Skip to the text

Articulus 62

LUCIDIOR EORUM QUÆ MODO SUNT DICTA, TRACTATIO.

PORRO, ut hæc clarius intelligantur, tangenda sunt breviter verba Isaiæ: Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant, replebant templum. Seraphim stabant super illud, etc. Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Et volavit ad me unus1 de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari. Et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua.

Quocirca sciendum, quod totum istud ostendebatur Isaiæ in visione imaginaria, in qua videbatur ei quod sensibiliter vidit Deum sedentem in loco et solio elevato in aere super templum civitatis Jerusalem, atque quod duo Seraphim stabant super illud, hoc est super templum, unus a dextris Dei, et alius a sinistris. Tunc quoque apparuit Isaiæ in visione, quod unus de Seraphim volavit et abstulit de altari holocaustorum seu incensorum, carbonem ignitum, quo incendere videbatur peccatum Isaiæ, linguam ejus ita purgando. Denique visionem illam imaginariam repræsentavit angelus sanctus in interiori sensu Isaiæ, in cujus sensu interiori formavit sensibiles similitudines rerum quas Propheta postea se scripsit vidisse. Non ergo vidit illa reali exhibitione. Idcirco ex istis non sequitur, quod aliquis spiritus de ordine Seraphim realiter venit ad Isaiam.

Amplius istam solutionem tangit in homilia B. Gregorius, nec approbans eam, nec reprobans, quamvis fateatur angelos inferiores a superioribus aliquando mitti.2 Sed an angeli superiores interdum in propriis mittantur personis, relinquit sub dubio.

Thomas vero in prima parte Summæ, hoc ipsum determinat : Secundum legem, inquiens, rebus a divina sapientia inditam, inferiora per superiora reguntur. Verumtamen in corporalibus ordo iste aliquando non servatur, propter ordinem altiorem, secundum quod, Deo dispensante, expedit ad gratiæ declarationem : ut in illuminatione cæci nati, resuscitationeque mortui, quæ immediate fiunt a Deo, sine concursu et ordine intermediarum causarum. Deus quoque posset per se immediate hominibus revelare sua secreta ac futura, et angelo inferiori, non per angelum superiorem. Attamen secundum communem cursum ita non facit. Hinc quidam dixerunt, quod quamvis secundum legem communem non mittantur ad exteriora angeli superiores, sed inferiores, ex aliqua tamen speciali ratione et dispensatione, mittuntur quandoque etiam superiores. Quod non videtur rationabiliter dictum, quoniam ordo angelorum attenditur penes charismata gratiarum : qui ordo est summus, nec habet altiorem propter quem omittatur, sicut omittitur ordo naturæ propter ordinem gratiæ. Rursus omittitur ordo naturæ propter fidei confirmationem : ad quam confirmationem non prodesset omissio ordinis gratiæ, quum non perciperetur a viatoribus. Insuper nullum ministerium est tam magnum, quod per angelos inferiores exhiberi non valeat, præsertim quum dicat Gregorius : Archangeli sunt qui maxima nuntiant. Incarnationis quoque mysterium fuit maximum omnium, et tamen per Archangelum fuit annuntiatum. Si autem objiciatur quod ait Apostolus, Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis?3 dicendum, quod sicut in divinis Personis est missio duplex, una invisibilis, ratione spiritualis effectus, alia visibilis, per formam creatam aut similitudinem sensibilem foris exhibitam; ita in angelis duplex est missio : una exterior, circa corpoream creaturam, et ita non omnes mittuntur; alia est missio angelorum interior, secundum actiones intellectuales, prout unus illuminat alium, sicque omnes mittuntur. Hinc cum S. Dionysio est dicendum, quod angeli superiores ad exteriorius ministerium nunquam mittuntur. Hæc Thomas. In quibus quum consonet magno Dionysio, non contradico : quamvis contrarium dicens, dicere possit, quod sicut ordo gratiæ supra ordinem est naturæ, sic ordo gloriæ sit supra ordinem gratiæ, nisi unum horum includatur in alio. Attamen supra omnes hos ordines, est ordo divinæ providentiæ ac infinitæ sapientiæ Dei : quem ordinem nulli ordines creati possunt plenarie repræsentare.

Footnotes

  1. Is. vi, 1-7. ↩

  2. Gregorius, hom. 34. ↩

  3. Hebr. 1, 14. ↩

Chapter 79 of 142