Skip to the text

Capitulum 3

De veste monachi.

TALIS sit vestis monachi, quæ corpus ipsius tantummodo tegat, verecundiamque nuditatis repellat, frigoris quoque repellat læsionem; non quæ vanitati aut elationi præstet fomentum, quum Paulus dicat apostolus: Habentes alimenta et operimenta, his contenti simus.1 Operimenta inquit, non vestimenta, ut in quibusdam Latinis codicibus improprie continetur, id est, quæ corpus operiant tantum, non quæ vestitus decore blandiantur ac placeant: ut sint tam vilia, quatenus nulla novitate coloris aut habitus inter ceteros emineant monachos; sicque a studiosis accurationibus seu curiosis exornationibus sint aliena, ut tamen per incuriam seu negligentiam non sint affectatis sordibus decolorata et maculata; postremo, sic ab omni mundano separentur ornatu, ut cultui servorum Dei, hoc est habitui monachorum, in omnibus communia perseverent et apta. Quidquid enim inter famulos Dei ab uno vel paucis præsumitur, nec catholice seu generaliter per totam fraternitatem tenetur, aut superfluum est, aut elatum atque culpabile, magisque vanitatis quam virtutis speciem monstrat.

Idcirco exempla quæ nec ab antiquis Sanctis qui monachalis professionis fundatores fuerunt, neque a Patribus temporis nostri qui antiquorum instituta nunc usque custodiunt, tradita vidimus, nos quoque tanquam superflua et inutilia convenit resecare. Quamobrem penitus respuerunt cilicium, tanquam suspectum vel circumspectum a cunctis, et famatum atque notabile; et quod ex hoc ipso non solum nullas possit spiritui nostro utilitates conferre, imo potius ad elationis vanitatem inducere; quod etiam ineptum efficit hominem ad necessarii operis usum, in quo necesse est monachum impigrum semper esse et expeditum. Quod si quosdam cilicio usos audivimus fuisse veraciter virtuosos, non idcirco ex hoc sumenda aut instituenda est nobis generalis monasteriorum regula, neque ex hoc perturbanda aut omittenda sunt antiqua sanctorum Patrum decreta. Quod tamen pauci ex aliarum virtutum suarum privilegio præsumentes, creduntur redarguendi non esse in his quæ non secundum communem regulam facere usurparunt. Generali namque omnium ordinationi, paucorum sententia præponi non debet nec præjudicare. Illis quippe institutis ac regulis indubitatam fidem obedientiamque indiscussam præbere debemus per omnia, quas induxit non paucorum voluntas, sed quas per tempora tam antiqua innumerabilis multitudo Sanctorum concordi determinatione posteris propagavit. Nec hoc præjudicare seu derogare nobis debet quantum ad quotidianæ conversationis nostræ exemplum, in qua cilicina veste non utimur, quod Joram sacrilegus rex Israel, hostibus circumvallatus cilicio fuisse indutus intrinsecus legitur, quod veste sua scissa apparuit;2 vel quod Ninivitæ ad mitigandam sententiam iræ Dei in eos latam per Jonam prophetam, cilicio sunt operti: quoniam Joram tam secrete intrinsecus eo fuit indutus, quod a nemine poterat sciri, nisi scisso indumento ejus exteriori; Ninivitæ quoque tunc se cilicio afflixerunt, quando omnibus eis propter imminentem urbis subversionem lugentibus, pariformiterque cilicio coopertis, nullus eorum potuit ab aliquo de ostentatione notari.3 Etenim nisi insolens exstet diversitas, non offenditur ex ea æqualitas.

Footnotes

  1. I Tim. VI, 8. ↩

  2. IV Reg. VI, 30. ↩

  3. Jonæ III, 5. ↩

Chapter 4 of 279