Capitulum 11
De temperamento observantiæ secundum aeris qualitatem vel provinciæ usum.1
HÆC dicta sunt, ne de Ægyptiorum monachorum habitu præteriisse aliquid videamur. Porro a nobis illa tantummodo sunt tenenda, quæ vel situs locorum, vel provinciæ usus admittit: quia nec caligis, neque colobiis, nec tunica unica, asperitas hiemis permittit nos esse contentos. Parvissimi quoque cuculli velamen gestatioque melotes, derisum magis quam ædificationem videntibus facerent. Quapropter inter illa quæ supra commemoravimus, illa tantum a nobis affectanda et imitanda judicamus, quæ humilitati nostræ professionis et qualitati aeris congruunt: quatenus tota summa nostri vestitus in vilitate honesta consistat, non in novitate habitus qui possit hominibus sæculi hujus offendiculum generare.
Footnotes
-
Exod. III, 5; Josue v, 16. ↩
Chapter 11 of 279