloniam, etc. Sed quantum ad temporalia commoda, scilicet civilitatem, prædicta distinctio intelligi debet: quæ tamen dispensationem admisit. Legitur enim in libro Judith, quemadmodum Achior dux filiorum Ammon, appositus est ad populum Dei, et omnis successio ejus propter actum virtuosum quem fecit. Ruth quoque Moabitis, quoniam mulier erat virtutis, statim ad civilitatem admissa est: licet dici posset, prohibitionem illam extendi dumtaxat ad viros. Spurii autem, propter vilitatem originis, excludebantur usque ad decimam generationem ab ecclesia Dei, hoc est collegio populi. [Excludebantur] et eunuchi, quibus convenire non potuit honor paternus. In populo enim Judæorum cultus divinus per carnalem progeniem conservabatur. Non autem excludebantur a gratia, sicut in Isaia legitur: Non dicat eunuchus, Ego lignum aridum. Permissum autem erat Judæis, usuras ab alienis recipere, propter pronitatem eorum ad avaritiam, et ut magis tranquilli essent circa extraneos, a quibus lucrum captabant. Quarumdam quoque civitatum mares et feminas atque infantes, Deo jubente, occiderunt propter maximam iniquitatem eorum.
Porro domestica conversatio conservatur per duo, videlicet sustentationem vitæ uniuscujusque personæ, et generationem continuam. Sunt ergo in conversatione domestica tres ordines, scilicet domini ad servum, viri ad conjugem, parentis ad prolem. Lex autem divina, quantum ad
Exod. xii, 48.
Judith xiv, 6.
Ruth iv, 10-13.
Deut. xxi, 2.
Ibid. 1.
Is. lvi, 3.
Deut. xxi, 20.
Num. xxxi, 7 et seq.
Exod. xxi, 21; xxi, 9.
Lev. xix, 33.
Deut. xxi, 7, 8.
Ibid. xxi, 3, 4.
Exod. xvii, 16.
Deut. xx. singulos, congrua dedit præcepta. Jussit enim servos pie tractari, neque laboribus immoderate vexari, nec mutilari : quod si dominus mutilationem inferret, privaretur suo dominio, et servus liber abiret;12 servum vero Hebræum septimo anno cum omnibus suis atque viatico debere dimitti : et idem statuit inter dominam et ancillam.34 Ordinavit etiam lex, ut feminas ducerent propriæ tribus, ne sortium periret distinctio :5 et ut homo reciperet conjugem fratris sui sine prole defuncti, suscitaretque nomini ejus semen, quod ejus esset per adoptionem, ne ipsius memoria penitus aboleretur.678 Ne etiam uxores alienigenas ducerent propter seductionis periculum, et ne mulieres receptæ, ex levi suspicione diffamarentur a viris, neque propinquæ in uxores reciperentur propter reverentiam naturalem ad eas.910 Præcepit quoque lex ut parentes filios suos in fide et moribus informarent, disciplinam impenderent, curamque condignam haberent. De quibus omnibus atque similibus præcepta multa diffuse in Deuteronomio et Exodo plane digesta sunt.
Footnotes
Chapter 9 of 10