Skip to the text

Capitulum 12

De cingulo spirituali, et significatione ipsius.

HIS itaque vestimentis miles Christi indutus, sciat in primis idcirco se zona præcinctum, ut ad universos usus ac opera monasterii non solum mente promptus, sed etiam habitu corporis expeditus semper incedat. Tanto namque circa spiritualem profectum ac divinorum scientiam erit in cordis puritate ferventior, quanto circa obedientiæ et operis studium invenietur devotior. Secundo, agnoscat in usu cinguli magnum latere mysterium, cujus adimpletio ab ipso exigitur. Accinctio namque lumborum et mortuæ pellis gyratio significat eum circumferre mortificationem membrorum in quibus libidinis atque luxuriæ seminaria continentur, intelligens evangelicum illud, Sint lumbi vestri præcincti, apostolica expositione sibi injungi, quum dicitur:1 Mortificate membra vestra quæ sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam.2 Ideo illos dumtaxat in Scripturis sanctis legimus cingulo fuisse præcinctos, in quibus seminaria libidinis erant exstincta: qui cum sancto David virtute ac opere psallunt, Quia factus sum sicut uter in pruina;3 eo quod edomita et erasa medullitus carne peccati, extendam velut emortuam exterioris hominis cutem per spiritus gratiam ac virtutem. Idcirco notanter addidit, In pruina: quia videlicet nequaquam fuit cordis mortificatione contentus, sed exterioris quoque hominis motus et incentiva naturæ, pruina continentiæ extrinsecus accedente, habuit congelata ac refrenata;4 nullum jam regnum peccati in suo mortali corpore, juxta Apostolum, sustinens, nec gerens carnem spiritui repugnantem.5

Footnotes

  1. Luc. xii, 35. ↩

  2. Coloss. iii, 5. ↩

  3. Ps. cxviii, 83. ↩

  4. Rom. vi, 12. ↩

  5. Galat. v, 17. ↩

Chapter 12 of 279