Skip to the text

Capitulum 10

De calceamentis eorum.

CALCEAMENTA vero tanquam evangelico præcepto prohibita recusantes portare, caligis tantum suos muniunt pedes, dum hoc infirmitas corporis, aut matutinum hiemis frigus, aut meridianus solis ardor exegerit :1 hoc caligarum usu asserentes ex Christi permissione signari, ut si in mundo hoc constituti omnimode exuti esse non possumus a cura et sollicitudine carnis, nec ab ea penitus absolvi valemus, necessitatem corporis saltem occupatione levi implicationeque tenui expleamus, ne mortiferi sæculi hujus curis permittamus involvi pedes sive affectiones animæ nostræ (qui ad spiritualem cursum atque ad prædicandam Evangelii pacem parati esse semper debent et expediti; quibus currimus post odorem unguentorum Christi; et de quibus loquitur David, Cucurri in siti;2 et Jeremias, Ego autem non laboravi te sequens) cogitando de his quæ pertinent non ad supplendam necessitatem naturæ, sed ad superfluam atque culpabilem voluptatem.34 Quod ita implebimus, si juxta doctrinam Apostoli, curam carnis non fecerimus in desideriis. Quibus tamen caligis quamvis licite utantur, utpote Christi5 permissione concessis, nequaquam tamen permittunt eas in pedibus suis, quando accedunt ad celebranda seu peragenda aut suscipienda sacrosancta mysteria, hoc est dominica sacramenta; æstimantes etiam ad litteram custodiri debere quod ad Moysen ac Josue dictum est : Solve corrigiam calceamenti tui; locus enim in quo stas, terra sancta est.

Footnotes

  1. Matth. x, 10. ↩

  2. Cant. i, 3. ↩

  3. Jer. XVII, 16, juxta LXX. ↩

  4. Ps. LXI, 5. ↩

  5. Rom. XIII, 14. ↩

Chapter 10 of 279