Articulus 10
PRÆCEDENTIS OBJECTIONIS SOLUTIO: ET PRIMO, CUR SACRA SCRIPTURA UTITUR IGNOBILIORIBUS FIGURIS IN DESCRIBENDO SPIRITUALIA.
HUCUSQUE compendiose expressit Theologus motiva opinionis illius erroneæ: quæ consequenter solvit, et veritatem exponit, quod et cur Scriptura utroque modo designat spiritualia per materialia. Motiva vero præfati erroris consistunt in hoc quod descriptio illa supernorum spirituum per hæc brutalia ac vilia, in se ipsa indecens esse videtur: et hæc est una ratio opinionis illius. Secunda est, quod videtur injuriosa nobilissimis spiritibus. Tertia, quod nobis minus proficua est, quia intellectum potius impedit a vera separatorum speculatione, mentemque seducit et ad errores inducit eamdem. Hinc ad ista respondet, subdendo:
Sed veritatis, ut æstimo, inquisitio ostendit Eloquiorum sacratissimam sapientiam, in animorum cœlestium formis utrumque valde prævidisse.1 « Sed ut æstimo », ait, quia in ista materia sobrie est loquendum.2 Attamen minus dicendo majus insinuat, quia de hujus rei veritate fuit certus. Juxta quem modum ait ad Romanos Apostolus: Existimo quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.3 « Inquisitio veritatis ostendit », id est, diligens perscrutatio hujus rei invenit et declarat, « sapientiam Eloquiorum », id est doctrinam Scripturarum, « sacratissimam prævidisse valde », id est præcavisse præcipue, « utrumque » inconveniens jam prætactum, « in formis animorum cœlestium », id est in notificatione angelorum per formationes sensibiles et imaginarias species. Ut neque in divinas ita, fortassis si dixerit quis, injuriam faceret virtutes, id est, « ut si quis dixerit » forsitan, « ita », videlicet designando angelicas mentes per similitudines corporales, neque faciat injuriam virtutibus divinis, irreverenter loquendo de eis, puta de angelis, qui omnes vocantur virtutes divinæ, ut dictum est, neque nos in imas passibiliter illuderet imaginum humilitates, id est, nec etiam « nos illuderet », hoc est, in errorem induceret, « passibiliter », id est in phantastica deceptione, « in humilitates imaginum imas », id est, ita quod æstimemus infimas vilitates corporalium specierum esse in angelis aut in cœlis. Imo hujus rei rationabiles causæ traduntur, ut subditur.
Quomodo quidem merito deorsum feruntur informium formæ, hoc est, qualiter « formæ », id est similitudines, « informium », id est angelorum simplicium, sensibilem seu corporalem formam in propria natura non habentium, « feruntur », id est, esse dicuntur, « deorsum », in inferioribus istis, et figuræ carentium figuris, id est, qualiter etiam « figuræ », id est lineales figurationes, angelorum « carentium » in simplici et incorporali sua natura « figuris » hujusmodi, dicantur esse in mundo isto inferiori ; non unam causam dixerit quis esse, id est, aliquis dicere potest « non esse unam causam » tantummodo, videlicet nostram analogiam, id est nostræ intellectualitatis proportionem et facultatem, non valentem immediate in intellectuales respicere contemplationes, id est, non potentem pure et sine medio sensibilis similitudinis se levare ad contemplationem immaterialium naturarum, et desiderantem proprias et connaturales reductiones, id est, cupientem reduci ad intellectualium notitiam per similitudines sensibilium rerum : quod sibi connaturale ac proprium est. Sic quippe postulat informari juxta suam capacitatem, sive ab homine doctiori, sive ab angelo sancto, quemadmodum Daniel et Zacharias in libris suis propheticis,
Joannes quoque in Apocalypsi postulasse leguntur. Quæ licitas nobis formas prætendunt informium et supernaturalium speculationum. Id est : Quæ reductiones nostro intellectui connaturales, « prætendunt », id est ostendunt, « formas informium et supernaturalium speculationum », id est sensibiles similitudines per quas pertingere possumus ad contemplationem informium seu simplicium angelorum, et ad supernaturales agnitiones eorum in patria, vel per revelationes in via, « licitas » esse « nobis », imo et utiles ac necessarias.
Denique hic tangitur quod duplicem possumus in hac vita habere angelorum notitiam, utpote : naturalem, quemadmodum per motum cœlorum noverunt philosophi aliqua vera de substantiis separatis, quorum imperfectæ scientiæ multi fuerunt errores permixti ; aliam supernaturalem, utputa distinctionem eorum per hierarchias et ordines, per ministeria officiorum, per dona gratuita ac gloriæ munera : quæ omnia desuper revelata sunt Apostolis et Prophetis.
Sequitur alia causa notificationis immaterialium per sensibilia. Sed quia et hoc mysticis Eloquiis est decentissimum, id est, etiam præter causam jam assignatam, « decentissimum est Eloquiis mysticis », id est Scripturis divinis, abditis et secretis in pluribus locis, per secreta divinaque ænigmata occultare et inviam multis ponere sacram abditamque supermundanorum intellectuum veritatem : id est, veram notitiam seu veram naturam et proprietates « intellectuum supermundanorum », id est supernorum spirituum, « veritatem », inquam, « sacram » et « abditam », utpote paucissimis hominibus notam, « ponere inviam », id est inaccessibilem et irreperibilem, « et occultare » indignis carnalibusque hominibus, « per secreta divinaque ænigmata », id est per parabolas et mysticos sensus. Cujus ratio subditur. Est enim non omnis sacer, id est, omnis homo non est sanctus et spiri- tualis, capax quoque secretorum ac divinorum, neque omnium (ut Eloquia aiunt) est scientia, id est, omnes homines non habent salubrem scientiam de qua in libro Sapientiæ legitur : Dedit illi scientiam sanctorum ;4 et Dominus per Osee, Scientiam Dei volo plus quam holocausta. Nec omnes sunt ista scientia digni, quæ est donum Spiritus Sancti. Hoc tamen ex verbis Apostoli ad Corinthios sumpsisse et allegasse videtur : ubi quum dixisset Apostolus, Unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum ;5 adjecit, Sed non in omnibus est scientia. Unde dixit Salvator : Nolite sanctum dare canibus, neque projiciatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis. Et rursus in Evangelio dixit discipulis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant. Hinc et Isaias : Excæca, inquit, cor populi hujus. 1 Cor. viii, 7. Matth. vu, 6. Luc. viii, 10. Is. vi, 10.
Footnotes
Chapter 16 of 142