Capitulum 9
Quantum præcellat probitas vitæ operibus miraculorum.
BEATISSIMIS quippe Apostolis dixit Christus, loquens de signis :1 Nolite gaudere quia dæmonia vobis subjiciuntur. Hoc enim non fecit eorum potestas, sed divina majestas. Ideo admonentur ut non audeant sibi usurpare aliquid felicitatis aut gloriæ ex ipsis miraculis, quæ fiunt potentia Deitatis, sed ex intima puritate suæ vitæ ac mentis, ob quam scribi merentur in cœlis. ignis iste temporalis et parvus? Quumque sopor advenisset ei talibus cogitationibus atque mœroribus æstuanti, veniens angelus Dei, dixit: Cur tristaris, Paphnuti, quod nondum pacatus est tibi ignis ille terrenus, quum carnalium motuum agitatio aut libido necdum plene excocta adhuc resideat in membris tuis? Cujus quamdiu radices in tuis vivunt medullis, nequaquam permittent tibi esse pacificum ignem istum terrenum et materialem, quem aliter innoxium sentire non poteris, nisi omnes motus interiores in te exstinctos experiaris per ista indicia. Vade et apprehende nudam et pulcherrimam virginem, et si illam tenens, senseris in te perdurare tranquillitatem cordis immobilem et æstus carnales nequaquam rationi rebelles, delectabit te tactus hujus visibilis flammæ, et erit tibi innoxius quemadmodum tribus pueris in fornace Babylonis.2
Footnotes
Chapter 310 of 499