Capitulum 5
De colobiis eorum.
COLOBIIS quoque lineis vix usque ad cubitorum extrema pertingentibus induti, nudas de reliquo portant manus: quatenus manicarum abscissio suggerat eis quod actus et opera mundi hujus amputata esse debeant ab ipsis; atque per indumentum linei velaminis doceantur quod ab omni conversatione terrena debeant esse mortificati, audiantque per hoc Apostolum quotidie eis dicentem:1 Mortificate membra vestra quæ sunt super terram. Illud etiam prætacto eorum habitu protestante, quod idem ait Apostolus, Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo;23 et iterum, Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus;4 itemque, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.5
Footnotes
Chapter 6 of 279