Capitulum 2
QUOD DIVINA ET CŒLESTIA PULCHRE ETIAM PER DISSIMILIA SYMBOLA MANIFESTANTUR.
OPORTET ergo, ut æstimo, primum exponere quam quidem esse speculationem omnis hierarchiæ æstimemus, et quid ipsius unaquæque divinis profuit laudatoribus; deinde cœlestes hierarchias laudare secundum ipsarum in Eloquiis manifestationem; consequentibusque his dicere qualibus divinis formationibus cœlestes figurant ordines Eloquiorum sacræ descriptiones, et ad qualem oportet ascendere per formas veritatem: ut non et nos eodem modo multis, immunde æstimemus cœlestes et deiformes animos, multipedes esse quosdam et multorum vultuum, et ad boum pecudalitatem aut leonum bestialem imaginationem formatos, et ad aquilarum curvo rostro speciem aut ad volatilium tripartitam alarum commotionem effiguratos; et rotas quasdam igneas super cœlum imaginemur, et thronos materiales Divinitati ad recubitum necessarios, et equos quosdam multicolores, et armiferos archistrategos; et quæcumque alia ex Eloquiis nobis sacre et formaliter in varietate manifestativorum symbolorum tradita sunt. Etenim valde artificialiter Theologia sacris poeticis formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum (ut dictum est) animum revelans, et ipsi propria et connaturali reductione providens, et ad ipsum reformans anagogicas sanctas Scripturas.
Si cui autem videtur sacras quidem recipi compositiones, tanquam simplicium in se ipsis, ignotorumque nobis et incontemplabilium subsistentium, inconvenientes vero æstimat sanctorum intellectuum in Eloquiis sacras descriptiones, et omne sic dicere, durum hoc angelicorum nominum theatrum; et debuisse ait theologos ad corpoream facturam universaliter incorporalium venientes, propriis ea et quantum possibile cognatis, et formare et manifestare figurationibus, apud nos pretiosissimis et immaterialibus quoquomodo et supereminentibus essentiis, et non cœlestibus et deiformibus simplicitatibus terrenas et novissimas circumpositas multiformitates. Hoc quidem et nostrum sublimius futurum esset, et supermundanas manifestationes non deduceret in inconvenientes dissimilitudines. Hoc etiam in divinas simul injuste non injuriam faceret virtutes, et æque nostrum non seduceret animum in immundas se inserentem compositiones. Et fortassis etiam æstimabuntur supercœlestia leoninis quibusdam et equinis multitudinibus repleri, et mugitiva laudum oratione, et volatili angelorum principatu, et animalibus aliis, et materiis ignobilioribus, tanquam ad inconsequens et ignobile et passibile, reclusa, dum describuntur per omnia deformes clare manifestativorum Eloquiorum similitudines.1
Sed veritatis, ut æstimo, inquisitio ostendit Eloquiorum sanctissimam sapientiam, in animorum cœlestium formationibus utrumque valde providisse, ita ut neque in divinas, si sic forsitan diceret quis, injuriam faceret virtutes, neque nos in viles passibiliter infigeret imaginum humilitates. Quia quidem enim pulchre procuratæ sunt informium formæ, et figuræ carentium figuris, non unam causam dicet quis esse nostram analogiam non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes, et desiderantem proprias et connaturales reductiones quæ possibiles nobis formationes prætendunt informium et supernaturalium speculationum; sed quia et hoc mysticis Eloquiis est decentissimum, per incomprehensibilia divina ænigmata occultare et inviam multis ponere sacram abditamque supermundanorum intellectuum veritatem. Est enim non omnis sacer, neque omnium (ut Eloquia aiunt) scientia.2
Si autem deformes imaginum descriptionis causas æstimaverit quis, inhonestum dicens referri sic turpes formationes deiformibus ac sanctissimis dispositionibus, sufficit ad hunc dicere quomodo duplex est sanctæ manifestationis modus: unus quidem quasi consequens, propter similes provenientium sacrarum figurarum imagines; alter vero, propter dissimiles formarum facturas, in omnino inconsequens et indecorum formatus. Itaque et colendam superessentialis Divinitatis beatitudinem, manifestativorum Eloquiorum mysticæ traditiones aliquando quidem ut rationem, et intellectum, et essentiam laudant, divinam rationalitatem et sapientiam ejus declarantes, et vere exsistentem subsistentiam, et eorum quæ sunt subsistentiæ causam veram; et quasi lumen eam formant, et vitam vocant: tantis mirabilibus formationibus castioribus manentibus, et materiales formationes excellere quoquomodo probatis, deficientibus et sic divina ad veritatem similitudine. Est enim super omnem essentiam et vitam, nullo quidem lumine ipsam characterizante, omnique ratione et intellectu similitudine ipsius incomparabiliter derelictis. Aliquando vero dissimilibus manifestationibus ab ipsis Eloquiis supermundane laudatur, eam invisibilem, et infinitam, et incomprehensam vocantibus, et quæ ex quibus non quid est, sed quid non est, significatur. Hoc enim, ut æstimo, potentius est in ipsa: quoniam quidem ut occulta et sacerdotalis traditio subintroduxit, hoc quidem, non esse secundum quid eorum quæ sunt eam, vere didicimus; ignoramus autem superessentialem ipsius et invisibilem et ineffabilem infinalitatem. Si igitur negationes in divinis veræ, affirmationes vero incompactæ, obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles formationes manifestatio. Et nunc itaque, non turpes replent cœlestes ornatus Eloquiorum sacræ descriptiones, dissimilibus eos formarum facturis manifestantes, et per has ostendentes materialibus simul omnibus supermundialium excellentias.
Quia vero et nostrum animum reducunt magis dissimiles similitudines, non æstimo quemquam bene sapientium contradicere. Per quidem enim pretiosiores sacras formationes consequens est seduci, auriformes quasdam æstimantes cœlestes essentias, et quosdam viros fulgureos, decora indutos vestimenta, candidum et igneum innocue respergentes, et quibuscumque aliis similibus imaginatis formis Theologia cœlestes figuravit intellectus. Quod quidem ne paterentur qui nihil visibilibus bonis altius intelligunt, sanctorum theologorum restitutiva sapientia ad indecoras dissimilitudines mirabiliter descendit, non concedens materiale nostrum in turpibus imaginibus remanens quiescere, purgans vero sursumferens animæ, et suggerens deformitate compositionum, tanquam neque justo neque vero probante esse, neque valde materialibus, quia sic turpibus, similia secundum veritatem sunt supercœlestia et divina spectacula.
Sed itaque et hoc intelligere oportet, nihil eorum quæ sunt esse universaliter boni participatione privatum: siquidem, ut Eloquiorum veritas ait, omnia bona valde.3 Est ergo ex omnibus intelligere bonas speculationes, et invisibilibus et intellectualibus ex materialibusque formare dictas dissimiles similitudines, altero modo intellectualibus habentibus quæ sensibilibus aliter distributa sunt.4 Etenim furor in irrationabilibus quidem ex passibili motu inest, et omnis irrationabilitatis est repletus furibundus eorum motus. Sed in intellectualibus altero modo oportet irascibile intelligere, declarans, ut æstimo, eorum virilem rationabilitatem, et immanem quietem in divinis et immutabilibus fundamentis. Eodem modo concupiscentiam quidem esse dicimus in irrationabilibus, inconsultam quamdam et materialem ex naturali motu aut consuetudine in mutabilibus incontinenter ingenitam passibilitatem, et irrationabilem corporalis voluptatis continuitatem, simul omne animal compellentis in secundum sensum concupiscibile. Quum vero dissimiles similitudines intellectualibus circumcomponentes, concupiscentiam eis circumformamus, amorem divinum ipsam intelligere oportet super rationem et intellectum immaterialitatis, et inflexibile et non indigens desiderium superessentialiter castæ et impassibilis contemplationis, et ad illam puram et sublimissimam claritatem, et invisibilem et formificam pulchritudinem æternæ, veræ et invisibilis societatis. Et veluti potentiam excipit quidem in sufficientia et inconversibilitate, et a nulla affligitur virtute per inconfusum et immutabilem divinæ pulchritudinis amorem, et universalem revocationem in id quod vere est appetendum. Sed et ipsam irrationabilitatem et insensualitatem, in irrationabilibus quidem animalibus aut inanimatis materiis, defectum rationis et sensus proprie vocamus. In immaterialibus autem et intellectualibus essentiis, sancte et decenter supereminentias earum ut supermundialium confitemur, nostram transitoriam et corporalem rationem, et materialem et alienatum in corporalibus animi sensum excellentes. Est itaque non dissonas formare cœlestibus formas et ex vilibus materiæ partibus: quoniam et ipsa ex vere bono subsistentiam possidens, per omnem sui materialem dispositionem imagines quasdam intellectualis pulchritudinis habet, et possibile est per eas reduci ad immateriales primas formas, dissimiliter, ut dictum est, similitudinibus acceptis, et easdem non similiter, compacte autem et pulchre in intellectualibus et sensibilibus proprietatibus definitis.
Hæc mysticos theologos inveniemus, non solum cœlestium dispositionum declarationibus mirabiliter circumformantes, sed ipsis aliquando divinis manifestationibus. Et aliquando quidem ipsam ex luminibus pretiosis laudant: ut Solem justitiæ et stellam matutinam in animum sancte orientem, et ut lumen incircumvolute et invisibiliter resplendens. Aliquando vero ex mediis: ut ignem innocue splendentem, ut aquam vitalis plenitudinis datricem, et symbolice dicendum, in ventrem subeuntem, fluminaque redundantem immensurabiliter refluentia. Aliquando autem ex novissimis: ut unguentum suave, ut lapidem angularem. Sed et bestialem formam ipsi circumponunt, et leonis et pantheræ specialitatem coaptant, et pardaliniam vestiunt, et ursam sævientem. Addam vero et quod omnium vilius esse et magis significare visum est, quia et vermis specie ipsam se ipsam circumformantem divina sapientes tradiderunt. Sic omnes theosophi et occulta inspiratione prophetæ, sanctis incontaminatis distinguunt sancta sanctorum, et dissimilem sanctam figurationem honorant, ut neque divina immundis recte accepta sint, neque mirabilium imaginum studiosi contemplationis tanquam veris remaneant figuris. Divina itaque honorificant veris negationibus, et ad novissima compactarum imaginationum diversis similitudinibus. Nihil ergo inconsequens, si et cœlestes essentias ex inconvenientibus dissimilibus similitudinibus formant, secundum dictas causas. Non enim fortassis utique nos in quæstionem quidem ex indigentia, in anagogen per diligentem divinorum scrutationem veniremus, nisi deformitas nos extorqueret manifestatoriæ angelorum formationis, non sinens nostrum animum remanere in dissimilibus formarum facturis, sed luctantem negare materiales passibilitates, et assuescentem pure extendi per visibilia in supermundanas altitudines.
Tanta quidem a nobis dicta sunt propter materiales et inconvenientes divinorum Eloquiorum angelicas imaginum descriptiones. Deinde autem segregare oportet quid ipsam quidem esse hierarchiam æstimamus, quidque ab ipsa hierarchia prosunt hierarchiam sortientes. Dux vero sit sermonis Christus (si quidem mihi fas dicere) meus, totius hierarchicæ manifestationis inspiratio.
Tu vero, o puer, secundum sanctam nostræ sacerdotalis traditionis legislationem, ipse sancte et decenter ausculta, mirabiliter dictorum divinus divina in doctrina factus; et secreto animi quæ sancta sunt circumtegens, ex immunda multitudine tanquam uniformia custodi. Non enim fas, ut Eloquia aiunt, in porcos projicere invisibilium margaritarum inconfusum et luciformem beneficumque ornatum.5
Footnotes
Chapter 13 of 142