Articulus 13
QUOD EX VILISSIMIS ETIAM MATERIÆ PARTIBUS LICET FORMAS EFFINGERE SPIRITUALIUM ALIQUO MODO REPRÆSENTATIVAS.
SED itaque et hoc intelligere debemus, id est, istud scire et pensare nos convenit, neque unum eorum quæ sunt, id est nihil exsistentium, esse universaliter boni participatione privatum, id est destitutum esse totaliter participatione summi boni. Omnis enim creatura aliquid divinæ bonitatis ac entitatis, imo et perfectionis pulchritudinisque sortitur. Hinc unum, et verum, ac bonum, atque (ut magnus iste Dionysius addit) etiam pulchrum, convertibilia sunt cum ente. Effectus quippe, participata vocatur similitudo suæ causæ. Quod consequenter auctoritate Scripturæ probatur. Siquidem, ut Eloquiorum veritas ait, id est, sicut Scriptura testatur in Genesi, omnia bona valde. Ecclesiasticus quoque : Sic, inquit, dicetis in confessione, Opera Domini universa bona valde.1 Hinc et in primo Timæi asserit Plato : Cuncta sui similia, prout uniuscujusque natura capax fuit, effici voluit Deus. Quum ergo universa et singula aliquid divinæ participent bonitatis, possunt et materialia ista ac vilia designare spirituales ac præstantissimos spiritus, quia in quibusdam conveniunt. Nam et Apostolus ad Timotheum fatetur : Omnis creatura Dei bona est. Est ergo ex omnibus intelligere, id est, ex omnibus introductis contingit et expedit intueri, bonas speculationes, id est divinas considerationes Scripturæ, invisibilibus et intellectualibus, ex his quæ materialia sunt , formare dictas dissimiles similitudines, id est, « dictas similitudines », scilicet corporales figurationes, descriptiones et species, « dissimiles », coaptare et adscribere divinis et immaterialibus rebus, sumptas « ex his quæ materialia sunt », id est acceptas ex rebus corporeis, ad designationem et notificationem invisibilium angelorum.2 Nempe, quum omne simile sit dissimile (si enim unum alteri in omnibus simile esset, potius essent unum et idem, quam diversa et plura), ideo similitudines istæ dicuntur dissimiles, quia in aliquo differentes. Sed quum vehementer distant ac discrepant, ut dum unum est materiale, brutale, terrenum, aliud simplex, intellectuale, divinum; vocatur similitudo obscura, remota ac tenuis : quemadmodum dum potestas Dei comparatur potestati seu fortitudini unicornis, juxta illud Numerorum : Deus eduxit Israel de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.3 Et Christus ratione fortitudinis dicitur leo in Apocalypsi : Ecce vicit Leo de tribu Juda. Imo et sic comparatur Deus leoni et ursæ, ratione sui rigoris districtæque ultionis, in Osee : Occurram eis quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ut leo.45
Denique, quum cognitio quæ est per affirmationem, per aliquam fiat assimilationem, oportet quod inferiora hæc aliquid habeant similitudinis cum divinis quæ notificantur per ipsa :6 quæ tamen proprietates valde diversimode sunt in eis. Propter quod subditur : Altero modo intellectualibus habentibus quæ sensibilibus aliter distributa sunt : id est, ita hæc dico, quod intellectuales substantiæ multo aliter ac eminentius habent ista quæ sensibilibus quoque attribuuntur, videlicet fortitudinem, pulchritudinem, zelum, etc., quemadmodum aliter competit angelis corpora habere, et in eis ambulare, loqui, comedere, aliter homini.7 Angeli namque corpora ad tempus assumunt, etc. Quod consequenter declaratur de furore, ira, zelo, concupiscentia : quæ valde diversimode in animalibus reperiuntur ac angelis.
Etenim furor in irrationabilibus quidem ex passibili motu inest, id est, brutis, hominibus quoque passionatis, innascitur furor ex corporali sanguinis transmutatione et ebullitione, et ex illata injuria, ex cujus illatione et apprehensione animus indignatur, turbatur, et appetit ultionem. Quumque motus hujusmodi passionum sint subjective in viribus sensitivis corporali organo alligatis, et complexionato subjecto inhærentibus, fiunt cum transmutatione corporea. Unde subjungitur : et omnis irrationabilitatis est repletus furibundus eorum motus, quoniam furor prædominatur in eo : qui furor est velut insania quædam.
Sed in intellectualibus alio modo oportet furiale intelligere, id est, vim irascibilem seu furorem necesse est aliter ponere in intellectivis substantiis, in quibus non est appetitus sensitivus, nec vires organicæ : idcirco nec passiones istæ in eis sunt proprie atque univoce, sed magis æquivoce, metaphorice, et per similitudinem quamdam effectuum, seu proportionalitatem. Hinc sequitur : declarans, id est, irascibile istud seu vis irascibilis vel furor est « declarans », ut æstimo, eorum virilem rationabilitatem, id est cœlestium intellectuum fortem et efficacem fixionem in recto judicio rationis, a quo per furoris impetum nequaquam dejiciuntur, et immanem quietem, id est vehementem stabilitionem. Alia littera continet : Consolatoriam quietem. Obtinet namque eorum furor quod appetit. Sicque consolationem sortitur, quoniam passiones appetitus irascibilis in passionibus concupiscibilis terminantur : ideo irati et furibundi, dum concupitam fecerint ultionem, lætantur. In divinis et immutabilibus fundamentis, id est in regulis juris divini et decretis legis æternæ, atque in rationibus invariabilibus quas contemplantur in Deo, secundum quas regunt se, immobiliterque adhærent eisdem : ideo contentantur de eis, et quietantur in illis.
Præterea advertendum quod in hominibus ponitur duplex appetitus, videlicet sensitivus, et intellectivus, qui est voluntas. Sensitivus vero appetitus, in concupiscibilem irascibilemque dividitur. Objectum quoque concupiscibilis, est bonum sensibile simpliciter dictum; objectum autem irascibilis, est bonum sensibile arduum. Nam sicut in naturalibus cernimus quod ignis per levitatem ascendit, per calorem vero quasi resistit impedientibus suum ascensum; sic animalia per appetitum concupiscibilem tendunt in objectum conveniens, per irascibilem vero resistunt contrario. In parte vero affectiva intellectiva, ponitur duplex hic appetitus, non proprie, sed metaphorice, nec unus ab alio realiter differt. Furor ergo in Deo et angelis nequaquam importat irrationabilem immoderatumve impetum, sed efficacem prorsus constantiam contra impedimenta bonorum, aut justam detestationem vindictamque scelerum, ac insuperabilem contra mala insurrectionem. Unde scriptum est : Ulciscens Dominus et habens furorem ;8 et in Psalmo :9 Deus ultionum Dominus, Deus ultionum libere egit. Juxta prætactum modum loquendi, Dominus per Isaiam testatur :10 Heu, ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis; et in Ezechiele, Succendam vos in igne furoris mei, et requiescam.11
Deinceps tangit Theologus qualiter concupiscentia diversimode in animalibus et angelis esse dicatur. Eodem modo concupiscentiam quidem dicimus in irrationabilibus, inconsultam quamdam et materialem ex naturali motu aut consuetudine in mutabilibus incontinenter ingenitam passibilitatem, et irrationabilem corporalis voluptatis continuitatem, simul omne animal compellentis in secundum sensum concupiscibile. Hoc est : Sicut de furore jam dictum est, « eodem modo dicimus concupiscentiam » sensualem, carnalem, præsertim veneream, esse « passibilitatem », id est passionem et affectionem quamdam provenientem ex fomite, « inconsultam », id est non deliberativam, aut sine prævio rationis judicio insurgentem, « et materialem », id est corporalem, « ingenitam », id est ortam in sensualitate, « ex motu naturali », qui exsurgit ex apprehensione objecti delectabilis, ad quod naturale est affici, « aut » ex « consuetudine », quæ habituatos in talibus celerrime trahit ac valide : ingenitam, inquam, « incontinenter », id est libidinose, et præter vel contra castitatis virtutem, « in » rebus « mutabilibus », id est in carnalibus sensibilibusque objectis, seu circa hujusmodi ; « et irrationabilem continuitatem », id est protractionem, « corporalis voluptatis, compellentis », id est, fortiter et quasi violenter allicientis, « omne animal », cujus est per coitum generare, et præsertim omne animal brutale, quod caret ratione, cujus est passiones reprimere. Bruta autem, sicut et naturalia inferiora, aguntur magis quam agant, naturalem instinctum sequendo. Interdum autem sumitur Compellere, pro ingenti inductione, sicut in Genesi fertur de Lot :12 Compulit illos (videlicet angelos ingressos Sodomam) oppido, id est valde. Sic ergo voluptas compellit « in concupiscibile secundum sensum », id est objectum desiderabile secundum tactum, cujus voluptates sunt intensiores.
Præterea in Scripturis fit mentio de duplici concupiscentia : Una sensuali, juxta illud : Caro concupiscit adversus spiritum.13 Et hæc est concupiscentia inordinata et culpabilis. Concupiscentia tamen sensitiva potest esse ordinata et bona : qua et Zacharias concupivit Elisabeth. Potest etiam esse indifferens : ut est passio pure naturalis qua quis esuriens cupit cibum. Secunda, est concupiscentia bona et spiritualis, juxta illud Psalmi : Concupiscet rex decorem tuum ; itemque, Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Unde et scriptum est : Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum.1415
Quum vero dissimiles similitudines intellectualibus circumponentes, concupiscentiam eis circumformamus : id est, dum nos « circumponentes », id est, ab extra circumvestientes et adscribentes, « intellectualibus », utpote angelis, « similitudines dissimiles », id est multum distantes ac differentes, sicut expositum est, « circumformamus », id est, applicamus et attribuimus, « eis concupiscentiam » : ut quum beatissimus princeps ait Apostolorum, In quem (scilicet Christum) desiderant angeli prospicere;16 amorem divinum ipsam intelligere oportet, id est, per concupiscentiam intelligendus est amor spiritualis et purus, ac desiderium inde erumpens, super rationem et intellectum immaterialitatis, id est, qui amor supernus naturalem « rationem et intellectum immaterialitatis », id est, immaterialem intellectum viatorum, transcendit, sicut et ipsæ angelicæ mentes, et maxime amor ille beatificæ fruitionis, quem nec oculus viatoris vidit, nec auris audivit, nec cor in præsenti exsilio comprehendere valet.17
Debemus quoque concupiscentiam illam intelligere esse inflexibile , id est inavertibile ac confirmatum in bono, et non indigens desiderium, id est desiderium actualiter habens bonum desideratum, non carens eodem, de quo subjungitur, superessentialiter castæ et impassibilis contemplationis, id est beatificæ visionis, quæ est casta et pura supernaturaliter et super omnem creatam essentiam, quantum ad naturalem suam perfectionem, quum visio ista sit clara et immediata intuitio supermundissimæ ac superdignissimæ Trinitatis, supersimplicissimæ Deitatis in se ipsa, sicuti est in se :18 quod est quodammodo infinita dignitas ac perfectio mentis creatæ Deo fruentis. Cui contemplationi nulla passibilitas, nulla inordinatio pas-19 sionis miscetur. Hanc contemplationem Sancti in patria incessabiliter et inamissibiliter habent, et nihilo minus eam desiderare dicuntur, quia de ea nunquam habent fastidium, imo invariabiliter amant et cupiunt eam æque ferventer. Verumtamen desiderium proprie accipi solet pro appetitione boni futuri, nondum habiti, nec præsentis. Amplius istud intelligi posset de contemplatione Dei activa et increata, quæ est objectum omnis visionis beatæ. Unde et Plato in secundo Timæi effatur : At vero Deus est mens cujus visio contemplatioque intellectus.
Et ad illam puram et sublimissimam claritatem, et invisibilem et formificam pulchritudinem œternœ et verœ et invisibilis societatis :20 hoc est, concupiscentiam intellectualium illarum substantiarum, dicimus esse ferventissimam affectionem earum « ad claritatem illam » purissimam « et sublimissimam » intuendam, constringendam, ac beatifice possidendam, « et » ad « pulchritudinem » illam « invisibilem et formificam », id est omnium formarum ac specierum et pulchritudinum productricem, ac causam exemplarem, fontalem et conservativam, « societatis æternæ et veræ » : quod exponi potest de increata et superconcordissima societate supergloriosissimæ Trinitatis, in qua inter tres supersanctas adorandas Personas est societas superdulcissima, communicatio liberalissima et superplenissima, familiaritas incomparabiliter magna ; in qua nulla superveneranda Persona aliquid sibi private reservat, aut alteri Personæ incognitum tenet. Propter quod Filius ait ad Patrem : Mea omnia tua sunt, et tua mea sunt ;21 et rursus :22 Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit. Denique, si fideles per caritatem habent societatem ad Deum, quanto magis increatæ Personæ ad invicem ?23 Ait quippe Joannes in prima Canonica : Societas nostra sit cum Patre et Filio.
Et veluti impotentiam excipit quidem et insufficientiam et inconversibilitatem.24
Aliqui textus habent : Et veluti potentiam excepit. Certum est autem quod angelus a Deo sortitus est quamdam potentiam, imo potentiam magnam, quum de primo illo apostata in Job scriptum sit :25 Non est potestas super terram quæ comparetur ei. Nihilo minus angelus ex propria conditione, in quantum ex nihilo, et ut dependens a Creatore, « impotentiam » habet « et excepit », id est accepit, quum et de ipso verificetur quod Veritas loquitur :26 Sine me nihil potestis facere. Sic « et insufficientiam » habet, quia non sufficit sibi per se, quum sine Creatoris conservatione nec in momento possit subsistere. Aliqui autem legunt sic quod sint duæ dictiones, sitque sensus, quod angelus in sua sufficientia et inconversibilitate ad Deum, accepit potentiam et stabilitionem perpetuam. Sicque per inconversibilitatem ad Deum, intelligitur inavertibilitas ab eodem. Aliqui vero habent et legunt, Conversibilitate ad Deum : quia per inavertibilem conversionem ad Deum, potentiam et confirmationem in bono adepti sunt. Porro omnes Beati sufficientiam habent, quoniam habent quidquid volunt, nec inordinate aliquid optant. Nam et beatitudo describitur, status omnium bonorum aggregatione perfectus.
Et a nulla affligitur virtute. Angelus namque quum sit beatus, ab omni afflictione liber est et securus. Nec obstat quod Michael et angeli ejus præliati sunt contra draconem27, quoniam angeli sancti sine timore, molestia et labore, in omni hujusmodi congressione triumphant. Per inconfusum et immutabilem divinœ pulchritudinis amorem, id est, per hoc quod increatam Dei pulchritudinem ardentissime diligunt amore inconfuso, id est ordinato, qui etiam non confunditur sustinendo frustrationem sui effectus, aut separationem vel aversionem seu impeditionem a summo bono ; et universalem revocationem in id quod vere est appetendum, id est per omnimodam reductionem ad Deum summe amandum ac incomparabiliter appetendum, in quo vere tutissimi sunt et illæsibiles quicumque ei perfecte conjuncti sunt. Propter quod dixit Job: Libera me, et pone me juxta te; et cujusvis manus pugnet contra me.28 Et Isaias: Quis contradicit mihi? stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me. Ecce Dominus Deus auxiliator meus.29 Nos autem in vita præsenti multipliciter lædimur atque affligimur, tentamur et vincimur ab intus et ab extra: quoniam nondum integre et perfecte inavertibiliter ac feliciter sumus Deo uniti, et intra nos habemus hostem domesticum, ac vires animæ pronas in malum, infectas fomite et corruptas.
Amplius pandit Theologus qualiter irrationalitas et insensualitas animalibus et angelis diversimode adscribuntur. Sed et ipsam irrationabilitatem et insensualitatem, in irrationabilibus quidem animalibus, id est in brutis, aut inanimatis materiis, ut sunt saxa et ligna, defectum, id est carentiam, rationis et sensus, id est virium seu actionum sensitivarum, proprie vocamus. In immaterialibus autem et intellectualibus essentiis, puta in angelis, sancte et decenter supereminentias earum ut supermundialium confitemur, id est, irrationabilitatem et insensualitatem substantiarum illarum, « confitemur sancte et decenter », id est religiose, pure et congruenter, « supereminentias earum », id est intellectualitatem deiformem et superabundantiam rationis ipsarum, per quas valde præeminent inferioribus istis tanquam supermundanæ substantiæ, sicut expositum est frequenter; nostram transitoriam et corporalem rationem, et materialem et alienatum in corporalibus animi sensum excedentes: id est, talem separatarum substantiarum irrationabilitatem et insensualitatem confitemur multum excedere « rationem nostram transitoriam et corporalem », id est occupatam et sæpe versantem circa temporalia et terrena, quamvis ratio in se sit potentia animæ inorganica, simplex et immortalis, quemadmodum intellectus possibilis, cum quo realiter idem est; sic item excedunt « sensum animi » nostri, id est sensum interiorem, « alienatum », id est abductum a vera sapientia ac virtute, et vilibus rebus immersum. Corpus enim corruptibile aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.30 Hinc fertur in Job: Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?31
Est itaque, id est, recte contingit, non dissonas formare cœlestibus formas, hoc est, « formare », id est describere et figurare, « cœlestibus », id est ad designandum cœlestes intellectuales substantias, « formas », id est similitudines illarum repræsentativas, « non dissonas », id est non inconvenientes, et ex vilibus materiæ partibus, id est etiam ex particularibus, inferioribus, materialibus rebus seu membris, sicut per faciem hominis denotatur notitia angeli. Quoniam et ipsa ex vere bono substantiam habens, id est, materia a summo bono creata, et id ipsum quod est, inde sortita est:32 quod etiam Proclus duodecimo theoremate libri sui testatur; per omnem sui materialem dispositionem, id est per varias suas partes, qualificationes, formationes, ornatus, resonantias quasdam intellectualis pulchritudinis habet, id est, incompletas habet participationes et similitudines tenues pulchritudinis intellectualium personarum.33 Sicque per lucem qua materia ipsa perfunditur et ornatur, significatur lumen et illuminatio mentis angelicæ; et sicut materiæ est moveri, pati et perfici, ita et intelligentiæ a prima causa perficiuntur, ac dona suscipiunt et diriguntur ab illa: unde proprietates materiæ quodammodo competunt illis. Et possibile est per eas reduci, id est, per partes, dispositiones et figurationes materiæ, « possibile est reduci », ad immateriales primas formas, id est ad cognitionem substantiarum separatarum, quæ sunt primæ atque dignissimæ formæ foris manentes, non intrinsece informantes : duplex est enim forma, puta informans, et foris manens : dissimiliter, ut dictum est, similitudinibus acceptis, id est secundum rationes diversas, et eisdem non similiter, id est non univoce sumptis : sicut quum per fortitudinem leonis significatur potentia Christi, et per calliditatem serpentis, prudentia justi, atque per simplicitatem columbæ, sinceritas animi. Compacte autem et pulchre in intellectualibus et sensibilibus proprietatibus definitis :34 id est, sed « proprietatibus » istis, per quas unum notificatur per aliud, « definitis », id est descriptis, « compacte et pulchre », id est apte et solide ac distincte, « in intellectualibus et sensibilibus », id est, secundum quod sunt in rebus intellectualis naturæ, et aliis, exprimendo secundum quam rationem et acceptionem conveniant uni, et juxta quam, alteri.3536
Footnotes
-
Eccli. XXXIX, 20, 21. ↩
-
Gen. 1, 31. ↩
-
Num. XXIII, 22; XXIV, 8. ↩
-
Apoc. V, 5. ↩
-
Osee XIII, 8. ↩
-
1 Tim. IV, 4. ↩
-
* et invisibilibus * ex materialibusque ↩
-
Nahum 1, 2. ↩
-
Ps. xciii, 1. ↩
-
Is. 1, 24. ↩
-
Ezech. xxii, 21, 20. ↩
-
Gen. xix, 3. ↩
-
Galat. v, 17. ↩
-
Ps. lxxxiii, 2. ↩
-
Sap. vi, 21. ↩
-
1 Petr. 1, 12. ↩
-
1 Cor. ii, 9. ↩
-
* et inflexibile ↩
-
Ps. xliv, 12. ↩
-
*alias om. et ↩
-
Joann. xvii, 10. ↩
-
Joann. v, 20. ↩
-
1 Joann. i, 3. ↩
-
*potentiam * in sufficientia et in conversibilitate ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Apoc. xii, 7. ↩
-
Job xvii, 3. ↩
-
Is. l, 8, 9. ↩
-
Sap. ix, 15. ↩
-
Job iv, 19. ↩
-
*subsistentiam possidens ↩
-
*imagines ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Apoc. v, 5. ↩
Chapter 19 of 142