Skip to the text

Capitulum 3

De suscitato mortuo ab abbate Macario.

QUUM enim hæreticus quidam Eunomianus conaretur diabolica arte catholicam fidem subvertere, ac plurimos decepisset, rogatus B. Macarius ab his qui gravissime tristabantur de tantæ subversionis ruina, advenit ut totius Ægypti regionem liberaret ab infidelitatis periculo. Quem quum hæreticus fuisset dialectica calliditate aggressus, et ignorantem vellet deducere ad Aristotelicas spinas, S. Macarius apostolica auctoritate loquacitatem illius superans et concludens : Non in multiloquio, inquit, est regnum Dei, sed in virtute.1 Eamus igitur ad sepulcra, et Dominum invocemus super mortuum quem invenerimus primum, atque ut scriptum est, ostendamus ex operibus fidem nostram, quatenus testimonio Dei pandantur certissima rectæ fidei documenta.2 Quo audito, hæreticus coram adstante plebe constrictus pudore, dissimulavit ad præsens præbere assensum verbis propositis, spondens se adfuturum die sequente. Postero die, circumstantibus universis qui cupiditate spectaculi confluxerant ad locum præfixum, perterritus ille infidelitate conscientiæ suæ, fugit et a tota Ægypto recessit. Quem B. Macarius cum populo præstolans usque ad nonam horam, quum videret illum abiisse ex formidine conscientiæ malæ, assumens plebem ab hæretico depravatam, abiit ad sepulcra. Porro aqua Nili induxit hunc morem Ægyptiis, ut nulla sit eis facultas sepeliendi corpora mortuorum tempore certo, quoniam tota terra illa non parvo tempore anni, instar immensi oceani operitur erumpentibus aquis Nili; ideo corpora defunctorum sale aut redolentibus pigmentis condita, reponuntur in editioribus seu altioribus locis aut cellulis. Nam tellus illa madens humiditate continua, impedit sepeliendi officium : imo si quæ corpora sepeliantur in ea, mox evomit ea ad superficiem suam exuberantia suæ inundationis. Quum ergo B. Macarius adstitisset antiquissimo cuidam cadaveri, dixit : O homo, si huc venisset mecum ille hæreticus filius perditionis, et ipso præsente nomen Jesu Christi Dei mei super te invocassem, dic anne surrexisses coram his qui pene subversi fuerant fraude illius? Tunc mortuus ille consurgens, sua voce mox respondit annuente. Quem interrogavit Macarius quis aliquando existisset in vita hac, et in qua ætate mundi fuisset, et an tunc nomen Christi cognovisset. Respondit fuisse se sub antiquissimis regibus, et se nunquam audisse nomen Christi illis temporibus. Cui Macarius: Dormi (inquit) in pace, suscitandus a Christo cum ceteris in fine temporum in ordine tuo. Hæc virtus ac gratia S. Macarii latuisset forsitan semper, quantum in ipso fuit, nisi necessitas totius periclitantis provinciæ, sincerusque amor ac plena ad Christum devotio compulisset eum facere istud miraculum. Quod ab eo fieri extorsit totius plebis utilitas et caritas Christi, non ostentatio vana: quemadmodum liber Regum testatur fecisse Eliam, qui ideo postulavit ignem de cœlo descendere super hostias altari impositas, ut fidem totius populi liberaret, eodem populo periclitante præstigiis pseudoprophetarum.3

Footnotes

  1. 1 Cor. iv, 20. ↩

  2. Jacob. II, 18. ↩

  3. III Reg. xviii, 37. ↩

Chapter 304 of 499