Articulus 11
DISTINCTA FORMALISQUE RESPONSIO AREOPAGITÆ AD SECUNDUM OBJECTUM SEU DUBIUM PAULO ANTE MOTUM, ET DE MODIS DUOBUS NOTIFICANDI INVISIBILIA ET COELESTIA.
DEINDE Theologus per distinctionem respondet formaliter ad secundum objectum. Si autem obscuras imaginum descriptiones causas æstimaverit quis deforme fieri, id est, si aliquis putat « descriptiones imaginum obscuras », id est formationes spiritualium substantiarum per similitudines irrationalium ac vilium rerum, esse « causas deforme fieri » quod dicitur, id est ipsas tales descriptiones esse deformes, indecentes, fallaces ; dicens cum subsannatione, sic reposuisse viles formas deiformibus ac sanctissimis dispositionibus, id est, Scripturam tam imperite adscripsisse indignas similitudines et figuras « dispositionibus », id est angelicis ordinibus desuper speciosissime dispositis, utpote « deiformibus » atque « sanctissimis », satis sufficiat ad eum dicere, id est, omnino satis est respondere, quomodo duplex est sacræ manifestationis modus, id est, qualiter duo sunt modi significandi divina, id est describendi ac declarandi spiritualia et incorporalia. Unus quidem quasi consequens, id est, incorporalium naturam ac proprietatem concomitans, propter similes provenientium mundarum figurarum imagines, id est, ob hoc quod imagines, id est formæ et convenientiæ seu qualitates exsistentes in rebus per quas spiritualia manifestantur, multum conformes sunt et communicantes naturæ et proprietatibus incorporalium rerum illarum, « propter similes imagines », id est formas et similitudines, « figurarum », id est characterum seu figurationum, « mundarum », id est nobilium, « provenientium », id est inductarum et propositarum seu convenientium ad significandum unum per aliud : ut quum dicimus, Deus est lux, Deus est intellectus seu mens : quod etiam de angelo dicimus. Aut quum dicimus, Deus est sol : quia in sole sunt multæ præclaræ proprietates aptæ ad hoc quod per eas Deus designetur et sol appelletur. Alter vero, propter dissimiles formarum facturas, in imperfectissimum, deforme et obscurum formatus. Hoc est : « Alter vero », id est secundus modus notificandi immaterialia et divina, « formatus », id est, exhibitus est et factus, « in imperfectissimum, deforme et obscurum », id est per imperfectissimum genus notificandi, imo et deforme atque obscurum, id est vile et indecorum : et hoc, « propter dissimiles facturas formarum », id est, ob hoc quod descriptiones formarum, specierum aut dissimilitudinum, per quas unum significat aliud, sint plurimum discrepantes et disconvenientes, secundum quod prima fronte apparet : ut quum legitur apud Nahum, Ulciscens Dominus, et habens furorem ;1 in Psalmo quoque, Excitatus est tanquam dormiens Dominus, tanquam potens crapulatus a vino.2
Hos duos modos sanctus pater consequenter elucidat et distinguit ab invicem, et quis aptior sit declarat.
Igitur et colendam supersubstantialis Divinitatis beatitudinem, manifestativis Eloquiis quandoque quidem mysticæ traditiones ut rationem, et intellectum, et essentiam laudant.3 Hoc est : « Igitur », id est, quum hæc ita se habeant, « traditiones mysticæ », id est divinæ Scripturæ nobis desuper traditæ, et multa secreta ac figuralia in se continentes, « laudant quandoque quidem », id est pro certo, « beatitudinem supersubstantialis Divinitatis », id est Deum essentialiter, imo et superessentialiter beatum, cujus incircumscripta essentia est sua beatitudo penitus infinita, « Eloquiis manifestativis », id est in sermonibus ac passibus Scripturarum manifestantibus ea quæ Deo proprie ac affirmative conveniunt :4 ut quum ad Timotheum scribit Apostolus, Beatus et solus potens Rex regum ;5 « ut rationem » : non prout ratio vocatur vis discursiva, sed vis intellectiva, omnem irrationabilitatem et improvisionem excludens, secundum quod ait Boetius :6
O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum cœlique sator, qui tempus ab ævo Ire jubes, stabilisque manens, das cuncta mo- [veri.
« Et » ut « intellectum », id est substantiam intellectivam, vel potius ut intellectum simplicissimum separatum, in quo prorsus idem sunt intelligens, vis intellectiva, et actus intelligendi seu intelligere ipsum ; « et » ut « essentiam » summam, in qua esse et essentia idem sunt. Nec obstat quod Rabbi Moyses, Avicenna, et alii quidam sublimis ingenii, asseruerunt quod Deus sit esse sine essentia. Hoc quippe locuti sunt ad insinuandum summi et increati esse simplicitatem, utpote quod supergloriosissimus Deus sit unum esse separatissimum, in se ipso perfectissime, superfelicissime invariabiliterque consistens. Deo dignam rationalitatem et sapientiam ejus declarantes, id est, docentes quod Deo conveniat rationalitas omni imperfectione seclusa, sapientia quoque, non quæ sit accidens aut qualitas, sed realiter ipsa substantia Dei, cujus simplicissima natura est omnium perfectionum et nobilitatum ac eminentiarum simplicissime, absque omni additione, compositione ac differentia, in se ineffabiliter contentiva, et quæ vere est subsistentia, id est, Scripturæ declarantes subsistentiam Dei, quæ vere est subsistentia, nullius indigens fulcimento, incommutabiliter ac firmissime stans in se ipsa, nulli innitens, a nullo dependens, nec ex aliquibus constans, et eorum quæ sunt subsistentiæ causam veram, id est, declarantes quod subsistentia Dei sit causa vera, prima, actualissima, subsistentiæ omnium ceterorum ;78 et quasi lumen eam formant, et vitam vocant, id est, Scripturæ frequenter ac iterato Deum nominant « lumen » ac « vitam » : ita quod ipse est intellectuale, immateriale, supersplendidissimum lumen ; conformiter ipse est vita purissima, quæ est ipsamet sapientia ac veritas Dei, imo aptius, ipsum intelligere, scire, ac sapere Dei.
Tantis mirabilibus formationibus castioribus manentibus, et materiales formationes excellere quoquomodo probatis, deficientibus et sic divina ad veritatem similitudine : id est, tot et « tantis » tamque præclaris « formationibus », id est descriptionibus et appellationibus Dei, « castioribus », id est pulchrioribus quam sunt quæ per corporalia vilioraque fiunt, « manentibus » in suo vigore, « probatis excellere », id est, de quibus probatum est quod excellant « formationes materiales », id est descriptiones et appellationes Dei acceptas et expressas per nomina materialium et corruptibilium rerum, « deficientibus et sic », id est, etiam istis præclarioribus appellationibus Dei deficientibus et succumbentibus, a « similitudine divina » repræsentanda et exprimenda « ad veritatem », id est vere ac proprie, prout increata illa majestas in se ipsa vere et incomparabiliter, superessentialiter et cum infinita excellentia est.
Est enim super omnem essentiam et vitam, id est, Deus est dignior et infinite sublimior omni essentia ac vita creata, imo et absolute omni vita atque essentia prout nos illas comprehendere possumus, nullo quidem lumine eam characterizante, id est, circumscribente, determinante aut figurante in deitatis natura, omnique ratione et intellectu similitudine ipsius incomparabiliter derelictis, id est, ita quod ipse Deus per excellentiam suam superat et transcendit in infinitum omnem rationem et intelligentiam mentis creatæ, sic quod universa ac singula occumbunt infinite ab adæquata conformitate ac similitudine ejus.9
Sequitur de manifestatione et significatione Dei per abnegationem et materiales formationes.
Aliquando vero dissimilibus manifestationibus ab ipsis Eloquiis supermundane laudatur : id est, Deus interdum « laudatur », id est, præconizatur, describitur, notificatur, « ab Eloquiis ipsis », utpote a Scripturis, « supermundane », id est eminentius quam mundani homines capere queunt, aut facere solent, « manifestationibus dissimilibus », id est per appellationes prædictis affirmativis nuncupationibus valde difformes, ut sæpe expositum est; eam invisibilem, et infinitam, et incapabilem vocantibus. Id est :10
Ab eloquiis Scripturarum « vocantibus eam », seu deitatem ipsius, « invisibilem » oculo exteriori, « et infinitam » infinitate intensiva et perfectionali, non extensiva ac materiali. Infinitus est enim infinitate actus et formæ, quum sit actus purus et incircumscriptus, et forma separatissima omnia formans, nequaquam contracta aut limitata. « Et incapabilem », id est incomprehensibilem. Unumquodque etenim tantum habet de cognoscibilitate, quantum de entitate et actualitate. Unde sicut nonnulla sunt difficilis cognoscibilitatis propter suæ entitatis modicitatem, ut tempus, motus, materies, prout testatur Boetius; ita sunt aliqua difficilis cognoscibilitatis nobis in vita hac, ob suæ entitatis et actualitatis sublimitatem, quemadmodum substantiæ separatæ.11 Quumque superpræstantissimus Deus sit entitatis et actualitatis prorsus interminatæ, videlicet ens absolute simpliciterque perfectum, quod omni ente finito infinite perfectius, majus ac dignius est, quoniam finiti ac infiniti nulla est comparatio, nulla proportio .12131415 Denique Deus in Scripturis copiose ac sæpe invisibilis, infinitus et incomprehensibilis nuncupatur. Scriptum est enim : Deum nemo vidit unquam. De quo et Paulus disseruit : Quem nemo hominum vidit unquam, sed nec videre potest. Deus quoque in Exodo : Non videbit me (inquit) homo, et vivet. De cujus infinitate loquitur Isaias : Quis mensus est pugillo aquas? Et Salomon, Cœlum et cœli cœlorum te capere non possunt;16 apertissime autem David, dicendo, Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. De incomprehensibilitate vero ipsius, ait ipsemet Unigenitus Patris : Nemo17 novit Filium, nisi
Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius.18 Qui denuo contestatur : Patrem non vidit quisquam, nisi is qui est a Patre, scilicet Filius.19 In quibus omnibus nequaquam excluditur Spiritus Sanctus, de quo deprompsit Apostolus : Sicut ea quæ sunt hominis nemo novit nisi spiritus ejus, ita quæ sunt Dei nullus novit nisi Spiritus ejus;20 itemque, Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
Ibid. 10. ex quibus non quid est, sed quid non est
Et quæ ex his non quod est, sed quod non est, significatur, id est, « quæ » deitas « significatur » per hæc nomina negativa, « non quod est, sed quod non est » : et hoc, directe et immediate. Negatio enim nomini positivo præposita, ipsam positionem et affirmationem aufert et perimit : ut quum dicimus, Deus est infinitus, id est non finitus. Verumtamen, quia in hac negatione et ablatione aliquid positivum et affirmativum quasi fundamentum insinuatur atque relinquitur, et negatio illa in hujusmodi compositione non sumitur pure negative, alioqui et chimæra dicetur infinita; ideo talia nomina ex consequenti significant aliquid in divinis, non tamen per modum quo nos id capere possumus in præsenti, sed modo prorsus eminentiori. potentius est in ipsa
Hoc enim, ut æstimo, id est, ut puto, « hoc », utpote per negationem aliquid significare aut fari de Deo, et secretius est in ea, id est, in Deitate, seu locutionibus quæ sunt de Deo, « secretius est », id est magis profundum et aptum. Unde alia littera habet, Potentius est in ea, id est efficacius et magis idoneum designare divina. Quod consequenter probat auctoritate Apostolorum et apostolicorum virorum. Quoniam quidem ut occulta et sacerdotalis traditio subintroduxit, id est, doctrina apostolica secretius docuit, eam non esse secundum quod eorum quæ sunt vere dicimus, id est, Deitatem « non esse secundum quod dicimus » ipsum esse, esse « eorum quæ vere sunt », id est convenire rebus quæ vere esse dicuntur.21 Non enim taliter convenit Deo esse ut creaturis, neque univoce cum eisdem, sed modo in infinitum perfectiori, quem tamen comprehendere non valemus, sicque cognoscimus in divinis quia est, non quid est. Hinc subditur : Ignoramus autem superessentialem ipsius et invisibilem et ineffabilem infinalitatem, id est, infinitatem Dei excedentem in infinitum omnem creatam essentiam ac omnem substantiam in genere positam, penitus ignoramus quantum ad quid est. Istud docuerunt sancti Apostoli, et gloriosi eorum discipuli, sacerdotes ac præsules, Hierotheus, Polycarpus, Ignatius, ac alii tales, seorsum inter capaces talium secretorum, juxta illud Apostoli : Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.2223
Si igitur negationes in divinis vere :24 hoc est, « si », pro quia, « negationes », id est appellationes et enuntiationes negativæ, « vere », id est proprie, sunt « in divinis », ita quod vere ac proprie conveniunt Deo : ut quum dicimus, Deus est infinitus, seu Deus non est finitus; affirmationes autem incompactæ, id est, nominationes et prædicationes affirmativæ in divinis sunt « incompactæ », id est inconvenientes, non solidæ :25 ut quum dicimus, Deus est bonus et sapiens. Non enim est talis secundum quod capere possumus. Obscuritati arcanorum magis propria est per dissimiles formationes manifestatio :26 hoc est, « manifestatio », id est significatio Dei, « per formationes », id est descriptiones et notificationes, « dissimiles », hoc est facta per sensibilia et inferiora, quæ sunt specialiter dissimilia summo et simplicissimo Deo, « est propria magis obscuritati », id est difficili, imo et incomprehensibili altitudini, « arcanorum », id est secretorum convenientium Deo.
Ex quibus concludit Theologus : Et nunc itaque, non viles replent cœlestes ornatus Eloquiorum sacræ descriptiones:27 id est, « descriptiones sacræ Eloquiorum », utpote Scripturarum, « viles », id est exhibitæ atque propositæ in Scripturis per vilia, puta per sensibilia, « non replent », id est, repletos non dicunt, « ornatus cœlestes », id est angelicos choros pulcherrimos, supple, turpibus aut indecentis-28 simis formis, aut vilium speciebus, nec asserunt pulcherrimos illos choros vilibus rebus repletos. Dissimilibus eos formarum facturis manifestantes, hoc est præfatæ descriptiones Scripturæ « manifestantes eos », videlicet ornatus illos supernos, « facturis formarum dissimilibus », id est per exsistentias et formationes specierum ac similitudinum valde dissimilium illis supernis spiritibus; et per has ostendentes materialibus simul omnibus super- mundialium superexcellentias : id est, prædictæ descriptiones « ostendentes omnibus materialibus », id est corporalibus cunctis hominibus, vel, « omnibus materialibus », id est per cuncta materialia prænominata, « superexcellentias supermundialium »; vel, « ostendentes superexcellentias supermundialium », id est eminentes naturas ac proprietates ordinum angelicorum, « omnibus materialibus », id est super corporalia universa.
Footnotes
-
Nahum 1, 2. ↩
-
Ps. LXXVII, 65. ↩
-
* Itaque * super-essentialis ↩
-
* manifestativorum Eloquiorum mysticæ traditiones aliquando quidem ↩
-
1 Tim. vi, 15. ↩
-
Boetius lib. III, metr. 9. ↩
-
* et vere exsistentem subsistentiam ↩
-
* Divinam rationalitatem ↩
-
* ipsam ↩
-
*incomprehensam ↩
-
* [hinc patet quod a nobis perfecte cognosci non potest] ↩
-
Is. XI, 12. ↩
-
Exod. XXXVII, 20. ↩
-
1 Tim. VI, 16. ↩
-
1 Joann. IV, 12. ↩
-
III Reg. VIII, 27. ↩
-
Joann. I, 18; ↩
-
Matth. XI, 27. ↩
-
Joann. VI, 46. ↩
-
1 Cor. n, 11. ↩
-
* hoc quidem, non esse secundum quid eorum quæ sunt eam, vere didicimus* ↩
-
1 Cor. ii, 2. ↩
-
1 Cor. ii, 2. ↩
-
* veræ ↩
-
* vero ↩
-
* apta ↩
-
* turpes ↩
-
1 Cor. ii, 11. ↩
Chapter 17 of 142