Articulus 8
EXPOSITIO TITULI HUJUS CAPITULI, DIVISIO TOTIUS OPERIS, ET QUOD NON DEBEMUS SISTERE IN SYMBOLIS QUIBUS UTITUR SACRA SCRIPTURA IN DESCRIPTIONE COELESTIUM HIERARCHIARUM.
INTITULATIO hujus secundi capituli est: Quoniam divina et cœlestia pulchre etiam per dissimilia symbola manifestantur. Sensus hujus epigrammatis est, quod ea quæ pertinent ad Deum et ad angelos sanctos, convenienter in Scripturis docentur ac describuntur per dissimilia quædam quæ certum est ipsis non convenire proprie, videlicet per leones, et equos, et equestres : et istud declarat auctor in isto capitulo. In præcedenti namque capitulo, quasi pro proœmio præmisit quod universa bona profluxerunt a Deo, et reducuntur redeuntque in ipsum tanquam in primum causale principium ac in finem ultimum omnium perfectivum ; itemque, quod connaturale ac proportionatum sit homini redire in summum bonum per notitiam ac manuductionem corporalium rerum ac sensibilium symbolorum, id est signorum seu collationum, atque quod ideo divina et angelica nobis per materialia describantur. Ne ergo quis putet quod hoc fiat solum per corporalia incorporalibus illis similiora, docet Theologus hic quod non : imo ostendit quod frequenter hoc fit per dissimilia valde.
Itaque ait: Oportet ergo, ut æstimo, primum exponere quam quidem esse interpretationem totius hierarchiæ æstimemus. Hoc est: Expediens est, et conditionaliter necessarium si debeat notitia dicendorum competenter haberi, « exponere », id est definire ac declarare, « primum », id est ante dicenda posterius, « ut æstimo », id est, prout mihi videtur qui de his sobrie, non cum temeraria audacia, loqui intendo, « quam » putemus « quidem », id est pro certo, « esse interpretationem », id est significationem ac descriptionem, « totius hierarchiæ », id est hierarchiæ abstracte et universaliter sumptæ, prout nomen et ratio hierarchiæ convenit non solum hierarchiæ angelicæ ac cœlesti, sed etiam ecclesiasticæ, de qua in sequenti tractabitur libro. Et quid ipsius unaquæque divinis profuit laudatoribus, id est, id quoque modo oportet exponere, « quid » profectus aut gratiæ contulit « unaquæque » hierarchia « divinis laudatoribus ipsius », id est sanctis ac devotis præconizatoribus suis, seu ipsius hierarchiæ, qui eam collaudant in Deo, id est ad Dei honorem, a quo totus hierarchiæ ordo, decor, potestas, gratia et gloria profluxerunt. Sic. que Deus laudatur in suis effectibus, in quantum in illis relucet excellentia Creatoris. Creaturæ quoque laudantur in Deo, hoc est ad Dei honorem, dum quidquid boni ac laudabilitatis consistit in ipsis, Deo adscribitur. Hinc in Ecclesiastico dicitur : Benedicite Dominum in operibus suis.1 Et Psalmista :2 In Domino, inquit, laudabitur anima mea. Porro nonnulli laudant se ipsos, et volunt in se ipsis laudari, quasi a se ipsis aut propriis viribus sint et habeant quod habent et sunt : qui Deo prorsus ingrati sunt.
Præterea qui hierarchias laudant modo prætacto, fructum ex hoc sortiuntur multiplicem. Talis enim laudatio ex caritate et devotione procedens, meritoria est vitæ æternæ; meretur quoque incrementum gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, ac Deum honorat in suis effectibus; meretur etiam ut ipsæ personæ hierarchicæ vicem suo laudatori rependant orando pro ipso. Amplius provocat et accendit hujusmodi laudatorem ad imitandum et exercendum actus hierarchicos, ut scilicet a suis superioribus studeat purgari, illuminari, ac perfici, et inferiores per gratiam sibi collatam satagat quantum valet, purgare, illuminare, perficere, hoc est corripiendo ac corrigendo mundare et docere, ac Deitatis atque virtutum amore accendere.
Deinde autem cœlestes hierarchias laudare : id est, post descriptionem hierarchiæ et declarationem quid hierarchiæ cujuslibet laudatio suis laudatoribus conferat, quod fit sequenti capitulo, scilicet tertio, necesse est unamquamque hierarchiam angelicam commendare, describendo proprietates et actus ac excellentias ejus; imo et laudare oportet singulos choros ac ordines, qui novem sunt, in ipsis tribus hierarchiis cœlestibus comprehensos : quod fit quarto sequentibusque capitulis. Quod totum faciendum est secundum ipsarum in Eloquiis manifestationem, id est non secundum proprium sensum aut philosophorum traditionem, sed secundum quod in Scripturis manifestatum est nobis, et juxta quod ipsæ personæ hierarchicæ, id est angeli sancti, hominesque heroici, præsertim Apostoli ac Prophetæ, edocuerunt, sicut infra habetur. Ideo additur, « in Eloquiis », id est divinis Scripturis, quæ antonomastice nominantur Eloquia, in quibus nil falsi, nil erroris miscetur, quemadmodum dictis philosophicis et opinionibus propriis. De quibus divinis Eloquiis testatus est David : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !3 super mel ori meo.
Hisque prolatis, id est his dictis, oportet dicere, id est exprimere, qualibus sacris formis cœlestes figurant ordines Eloquiorum sacræ descriptiones, id est, per quales formationes, essentias vel naturas aut circumscriptiones, « descriptiones Eloquiorum sacræ », id est determinationes, definitiones seu doctrinæ sanctæ Scripturarum, « figurant », id est figuratas affirmant, « ordines cœlestes », id est choros angelicos et personas in eis contentas.45 Quamvis enim angeli sancti in propria ac spirituali natura non sint dimensionaliter figurati, nec quantitative aut corporaliter circumscripti, nihilo minus eorum essentiæ et personæ sunt substantialiter terminatæ; suntque in loco definitive, utpote sic hic seu ibi, quod non alibi, et ita alicubi, quod non ubique. Nec aliquo modo putandum, quod unaquæque substantia separata aut intelligentia totum impleat universum corporeum, ut Durandus super secundum Sententiarum, et alii quidam stulte dixerunt. In Scripturis demum sæpius describuntur per corporales figuras. Nonnunquam etiam figura pro incorporea ac simplici forma, charactere aut imagine sumitur, ut quum ad Hebræos de Unigenito Patris ait Apostolus : Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus.6
Et ad qualem debemus ascendere per formas veritatem, id est, oportet nos etiam reserare « ad qualem veritatem » oporteat nos proficere atque consurgere « per formas » imaginarias sive sensibiles, per quas et in quibus apparuerunt ac descriptæ sunt angelicæ mentes, ne accipiamus signum pro signato, umbram pro luce, fi- guram pro re, hoc est materiale ac brutale pro immateriali ac intellectuali, ne carnalibus conformemur hominibus, de quibus subjungitur :
Ut non et nos eodem modo multis, immunde æstimemus cœlestes et deiformes animos, multipedes esse quosdam et multorum vultuum, et ad boum pecudalitatem et ad leonum bestialem imaginationem formatos : id est, ne « et nos » catholici, spirituales ac litterati, « æstimemus immunde », id est carnaliter, « eodem modo multis », id est conformiter multis errantibus, imaginationem ac sensum transcendere impotentibus, « animos cœlestes et deiformes », id est intellectus angelicos, Deo præ ceteris creaturis propinquiores ac similiores, saltem in naturalibus, secundum illud Augustini : Deus creavit angelum prope se, materiam prope nihil; « esse multipedes quosdam et multorum vultuum », id est multos pedes habere, et quosdam ipsorum habere facies plures, sicut in Ezechiele quatuor animalia describuntur quod quatuor facies uni erant; « et » ne æstimemus animos illos supernos esse « formatos ad boum pecudalitatem », id est ad similitudinem boum pecorinam, neque putemus eos figuratos instar « leonum », quantum ad « imaginationem bestialem » et grossam, vel ne hoc putemus bestialiter, imaginatione non subtili cogitando de nobilissimis et immaterialibus mentibus illis; et ad aquilarum curvo rostro speciem, id est, ne opinemur eos esse productos « ad speciem », id est ad similitudinem, « aquilarum » habentium rostra curva; aut ad volantium trimodam alarum conditionem configuratos, id est, ne arbitremur spiritus illos esse formatos instar avium, habendo « conditionem », seu commotionem, juxta aliam litteram, « trimodam », id est trium modorum seu triformem, « alarum » : quia apud Isaiam inducitur, Sex alæ uni, et sex alæ alteri.
Et rotas quasdam igneas super cœlum imaginemur, id est, ne sensualiter æstimemus esse « igneas rotas super cœlum » in quo Deus legitur residere : eo quod in Daniele scriptum sit, Thronus ejus flammæ ignis, rotæ ejus ignis accensus; et thronos hyleos Divinitati ad recubitum compactos, id est, ne imaginemur in cœlo esse sedes quascumque materiales, ligneas sive eburneas, compactas, id est solide præparatas Deo « ad recubitum », id est ad residendum et quiescendum in eis : quia in Isaia et tertio Regum legitur Deus visus sedere in solio elevato; et ne imaginemur equos quosdam multicolores, id est diversos colores habentes, esse in cœlo : quia in Zacharia et Apocalypsi fit mentio de equis nigris, rufis, et variis; quarto quoque Regum narratur quemadmodum minister Elisei vidit equos et equites ac igneos currus, in montibus et in circuitu Elisei; et armiferos archistrategos, id est, non putemus in cœlo esse duces exercitus principesve militiæ arma ferentes. Et dicitur archistrategus, ab ἀρχός, quod dicitur princeps, et στρατός, exercitus, aut στρατηγός seu ἡγούμενος, quod interpretatur ductor sive dux exercitus : sicque archistrategi vocantur principes ducum militiæ, qui ipsis quoque ducibus militum principantur aut præbent ducatum.
Et quæcumque alia ex Eloquiis nobis sacre et formabiliter in varietate manifestativorum symbolorum tradita sunt : id est, nequaquam putemus esse in angelis « quæcumque alia », id est aliqua alia sensibilia, quæ « nobis sunt tradita ex Eloquiis », id est in Scripturis, « sacre et formabiliter », id est sancte et imaginarie, aut per formas sensibiles, « in varietate symbolorum manifestativorum », id est in multiplici diversitate signorum et similitudinum spiritualia designantium, ut patet de rebus et figuris jam tactis, quæ in visionibus Prophetarum imaginarie fuerunt in sensu interiori, non realiter foris. Unde per Osee loquitur Dominus : In manibus Prophetarum assimilatus sum, et multiplicavi visiones.
Etenim valde artificialiter Theologia sacris poeticis formationibus in non figu-
Dan. vii, 9. materiales necessarios
Is. vi, 1; III Reg. xxii, 19.
Zach. i, 8; vi, 2, 3, 6; Apoc. vi, 2, 4, 5, 8; xix, 11, 14. IV Reg. vi, 17. formaliter
Osee xii, 10. aut
Ezech. i, 5, 6. aut ad volatilium tripartitam alarum commotionem effiguratos
Is. vi, 2. ratis intellectibus usa est: hoc est, « Theologia », id est divina Scriptura, « usa est artificialiter », id est magistraliter ac perite, « formationibus sacris poeticis », id est descriptionibus sanctis per formas sensibiles figurativis, qualibus uti solent poetæ in suis comœdiis atque tractatibus, in quibus metaphorice et similitudinarie frequenter loquuntur, sicut et Plato solitus erat; « in intellectibus non figuratis », id est loquendo de angelicis spiritibus simplicibus, non figuratis materialiter in propria sua natura.7 Nostrum (ut dictum est) intellectum revelans, id est, mentes nostras connaturaliter docens et ab ignorantiæ velo eripiens, et ipsi propria et connaturali reductione providens, id est, infirmitati et imbecillitati nostri ingenii condescendens, reducendo illud per exteriora et sensibilia ad invisibilium notionem, ut dictum est sæpe, et ad ipsum reformans anagogicas sanctas Scripturas, id est, ad informationem nostri intellectus sæpius formans ac iterans « Scripturas sanctas anagogicas », id est spirituales ac sursumductivas, docendo nos ut non stemus in sensibilibus illis, sed ex eis ad invisibilium notitiam elevemur.
Footnotes
Chapter 14 of 142