Capitulum 9
De baculo.
BACULOS quoque portasse sanctos viros præfatos Eliseus, qui unus eorum est, testatur, quum ait ad Giezi ministrum suum, mittens eum ad suscitandum filium mulieris Sunamitidis :1 Tolle baculum meum, et currens vade, et pone eum super faciem pueri, ut vivat. Quem utique baculum non dedisset ei Propheta ad gestandum, nisi ipsemet solitus fuisset eum propriis manibus bajulare. Quæ gestatio admonet eos ut nunquam incedant inermes inter tot oblatrantium vitiorum motus caninos, ac spiritualium nequitiarum invisibiles bestias (de quibus beatus David liberari desiderans, dicit :2 Ne tradas, Domine, bestiis animam confitentem tibi), sed irruentes in se bestias istas debere retundere ad crucis vexillum, longiusque repellere, atque adversus se sævientes extinguere jugi memoria dominicæ passionis et imitatione ipsius.
Footnotes
Chapter 9 of 279