Skip to the text

Capitulum 8

Quod mirabilius sit de seipso expellere passiones et vitia, quam a possessis dæmonia.

ET revera majus miraculum est eradicare fomitem luxuriæ de propria carne, quam spiritus immundos de corporibus aliorum expellere; et magnificentius signum est virtute patientiæ cohibere truculentos motus ac impetus iræ, quam aeris potestatibus imperare. Plus quoque est edacissimos tristitiæ morsus a se ipso penitus abjecisse, quam infirmitates ab aliis repulisse. Postremo multo præclarior virtus atque profectus sublimior est, curare languores propriæ animæ quam corporis alieni. Nam quanto anima est carne sublimior, tanto sanitas ejus exstat præstantior; et quanto anima est pretiosioris ac sublimioris substantiæ, tanto est gravioris et perniciosioris ruinæ.1

Footnotes

  1. Luc. x, 20. ↩

Chapter 309 of 499