Skip to the text

Articulus 15

EPILOGI IN CAPUT SECUNDUM EXPLICATIO.

TANTA quidem a nobis dicta sunt in isto capitulo, propter materiales et tenebrosas divinorum Eloquiorum angeliformes imaginum descriptiones, id est pro elucidatione et explanatione descriptionum « imaginum », id est imaginariarum formarum, quia per imaginarias species angelicorum spirituum sunt ostensæ ac traditæ, « Eloquiorum divinorum », id est, quæ descriptiones in Scripturis habentur: quæ etiam dicuntur materiales et obscuræ, imo ut alia littera habet, Inconvenientes, per respectum ad angelicæ naturæ puritatem ac dignitatem, quia per materialia inferiora aut infima dantur; attamen propter comparationem ad nostram grossitiem aptæ sunt, quia per ista sensibilia oportet nos manuduci ad invisibilia illa. Consequenter continuat dictis dicenda. Deinde autem segregare debemus, id est in speciali capitulo segregatim ac distincte exprimere, quid ipsam quidem esse hierarchiam æstimamus definitive, hoc est, qualiter sit describenda, quidque ab ipsa hierarchia prosunt, id est, quid ex cognitione et laude hierarchiæ proficiant, hierarchiam sortientes, id est, ad ejus notitiam, dilectionem aut societatem pervenientes, prout supra in isto est elucidatum capitulo.1

Dux vero sit sermonis, id est director et moderator verborum meorum; vel, « dux », id est princeps, sicut in Actibus legitur:2 Paulum vocabant Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. Mercurius quippe deus eloquentiæ dicebatur. Christus, qui vere est totius eloquentiæ princeps, dator, moderator, quum ipse sit unicum Patris Verbum increatusque sermo, juxta illud ad Hebræos: Vivus est sermo Dei et

Hebr. IV, 12. efficax. Sic et sancta Esther oravit: Domine Deus, da in ore meo sermonem bene sonantem;3 et sacratissimus Paulus, Ut detur (inquit) mihi sermo in apertione oris mei. Nempe, ut in Proverbiis legitur:4 Hominis est animum præparare, sed Domini, gubernare linguam. « Dux » ergo « sermonis » mei « sit Christus », id est Unigenitus Dei incarnatus, in unitate personæ Deus et homo, plenissime unctus, secundum illud Psalmi:5 Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus tuis.6 Et si quidem mihi fas est dicere, meus: id est, omnium Dominus et salvator est Christus, ideo non præsumo absolute dicere, Christus meus;7 sed hoc dico sub conditione, utpote, « si fas », id est licitum, « mihi est ». Tanquam dicat: Christum ac Deum omnium specialiter nominare Christum meum et Deum meum, est perfectorum et familiarium Deo, qualem me esse non jacto neque præsumo.8 In quibus verbis magni et sancti hujus Dionysii commendatur humilitas. Omnium quippe Christus est Deus, sed illorum specialiter qui eum singulariter colunt ac diligunt, quemadmodum tertio Regum beatissimus Elias legitur clamasse ad Dominum:9 Deus meus, etiamne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti? Itemque: Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.10 Interdum autem etiam quidam præsumptuosi ita locuti leguntur: ut Balaam in libro Numerorum, Numquid potero immutare verba Dei mei? Hinc Hugo: Magnum (ait) est hoc, ut peccator et abjectus, de familiaritate confidat11

D Altissimi. Qui scilicet Christus, est totius hierarchicæ manifestationis inspiratio, id est inspirator « manifestationis », id est cognitionis et declarationis, « hierarchicæ totius », id est omnis hierarchici principatus.12

Deinde admonet Timotheum. Tu vero, o puer. In quibus patet grandis auctoritas Sancti hujus, qui coepiscopum suum et tam prædilectum Pauli discipulum, nominat puerum. Quod et ideo fecisse putatur, quoniam multum senior fuit illo, cui Apostolus scripsit, Nemo adolescentiam tuam contemnat; et quia vice magistri fungitur circa illum quem erudivit. Secundum sanctam nostræ sacerdotalis traditionis legislationem, ipse sancte et decenter ausculta, mirabiliter dictorum divinus divina in doctrina factus. Hoc est : « Tu, o puer » Timothee, qui puer es ab innocentiæ puritate, instar illorum quibus Christus post suam resurrectionem locutus est : Pueri, numquid pulmentarium habetis? Ideo subditur, «secundum legislationem sanctam», id est secundum tenorem sanctæ et evangelicæ legis, «traditionis nostræ sacerdotalis», id est institutionis et doctrinæ nostræ apostolicæ, nobis ab ipsis Apostolis primis et summis sacerdotibus Christianitatis collatæ. Quæ doctrina in libris evangelicæ legis contenta est et descripta, et secundum cujus doctrinam pueri esse debemus, prout apud Matthæum asserit Christus : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum.13 Quod exponens Apostolus : Nolite, inquit, effici pueri sensibus, sed malitia parvuli estote.1415 Verumtamen ista particula ad consequentia potest referri, ut sit sensus : « Tu ipse, puer, ausculta », id est adverte, « sancte et decenter », id est religiose seu devote, « secundum sanctam legislationem nostræ sacerdotalis traditionis ». In qua inter cetera dicitur : Qui ex Deo est, verba Dei audit, et item, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud ;16 itemque, Qui habet aures audiendi, audiat.1718 In quibus et consimilibus edocetur ut cum omni reverentia, diligentia, imo et operum efficacia, verbum Dei jugiter audiamus, quemadmodum quibusdam scribit Apostolus : Ex qua die annuntiavimus vobis testimonium Christi, audistis illud sicut est vere verbum Dei. Sic quoque de Thessalonicensibus in Actibus recitatur : Hi sunt qui cum omni aviditate audierunt verbum Dei.19 Sic ergo ausculta, qui « factus » es « divinus », id est Deo excellenter intentus et assimilatus per gratiarum charismata, atque per ferventem amorem contemplationemque divinorum, ita quod tu et similes tibi, dii estis per participationem (juxta illud in Psalmo : Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes) : divinus, inquam, et multum illuminatus, « in doctrina divina », id est in sacris Scripturis, « dictorum mirabiliter », id est factorum ac documentorum divinitus ac supernaturaliter exhibitorum, quæ in Scripturis contenta sunt, et mirabiliter confirmata per præclara miracula, secundum illud Marci : Illi autem profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.20 In quibus verbis magnus iste theologus conformat se magistro suo, qui ad Hebræos hortatur : Abundantius nos oportet observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. Quomodo enim effugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quæ in nos confirmata est, contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus ?21 Consonant rursus hæc verba magni Dionysii, verbis sanctissimi Pauli Timotheo scribentis : Ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem.22

Et secreto animi quæ sancta sunt circumtegens, id est, in abscondito et occulto intellectus tui sancta et mystica hæc dogmata celans, non omnibus, sed incapacibus et indignis :232425 juxta illud Psalmi, In corde meo abscondi eloquia tua.2627 Isaias quoque ait : Secretum meum mihi.28 De hoc, primo Mysticæ theologiæ capitulo plenius scribit hic theologus :29 Vide, inquiens, ne hæc aliquis videat indoctorum, etc. Ex immunda multitudine tanquam uniformia custodi, id est, absconde a3031

« multitudine immunda », scilicet carnalibus turbis pertinacibusque hominibus, documenta ista inviolabiliter firma, uniformiter vera, in quibus esse non debet opinio varia, quia divinæ et invariabili veritati innituntur. Unde in Evangelio Dominus protestatur : Cœlum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.32

Non enim fas, ut Eloquia aiunt, id est, licitum non est, sicut Scripturæ affirmant, in porcos projicere invisibilium margaritarum inconfusum et luciformem beneficumque ornatum, id est decorem spiritualium doctrinarum, universis corporalibus margaritis pretiosiorum, splendidiorum et pulchriorum : de quibus in Evangelio dicitur, Simile est regnum cœlorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas.33 Qui decor, est beneficus, id est liberaliter nobis communicatus (unde ad Hebræos dicitur : Beneficentiæ et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis placatur Deus);34 et luciformis, id est splendifluus, cœlestique lumini similis, radios veritatis ac salutis emittens ; et inconfusus, id est rite ordinatus, inconfusibilis et inexpugnabilis, juxta illud ad Titum : Verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est vereatur, nihil mali habens loqui de nobis.35 Denique de hac fortissima armatura et inexpugnabili firmitate veritatis evangelicæ legis, optime scripsit Apostolus ad Corinthios : Arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Certe contra hanc catholicæ fidei firmitatem, ex qua mille clypei pendent, imo potius multa clypeorum millia sunt parata, nec rabies tyrannorum, nec argumenta philosophorum, nec ludificationes magorum prævalere quiverunt.36 Hunc ergo ornatum non licet « in porcos projicere », id est carnalibus et immundis indocilibusque proponere, quum et Sapiens dicat :37 In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui ;38 et denuo, Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit ; itemque, Ubi non est auditus, non effundas sermonem.39

Postremo, hanc auctoritatem Scripturæ non allegat hic excellentissimus iste theologus, secundum formam verborum, sed juxta intellectum Scripturæ. Siquidem apud Matthæum docuit Christus : Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras projiciatis ante porcos.4041 Doctrina enim proportionanda est capacitati audientium eam. Propter quod quibusdam scripsit Apostolus : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus ;42 et rursus, Sapientiam loquimur inter perfectos.43

Footnotes

  1. art. VIII. ↩

  2. Act. XIV, 11. ↩

  3. Esther XIV, 13. ↩

  4. Ephes. VI, 19. ↩

  5. Prov. XVI, 1. ↩

  6. Hebr. I, 9. ↩

  7. Ps. XLIV, 8; ↩

  8. *Si quidem mihi fas dicere ↩

  9. III Reg. XVII, 20. ↩

  10. Ibid. 21. ↩

  11. Num. XXII, 18. ↩

  12. inconvenientes; angelicas; oportet ↩

  13. Matth. xviii, 3. ↩

  14. 1 Cor. xiv, 20. ↩

  15. I Cor. xiv, 20. ↩

  16. Luc. xi, 28. ↩

  17. Matth. xi, 15; xiii, 9, 43; ↩

  18. Luc. xiv, 35; ↩

  19. Act. xvii, 11. ↩

  20. Marc. xvi, 20. ↩

  21. Hebr. ii, 1, 3, 4. ↩

  22. II Tim. iii, 15. ↩

  23. Ps. lxxxi, 6. ↩

  24. Joann. xxi, 5. ↩

  25. 1 Tim. iv, 12. ↩

  26. Ps. cxviii, 11. ↩

  27. Joann. viii, 47. ↩

  28. Is. xxiv, 16. ↩

  29. Apoc. u, xiii, 11. ↩

  30. I Tim. iv, 12. ↩

  31. I Thess. ii, 13. ↩

  32. Luc. xxi, 33. ↩

  33. Matth. xiii, 45. ↩

  34. Hebr. xiii, 16. ↩

  35. Tit. ii, 8. ↩

  36. Cant. iv, 4. ↩

  37. Prov. xxiii, 9. ↩

  38. Prov. ix, 7. ↩

  39. Eccli. xxxii, 6. ↩

  40. Matth. vii, 6. ↩

  41. Matth. vii, 6. ↩

  42. I Cor. iii, 1. ↩

  43. I Cor. ii, 6. ↩

Chapter 21 of 142