Capitulum 5
Qualiter idem curaverit claudum.
DENIQUE idem Abraham pergens ad vicum, circumdatus ibi turbis illudentium perfidorum, qui subsannando monstraverunt ei hominem qui genu contracto, privatus fuit gradiendi officio multis annis atque antiqua infirmitate reptavit, tentatus est a perfidis illis, dicentibus: Abba Abraham, si servus Dei es, restitue illum pristinæ sanitati, ut credamus nomen Christi, quem colis, non esse inane. Tunc ille nomine Christi invocato, inclinans se et apprehendens aridum hominis pedem, traxit eumdem: cujus tractu rectificatum est subito siccatum curvatumque genu, et recepto gressus usu, claudus ille sanatus abiit lætus.
Chapter 306 of 499