Articulus 9
DUBII SEU OBJECTIONIS CUJUSDAM REMOTIO.
CONSEQUENTER Theologus removet dubium, instruendo cur Scriptura designet angelica ac divina, non solum per similia et condigna, sed etiam per dissimilia et indigna.
Si cui autem videtur, id est, si alicui videatur, sacras quidem recipi compositiones, id est formationes illas merito esse recipiendas in quibus intellectualia et superna describuntur et notificantur per pulchra et sancta, tanquam simplicium in semetipsis, ignotorumque nobis et incontemplabilium subsistentium, id est, compositiones hujusmodi approbet, tanquam notificationes et formationes « subsistentium simplicium » et immaterialium, et « nobis ignotorum » quantum ad cognitionem distinctam, specificam, quidditativam (quoniam species specialissimæ et essentiales differentiæ angelorum nos latent, ut asserit Damascenus libro secundo), et exsistentium nobis « incontemplabilium », id est incognoscibilium in hac vita quoad quid sunt (ad quorum speculationem se habet noster intellectus ut visus vespertilionis ad lumen solis, ut allegatum est et ostensum), ac per hoc sit hic proportio quædam signi et signati, dum tam præclarissima entia per formas et compositiones dignas ac nobiles reserantur; obscurasque æstimat sanctorum intellectuum in Eloquiis sacras descriptiones, id est, illas angelorum « descriptiones in Eloquiis », id est Scripturis, putet « obscuras », quæ scilicet aliter fiunt, puta per vilia, ut per boves, equos et aves :1 unde aliqui textus habent, Imaginum descriptiones, id est corporalium specierum formationes; et omne sic dicere, impenetrabile, id est capi non posse quod talis modus loquendi per vilia de nobilissimis et intellectualibus substantiis, aptus sit, hoc angelicorum nominum, tabernaculum, id est, affirmet quod « hoc » genus « nominum angelicorum » per vilia, sit « tabernaculum », id est locus ludorum et derisionum.2 Unde alia littera continet, Theatrum : quod est domus in qua ludi scenici et poetarum figmenta fiebant et effigiabantur.
Et debere ait theologos ad corpoream facturam universaliter incorporeorum venientes : id est, si talis dicat « theologos venientes », id est, per suas considerationes descendentes, « ad facturam », id est figurationem et compositionem atque formationem (nam alius textus habet, Factionem), « corpoream incorporeorum universaliter », id est separatarum substantiarum communiter sive totaliter, ita quod non sunt ex integralibus aut substantialibus partibus compositi;34 vel, Universaliter incorporeorum, id est generaliter omnium angelicorum spirituum; propriis ea, quantumcumque possibile, et cognatis, et reformare et manifestare figurationibus, id est, quod theologi deberent ea, utpote incorporalia illa, « reformare », id est rursus formare ac describere, « et manifestare figurationibus », id est descriptionibus, « propriis et cognatis », id est decentibus et connaturalibus ac familiaribus, « quantumcumque possibile » eis esset, puta theologis;5 ex apud nos pretiosissimis et immaterialibus quoquomodo et supereminentibus essentiis, id est figurationibus sumptis « ex essentiis », id est naturis et formis, « pretiosissimis et immaterialibus » qualitercumque, « et supereminentibus », id est altioribus rebus, ut sunt ignis elementaris, et orbes cœlestes, seu lux, splendor et calor ipsorum. Hæc namque respectu inferiorum, quasi incorporalia aliquo modo videntur. Nonnulli vero opinati sunt non esse materiam in sphæris cœlestibus, sicut Averroes, libro de Substantia orbis : quod de materia privationi annexa, quæ est in potentia ad non esse, posset defendi. Illa tamen non est intentio Commentatoris, qui in libro illo inter cetera asserit quod orbis non est compositus ex forma atque materia, et quod secluso suo motore seu forma, adhuc sit actu ens. Quæ positio revera absurda est, quamvis Scotus super secundum Sententiarum dicat Commentatorem in hoc melius intellexisse Aristotelis mentem quam alios : quod falsum censetur, ut ibi probatum est. Et non cœlestibus et deiformibus simplicitatibus terrenas et novissimas circumdatas multiformitates, id est multiplices formas ac species rerum terrenarum et brutalium ac infimarum, non esse « circumdatas », id est applicatas et superinductas, « simplicitatibus cœlestibus et deiformibus », id est substantiis angelicis simplicibus ac divinis, ad designandum easdem.6
Hoc quidem et nostrum sublimius futurum esse, id est, dicat etiam « hoc quidem », id est pro certo istud, « futurum esse nostrum sublimius » esse, id est, quod descriptio talis per nobiliora fuisset nobis utilior ac magis proficiens ad cognoscendum illa simplicia. Hinc Lincolniensis transtulit, Magis sursumductivum. Et supermundanas manifestationes in obscuras dissimilitudines non deducens, id est, descriptio illa per eminentiora non deduxisset « manifestationes supermundanas », id est mentes illas supernas nobis aliqualiter manifestatas in Scripturis, seu declarationes earum per corporalia quædam, « in dissimilitudines obscuras », id est ad inconvenientes assimilationes, per quas angelicorum spirituum cognitio in nobis potius caligat et impeditur, quam clarificetur et crescat.78 Illud autem et in divinas simul injuste non facere virtutes :9 id est, dicat item quod « illud », id est descriptio per præstantiora et similiora, « non » fecisset « injuste », id est, injuriam seu irreverentiam non intulisset, « in virtutes divinas », id est angelis sanctis, qui propter suam activitatem et efficaciam magnam vocantur virtutes, ut infra magis dicetur.10 Et æque nostrum non seducit animum, id est, similiter non deciperet nostrum intellectum, in immundas se multiplicantem compositiones, id est involventem et ingerentem se in quasdam formationes impuras corporalium similitudinum, quas attribuit angelis, sicut subjungitur.11
Et fortassis etiam æstimabuntur supercœlestia leoninis quibusdam et equinis multitudinibus repleri: id est, hic error forsan continget ex descriptionibus illis grossis, quod corpora « supercœlestia », id est orbes cœlorum supremi, seu chori et agmina angelorum, putabuntur esse plena speciebus ac formis leonum et equorum: quum et de Christo in Apocalypsi dicatur, Vicit Leo de tribu Juda. Nam et simili ratione alii Beati possunt leones vocari.12 In Apocalypsi quoque narratur quod exercitus qui sunt in cœlo, sequebantur Verbum Dei in equis albis.13 Et mugitiva hymnologia, et avina agelarchia, et animalibus aliis, et materiis vilioribus, tanquam ad inordinatum et ignobile et passibile, reclusa, describere per omnino dissimiles in magnum spatium manifestativorum Eloquiorum similitudines.14 Hoc est: « Hymnologia », id est laudatione Dei, « mugitiva », utpote per boves expressa, quorum est mugire, « et agelarchia avina », id est volatili avium celebritate ac motione, « et animalibus aliis », id est brutis, « et materiis vilioribus » æstimabuntur supercœlestia esse « reclusa », id est referta, et reserata seu aperta ad ingressum tam vilium, « tanquam ad » habitaculum quoddam « inordinatum », id est confusum, « et ignobile et passibile », seu corruptibile, in quo contineri talia solent, sicque « similitudines manifestativorum Eloquiorum », id est formas scripturarum quæ in Scripturis ponuntur ad manifestandum angelicas mentes, « describere » præfata immaterialia et divina « per » compositiones et species « omnino dissimiles » substantiis illis angelicis, et hoc « in spatium magnum », id est per diversos spatiososque passus.
Footnotes
-
* inconvenientes vero ↩
-
* durum ↩
-
* et quan- ↩
-
* debuisse ↩
-
* alias om. ↩
-
*circumpositas ↩
-
* Hoc etiam ↩
-
* non deduceret in inconvenientes dissimilitudines ↩
-
* non injuriam faceret ↩
-
* seduceret ↩
-
* inferentem ↩
-
Apoc. v, 5. ↩
-
Apoc. xix, 14. ↩
-
* Et mugitiva laudum oratione, et volatili angelorum principatu * ignobilioribus * inconsequens * dum describuntur per omnia deformes clare ↩
Chapter 15 of 142