Skip to the text

Articulus 14

QUALIBUS FORMIS THEOLOGI PRISCI COELESTIA AUT SUPERCOELESTIA VESTIRE SEU LAUDARE SOLITI.

HÆC mysticos theologos inveniemus, non solum cœlestium dispositionum declarationibus mirabiliter circumformantes : hoc est, nos « inveniemus » in Scripturis « theologos mysticos », id est profundos, sanctos et sapientes Apostolos ac Prophetas, « circumformantes », id est, circumvestientes et applicantes, « mirabiliter », id est valde artificialiter atque utiliter, « hæc », id est similitudines, proprietates et formas has a sensibilibus sumptas, « non solum declarationibus », id est notificationibus, « dispositionum cœlestium », id est angelicorum chororum pulcherrime dispositorum supernorum ornatum, utpote ad notificandum illa suprema per ista inferiora; sed et ipsi aliquando thearchicis manifestationibus, id est, theologi interdum laudant « manifestationibus thearchicis », id est descriptionibus divinis ac principalibus, ipsam videlicet Deitatem. Thearchicum autem dicitur a Θεός, quod est Deus, et ἀρχός, princeps : inde Thearchia, id est principatus Dei, aut Deitas princeps. sed ipsis divinis

Et aliquando quidem ipsam ex luminibus pretiosis laudant, id est, theologi aliquando laudant Divinitatem, et ipsam

B appellant nominibus sumptis ex luminibus sensibilibus præclarioribus; ut Solem justitiæ : ut quum Dominus per Malachiam loquitur, Orietur vobis timentibus nomen meum Sol justitiæ. Sic etiam appellatur Malach. IV, 2.

Sol intelligentiæ : ut quum in Sapientiæ libro impii fassi sunt, Sol intelligentiæ non est ortus nobis. Quomodo autem sol iste visibilis, sit evidens Dei imago, quarto capitulo de Divinis nominibus clarius continetur. Sumitur quoque hic, lumen seu lux, pro substantia lucida, quemadmodum in Genesi dixit Deus : Fiat lux. Gen. I, 3.

De qua, quarta die, secundum expositores antiquos et superficiem litteræ, formatus est sol. Ut stellam matutinam in animo sancte orientem, id est, per gratiæ suæ splendorem radiantem et coruscantem in anima munda « sancte », id est pie ac sapienter. Unde in Apocalypsi loquitur Dominus Jesus : Ego sum radix et genus David, stella splendida ac matutina.1 Et merito sic vocatur : quoniam sicut stella illa solem præcedit, tenebras fugat, auro-Dram adducit; sic Christus prout fulget suis in via, præcedit se ipsum secundum quod splendet eis in patria. Hinc Corinthiis scribit ac imprecatur Apostolus : Deus qui II Cor. IV, 6.2 dixit de tenebris lumen splendescere, etc.

Sic et beatissimus Petrus: Donec, inquit, oriatur lucifer in cordibus vestris. Et ut lumen incircumvolute et invisibiliter resplendens, id est, interdum laudant Deum ut superclarissimum «lumen resplendens» cordibus electorum «incircumvolute», id est clare, sine circumvelatione phantasmatum, «et invisibiliter», id est pure et intellectualiter, ut cum Apostolo dicere queant: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem.

Aliquando vero ex mediis, id est, theologi quandoque designant et laudant Deum appellationibus sumptis ex creaturis quæ inter cœlestia corpora, quæ in corporibus sortiuntur primatum, et inter terrena ac infima corpora, medium habent locum, ut sunt, ignis, aer, aqua. Unde subjungitur: ut ignem innocue splendentem, id est sine nocumento et læsione: imo cum ingenti fructu et salutis profectu radiantem in anima atque urentem in ea, culpas consumendo caritatemque inflammando. Propter quod scriptum est in Deuteronomio: Dominus Deus tuus ignis consumens est. Quod ad Hebræos allegat Apostolus. Ut aquam vitalis plenitudinis datricem, id est, etiam laudant Deum ut fontem aquæ vitalis, et ut aquam replentem ac fecundantem corda quibus gratiarum fluenta infundit. Hinc in Jeremia asserit Deus: Duo mala fecit populus meus, me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas quæ continere non valent aquas. De quo fonte testatur Psalmista:3 Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. De quo iterum juxta aliam translationem ait Propheta: Dominus Deus noster fluvius gloriosus saliens in terram sitientem.4 Qui est «vitalis plenitudinis» dator, influendo vitam naturæ et gratiæ ac gloriæ sempiternæ. Unde apud Joannem disseruit: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.5 Et Isaias: Haurietis (inquit) aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.6

Et symbolice dicendo, id est figurative et per sensibiles similitudines loquendo, laudant atque significant Deum, in ventrum subeuntem, id est, per mentem se substernentem ac supponentem gratioso influxui Dei, fluminaque redundantem, id est, ex sua pia repletione exuberantem, redundantem, copioseque influentem in alios, juxta illud principis Apostolorum:789 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei;10 immensurabiliter refluentia, id est, flumina ista charismatum Spiritus Sancti multo abundantius in suum refluunt fontem. Fructificant namque in multis, et cum ingenti gratiarum actione ei attribuuntur, sicut in Evangelio leguntur servi fideles multiplicasse concessa sibi talenta. Hinc ad Colossenses scribit Apostolus: Verbum Dei fructificat et crescit in vobis. Sic et Salomon dixit: Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant.1112 Habenti etenim (id est grato) datur, ut magis abundet. In his verbis tangit Theologus quod apud Joannem loquitur Christus: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.13

Aliquando autem ex novissimis, id est, nonnunquam laudatur notificaturque Deus per nomina sumpta ex infimis rebus; ut sunt unguentum suave:14 secundum illud in Canticis, Oleum effusum nomen tuum.15 Oleum quippe lucet, ungit, sanat, et bonum largitur saporem; sic Sapientia incarnata fulsit miraculis et doctrinis, ungit dulciter consolando, curat vulnera vitiorum, datque saporem refectionibus animarum, ita ut verbo Dei refectus fateatur psallendo:16 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!17 super mel ori meo. Sic demum Scriptura laudat Deum, ut lapidem angularem. Nam sicut in saxo collocato in angulo concurrunt et junguntur duo parietes, ita in Christo convenerunt, et unum ovile effecti sunt, Judæi atque gentiles. Unde, teste Apostolo, Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum.18 Hinc1920212223242526272829

Matth. xxi, 42; Ps. cxvii, 22.

Ephes. u, 20.

Is. xxviii, 16.

1 Petr. u, 6. specialitatem co-aptant pardaliniam

Amos vu, 7. et quod art. xi. quia

Ps. xxi, 7. in Evangelio allegat Christus de se quod prædixit Psalmista : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli. Paulus quoque : Superædificati (inquit) estis super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. De quo in Isaia legitur prophetatum : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, pretiosum. Quod et in prima Petri epistola commemoratur. Sed et bestialem formam ipsi circumponunt, et leonis et pantheræ specialiter ei coaptant : id est, theologi etiam Deum designant nominibus sumptis ex brutis, specialiter vero attribuunt ei nomina leonis et pantheræ; et pardalineam vestiunt, id est, formam pardi adscribunt ei, et ursam sævientem nominant eum. Istud totum modo præhabitum est, pleniusque expositum. In visionibus autem imaginariis, per horum similitudines, formas, figuras, proprietates et actus, significatus est Deus, apparuitque quasi circumvestitus et circumformatus hujusmodi speciebus. Sic namque

Amos testatur propheta : Vidi Dominum stantem super murum litum, et in manu ejus trulla cæmentarii.

Addam vero quod omnium vilius esse et magis significare visum est : id est, præinductis « addam » unum « quod » inter prædicta videtur « vilius esse » et minus congruere Deo, « et » quod « visum est magis significare », id est apertius ad significandum ea quæ Dei sunt, quoniam dictum est quod per abnegationes et viliora convenientius notificantur divina; quoniam et vermis specie ipsam se ipsam circumformantem divina sapientes tradiderunt : hoc est, « quoniam sapientes divina », puta theologi, qui sapiunt et cognoscunt divina, « tradiderunt », id est docuerunt, « ipsam » Sapientiam incarnatam « circumformantem », id est, symbolice designantem, « se ipsam specie », id est similitudine, « vermis » : juxta illud in Psalmo, Ego autem sum vermis, et non homo. Quod dixit ad denotandum aspernationem suam in natura assumpta. Unde subjunxit : Opprobrium hominum et abjectio plebis. In qua re mirandum est et supermirabile, quod tantum dignata est se propter nos humiliare, atque tam vili se nomine designare. Quod item propter humanæ naturæ fragilitatem ac defectuosæ suæ conditionis impuritatem, de quolibet potest homine verificari, juxta illud in Job : Cœli non sunt mundi in conspectu Dei, quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?

Sic itaque omnes theosophi, id est theologi sapientes divina non sola informi ac nuda scientia, sed gustu interno, præsertim Apostoli, et occulta inspiratione prophetæ, id est instituti prophetæ ex interna et abdita revelatione Spiritus Sancti, juxta illud Petri : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines; sanctis incontaminatis distinguunt sancta sanctorum : hoc est, Sancti « distinguunt », id est, distincte notificant,

C « sancta sanctorum », id est immaterialia et divina excellenter sancta, « sanctis incontaminatis », id est per similitudines et res sacras præclaras, dignitati divinorum proportionatas, quamvis materiales : ut sunt, lux, sol, ignis; et dissimilem sanctam figurationem honorant, id est, extollunt « figurationem sanctam » illorum « dissimilem », id est descriptionem et notificationem divinorum per similitudines symbolicas minus dignas : sicut quæ fit per species et nomina bestiarum. Ut neque divina immundis recte accepta sint, id est, ita ut nec spirituales et intellectuales substantiæ vere et proprie ac affirmative designatæ sint per formas et res immundas ac viles : imo in his figura et veritas, signum et signatum, similitudo et res, sunt ab invicem secernendæ; neque mirabilium agalmatum studiosi contemplationis, hoc est, nec ipsi homines spirituales « studiosi contemplationis », id est laboriosi ac fervidi ad contemplationem et agnitionem, « agalmatum mirabilium »,

Ps. xxi, 7.

Job xv, 15; xxv, 5, 6. alias om. itaque

II Petr. i, 21. imaginum id est imaginum præclararum per quas divina illa quasi decentius significari videntur, tanquam veris remaneant figuris, id est, similitudinibus sint intenti finaliter, et in illarum consideratione « remaneant tanquam veris », id est veluti in rebus signatis, putando quod unum sint, et unum de alio substantialiter prædicetur.

Divina itaque honorant veris depulsionibus, id est, Scripturæ honorant intellectuales illas substantias negando ab eis hæc sensibilia digniora, et ad novissima compactarum resultationum diversis similitudinibus :3031 id est, etiam ea honorant per similitudines diversas, multum ab eis distantes, discrepantes ac occumbentes, has ipsis divinis attribuendo : quæ similitudines sunt quædam præsentationes « resultationum », id est imitationum, « compactarum », id est compositarum et apte ordinatarum, « ad novissima », id est ad infima designanda, vel, « ad novissima », id est sumptarum ex infimis rebus et per comparationem ad eas.

Nihil ergo inconsequens, id est, nullum inconveniens sequitur, si et cœlestes essentias ex inconvenientibus dissimilibus similitudinibus reformant, secundum dictas causas, id est, ex hoc quod theologi « reformant », id est, iterato notificant ac describunt, « essentias cœlestes », utpote angelos, « ex similitudinibus inconvenientibus dissimilibus », id est per formas ac species sensibiles immaterialibus multum difformes, et hoc, propter « causas » expressas. Non enim fortassis utique nos in quæstionem quidem ex indigentia in anagogen, per diligentem divinorum scrutationem veniremus : id est, « nos » fideles « fortassis non veniremus » ad proponendum et investigandum hanc « quæstionem », cur scilicet divina per materialia describantur, et hoc, « ex indigentia », id est defectu et ignorantia nostra; nec veniremus « in anagogen », id est elevationem et superductionem intellectus nostri ad intelligentiam horum, « per diligentem divinorum scrutationem »; nisi deformitas nos extorqueret manifestatoriæ angelorum formationis, id est, « nisi » ipsa « deformitas » seu dissimilitudo « formationis », id est declarationis seu descriptionis, « manifestatoriæ », id est declarativæ, « angelorum nos extorqueret », id est, urgeret nos ad ista quærenda, dum non sine admiratione audimus quod incorporea illa per hæc corporalia describuntur ac insinuantur; non sinens nostrum animum remanere in dissimilibus formarum facturis, id est, non permittens intellectum nostrum quiescere « in facturis formarum », id est compositionibus similitudinum, « dissimilibus », id est multum discrepantibus a rebus per eas notificatis, sed luctantem negare materiales passibilitates, id est, conantem ab angelis negare ac removere passiones et pœnalitates corporales, quum non sint vere in ipsis, et assuescentem pure extendere se, id est, assidue disponentem se elevare, per visibilia in supermundanas similitudines, id est ad cognitionem cœlestium potestatum, quæ super hunc mundum inferiorem sensibilem sunt sublimatæ habitatione, dignitate et gloria.3233

Footnotes

  1. Apoc. XXII, 16. ↩

  2. Sap. v, 6. ↩

  3. Jer. ii, 13. ↩

  4. *Matth. 16, 17, 20, 22.* ↩

  5. Joann. iv, 13, 14. ↩

  6. Is. xii, 3. ↩

  7. * dicendum ↩

  8. *Matth. 16, 17, 20, 22.* ↩

  9. *Eccle. 1, 7.* ↩

  10. I Petr. iv, 10. ↩

  11. *Joann. 11, 38.* ↩

  12. Eccle. i, 7. ↩

  13. Joann. vii, 38. ↩

  14. *Cant. 1, 2.* ↩

  15. Cant. i, 2. ↩

  16. *Ps. 111, 3.* ↩

  17. Ps. cxviii, 103. ↩

  18. *Ephes. 1, 14.* ↩

  19. Ephes. ii, 14. ↩

  20. Matth. xxv, 29. ↩

  21. Coloss. i, 6. ↩

  22. Matth. xxv, 16, 17, 20, 22. ↩

  23. Cf. Is. xliv, 3. ↩

  24. Ps. xli, 3. ↩

  25. Hebr. xii, 29. ↩

  26. Deut. iv, 24. ↩

  27. Exod. iii, 2. ↩

  28. II Cor. iii, 18. ↩

  29. II Petr. i, 19. ↩

  30. * imaginationum ↩

  31. * honorificant * negationibus ↩

  32. * altitudines ↩

  33. * extendi ↩

Chapter 20 of 142