Skip to the text

Capitulum 6

Quod meritum hominis non debeat ex miraculis ponderari.

HI viri nihil meriti sibi attribuebant propter hujusmodi signa, quæ fatebantur fieri non ex merito suo, sed pietate divina, refutantes humanam gloriam in admiratione signorum per apostolica verba hæc: Viri fratres, quid admiramini in hoc? aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare?12 Nec reputabant aliquem esse laudandum ex Dei prodigiis, sed virtutum operibus quæ fiunt per virtutem atque industriam mentis. Frequenter namque, ut dictum est, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, expellunt dæmonia, et signa maxima operantur. De quibus quum Apostoli causarentur, et dicerent Christo: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo dæmonia ejicientem, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum;34 et quamvis Salvator responderit tunc: Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos, pro vobis est; eis tamen in fine dicentibus: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?5 responsurum se esse testatur: Quia nunquam novi vos;6 discedite a me, operarii iniquitatis. Hinc quoque admonet eos quibus concessit gratiam miraculorum propter meritum sanctitatis ipsorum, ne extollantur ex talibus, dicens : Nolite gaudere quia dæmonia vobis subjiciuntur, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in cœlis.

Footnotes

  1. Act. III, 12. ↩

  2. * potestate ↩

  3. Luc. IX, 49. ↩

  4. Ibid. 50. ↩

  5. Matth. VII, 22. ↩

  6. Ibid. 23. ↩

Chapter 307 of 499