Skip to the text

Capitulum 1

(Abbatis Nesterotis secunda)

DE CHARISMATIBUS DIVINIS.

Quod ex triplici causa conferatur a Deo gratia curationum aut signorum.

POST vespertinam synaxim ad promissam collationem intenti, consedimus simul sedilibus solitis. Quumque sileremus ad tempus propter reverentiam senis, prævenit verecundiam taciturnitatis nostræ tali eloquio : Ordo præcedentis disputationis pervenit usque ad proferendam spiritualium charismatum rationem, quam triplicem esse percepimus traditione majorum.

Prima siquidem causa curationum est, dum gratia miraculorum confertur electis et Sanctis pro merito sanctitatis eorum, quemadmodum juxta Christi auctoritatem certum est Apostolos multosque Sanctos fecisse signa atque prodigia, quibus ait Salvator : Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite;1 gratis accepistis, gratis date.

Secunda causa est, dum virtus sanitatum procedit etiam a peccatoribus et indignis ob ædificationem Ecclesiæ aut eorum qui infirmos suos adducunt, aut propter fidem eorum qui curandi sunt. Unde in Evangelio Dominus loquitur : Multi dicent mihi in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis : Quia nunquam novi vos; discedite a me, operarii iniquitatis.2 Econtrario quoque si fides desit offerentibus aut infirmis, non sinit eos exercere curationem quibus gratia sanitatum collata est. Unde ait Marcus evangelista :3 Non poterat Jesus inter illos facere virtutes propter incredulitatem eorum. Hinc dixit et Christus : Multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.4

Tertius modus curationum et signorum est, dum dæmonum illusione et factione seu operatione efficiuntur, sicut dum homo manifestis criminibus involutus, creditur sanctus et famulus Dei, ejusque vitia occultantur propter signa quæ operatur ; atque per hoc, obloquendi aditu reserato, diffamatur sanctitas religionis, vel certe is qui credit se habere dona curationum, gravius dilabitur. Hinc contingit quod dæmones exclamantes et invocantes eorum nomina quos cognoscunt non habere ulla merita sanctitatis spiritualesve fructus, simulant se illorum meritis uri, et de corporibus obsessis effugari. De quibus in Deuteronomio legitur : Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum aliquod atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi, Eamus et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis;5 non audies verba prophetæ illius aut somniatoris, quoniam tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde vestro et in tota anima vestra. In Evangelio quoque : Exsurgent pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem ducantur, si fieri potest, etiam electi.6

Footnotes

  1. Matth. x, 8. ↩

  2. Matth. vii, 22, 23. ↩

  3. Marc. vi, 5, 6. ↩

  4. Luc. iv, 27. ↩

  5. Deut. xiii, 1-3. ↩

  6. Matth. xxiv, 24. ↩

Chapter 302 of 499