Skip to the text

Capitulum 7

Quod virtus charismatum non in mirabilibus sed in humilitate consistat.

AUCTOR quoque omnium prodigiorum, quum vocaret discipulos ad magisterium suæ doctrinæ, evidenter ostendit quid veri et electissimi sectatores sui debeant ab ipso addiscere, Venite (inquiens) ad me, et discite a me : non cœlesti virtute expellere dæmonia, non leprosos mundare, cæcos illuminare, mortuos suscitare : dum enim hæc operor per aliquos meos servos, non potest humana conditio se inserere laudibus Dei seu laudari ex talibus, nec minister et famulus audeat sibi decerpere aliquam partem in his in quibus virtus et gloria est Dei solius ;1 sed discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Hoc enim omnes homines discere possunt et exercere; opera autem miraculosa non sunt semper necessaria, nec omnibus expedientia, nec singulis conceduntur. Humilitas ergo magistra omnium est virtutum, cœlestisque ædificii firmissimum fundamentum, ipsa est donum proprium ac magnificum Salvatoris. Universa quippe miracula quæ operatus est Christus, exercet sine elationis periculo, qui sequitur mitem Dominum non per sublimitatem signorum, sed in patientiæ ac humilitatis virtute. Qui autem affectat immundis spiritibus imperare, aut infirmos curare, aut signum quodcumque populis demonstrare alienis a Christo, quamvis in ostentatione invocet nomen ejus, tamen alienus a Christo est, quoniam humilitatis magistrum sequitur mente superba. Insuper quum Christus ad Patrem rediens, quoddam, ut sic loquar, faceret testamentum, istud reliquit discipulis : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem ;2 protinusque subjunxit : In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.3 Non dixit, Si miracula similiter mihi feceritis ;4 sed, Si dilectionem habueritis ad invicem : quam tenere non possunt nisi mites et humiles. Quapropter majores nostri dixerunt, illos nunquam esse monachos probos et a vana gloria alienos, qui se fatentur coram hominibus exorcistas, et jactantissima ostentatione promulgant inter admirantium turbas gratiam istam signorum quam meruerunt aut præsumpserunt ; sed incassum. Qui enim innititur mendaciis, pascit ventos, et sequitur aves volantes ;5 et sine dubio eveniet ei quod in Proverbiis dicitur : Sicut venti et nubes et pluviæ manifestæ sunt, ita qui gloriatur in dato falso.6 Ideo si quis coram nobis fecerit aliquod signum, laudare eum debemus non de sublimitate signi, sed de conatu et rectitudine morum ; nec inquirendum est an dæmonia ei subjecta sint, sed an caritatem et opera ejus possideat, quæ describit Apostolus.

Footnotes

  1. Ibid. 29. ↩

  2. Joann. xiii, 34. ↩

  3. Joann. xiii, 35. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. Prov. x, 4. ↩

  6. Prov. xxv, 14, juxta LXX. ↩

Chapter 308 of 499