Skip to the text

Capitulum 2

In quo admirari quis debeat viros sanctos.

PROPTEREA nunquam admirari debemus in signis his, eos qui ea affectant, sed potius intueri an perfecti sint expulsione omnium vitiorum emendationeque morum : quæ perfectio dispensante Deo conceditur non pro fide alterius, aut pro diversitate causarum, sed pro uniuscujusque labore. Hæc namque est actualis scientia, quæ alio nomine vocatur caritas ab Apostolo, et ejus auctoritate præfertur universis linguis angelorum ac hominum, et plenitudini fidei montes transferenti, omni quoque scientiæ et prophetiæ et erogationi omnium facultatum, atque postremo glorioso martyrio.1 Quum enim enumerasset universa charismatum dona, et dixisset, Alii datur per Spiritum sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, etc.;2 dicturus de caritate, qualiter præferat eam cunctis charismatibus compendiose advertite : Adhuc, inquit, supra modum excellentiorem vobis viam demonstro.3 Per quod evidenter ostendit, quod beatitudo sive perfectio non consistat in mirabilibus illis, sed in sinceritate caritatis. Nec immerito : omnia enim illa evacuanda sunt et destruenda, caritas vero in æternum mansura est.4 Hinc nunquam vidimus opera ista signorum a nostris Patribus affectari : quin imo quum possiderent ea per gratiam Spiritus Sancti, nunquam tamen facere voluerunt, nisi forte necessitas inevitabilis et extrema arctasset eos ad hoc, quemadmodum recordamur mortuum suscitatum ab abbate Macario, qui primus habitare cœpit in solitudine Scythi.

Footnotes

  1. 1 Cor. xiii, 1-3. ↩

  2. 1 Cor. xii, 8. ↩

  3. Ibid. 31. ↩

  4. 1 Cor. xiii, 8. ↩

Chapter 303 of 499