Skip to the text

Articulus 12

TERTII OBJECTI SOLUTIO, SCILICET QUOD DIVINORUM AUT COELESTIUM DISSIMILES SIMILITUDINES MENTEM NOSTRAM EFFICACIUS ET UTILIUS SURSUMAGANT.

QUOMODO vero et nostrum animum reducunt magis obscuræ similitudines, non æstimo quemquam bene sapientem contradicere :1 hoc est, non puto aliquem vere « sapientem », rite catholicum, « contradicere », id est negare, « quomodo », id est qualiter, « similitudines obscuræ », id est defectuosæ, a rebus corporeis sumptæ, « reducunt magis animum nostrum », id est, intellectum nostrum aptius dirigunt ad spiritualium substantiarum cognitionem. Quo enim formæ et similitudines illæ sunt viliores, eo minus æstimantur inesse beatis spiritibus. Nam per pretiosiores quidem sacras formationes consequens est errare : id est, cito et quasi connaturaliter accidere potest homines « errare per formationes sacras pretiosiores », id est per hoc quod immateriales illæ substantiæ designantur per similitudines multum pretiosas : quæ quo pulchriores et pretiosiores fuerint, eo celerius putantur ab indoctis inesse angelorum naturis. Aureas quasdam æstimantes cœlestes essentias, et quosdam viros fulgureos, decora indutos vestimenta, candorem igneum spargentes innocue , et quibuscumque aliis similibus imaginatis formis Theologia cœlestes figuravit intellectus. Hoc est : Consequens est errare homines grossos, æstimantes quod in cœlo sint substantiæ ex auro compositæ, et viri habentes vultus instar fulguris radiantes, atque induti vestimenta formosa, « spargentes », id est, emittentes ex se, « candorem igneum innocue », id est sine alicujus læsione, et æstimantes spiritus illos esse ornatos ac circumscriptos « formis quibuscumque aliis similibus » jam præfatis, « imaginatis », id est imaginarie excogitatis, quibus « Theologia », id est sacra Scriptura, « figuravit », id est, linealiter descripsit, « intellectus cœlestes », videlicet angelos.

Etenim sub figuris et formis hic tactis auctores Scripturæ expresserunt et descripserunt angelos sanctos, quum et apud Matthæum scriptum sit :2 Erat autem adspectus angeli sicut fulgur, vestimenta vero ejus sicut nix. In Daniele quoque diffusius legitur : Vidi, inquit; et ecce vir unus vestitus erat lineis, et renes ejus accincti erant auro obryzo, et corpus ipsius quasi chrysolithus, et facies ejus ut species fulguris, et oculi ejus sicut lampas ardens, et brachia ejus et quæ deorsum usque ad pedes, quasi species æris candentis.3 Quibus consonant quæ in Apocalypsi dicuntur;4 illud quoque Ezechielis: Super firmamentum, quasi adspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudinem throni, similitudo quasi adspectus hominis desuper; et vidi quasi speciem electri, velut adspectum ignis intrinsecus.5

Quod quidem ne paterentur, id est, ne istum errorem inciderent, qui nihil visibilibus bonis sublimius intelligunt, id est, hi qui non intelligunt esse aliqua bona sensibilibus præstantiora, quales fuerunt Sadducæi, Epicurei quoque philosophi, imo adhuc quidam phantastici supra sensum et imaginationem non valentes suum levare ingenium, sanctorum theologorum restitutiva sapientia, id est doctrina auctorum Scripturæ canonicæ conversiva et reductiva fidelium ad simplicissimum omnis sapientiæ fontem, et invisibilium bonorum notitiam ac amorem:6 propter quod theologia dicitur scientia affectiva; et ad indecoras dissimilitudines mirabiliter descendit, id est, ad scribendum spiritualia ac divina etiam per obscuras, viles atque sensibiles formas, inclinat se:7 quod mira et gratiosa dispensatione condescensioneque agit, nostræ saluti prospiciens; non concedens materiale nostrum, id est, non permittens vires nostras organicas, cognitivas et sensitivas, vel intellectum nostrum passivum, seu vim intellectivam ad phantasmata immoderate ruditerque reflexam, quasi esset vis materialis, in viles imagines remanens quiescere, id est finaliter sistere in imaginatione sensibilium specierum, remanendo in illis, nec ascendendo ex illis ad insensibilia ac divina;8 purgans vero sursumferens animæ, id est, sapientia theologorum emundans ab ignorantia et errore, « ferens animæ sursum », id est intellectivam vim animæ per quam fertur et elevatur ad superiora; et suggerens deformitate compositionum, tanquam neque justo neque vero probante esse: id est, sapientia ista « suggerens », hoc est persuadens: unde alia littera habet, Substimulans, id est, ab intimo movens et excitans; « deformitate », id est ex ipsa vilitate et indecentia, « compositionum », id est formationum ac similitudinum inductarum, quod vilia et sensibilia illa vere insint atque conveniant substantiis illis divinis, « neque justo neque vero probante esse », id est, nec justo motivo, nec vero aut rationabili, imo nec apparente argumento, probante esse, id est, concludente quod ita sit sicut verba superficialiter sonant. Hinc additur: neque valde materialibus, quia sic vilibus, similia secundum veritatem sunt supercœlestia et divina spectacula: id est, « neque » hoc apparente, quod « spectacula », id est objecta illa præcipuo contemplatu prædigna, utpote « supercœlestia et divina », videlicet angelicæ mentes, « sunt similia secundum veritatem materialibus valde », id est rebus multum corporalibus, « quia sic vilibus », id est, quia tam viles sunt: ut quum angeli describuntur Eliam transtulisse in formis igneorum equorum et ignei currus.9

Footnotes

  1. Quia dissimiles sapientium Per quidem enim pretiosiores seduci auriformes candidum et igneum innocue respergentes ↩

  2. Matth. xxviii, 3. ↩

  3. Dan. x, 5, 6. ↩

  4. Apoc. I, 13-16. ↩

  5. Ezech. I, 26, 27. ↩

  6. * altius ↩

  7. *alias om. et ↩

  8. *in turpibus imaginibus ↩

  9. IV Reg. II, 11. ↩

Chapter 18 of 142