Skip to the text

Articulus 69

CONFIRMATUR PRÆCEDENS CONCLUSIO PER EXEMPLUM IN NOSTRA HIERARCHIA.

Nihil ergo inordinatum, id est, nulla ex hoc inordinatio sequitur, si purgare dicitur theologum Seraphim, id est, si angelus summi ordinis dicatur Isaiam purgasse, et hoc, non immediate per se, sed per angelum infimæ hierarchiæ. Sic enim purgat Deus omnes, tanquam causa prima et principalis, quamvis non semper ut proxima causa: tamen in purgatione a culpa, præsertim mortali, ipse est causa purgans immediata, quamvis causæ secundæ concurrant dispositive, ut patet in administratione sacramentorum. Purgat itaque Deus omnes, id est quosdam de omnibus; et item, omnes qui purgantur, juxta quod Joannes ait: Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.1 Hic autem potissime sermo est de purgatione hierarchica, quam prima hierarchia a Deo immediate sortitur.2 Qui totius purgationis est causa immediata, vel mediata. Nam et prima causa plus influit, quam quæcumque causa secunda. Ideo additur: magis autem purgat ille qui solus est essentialiter purus, et per Isaiam hortatur:3 Mundi estote.

Proximo enim utemur exemplo, id est exemplo sumpto ex proximo nobis ac nostris. Sicut is qui secundum nos est summus sacerdos, id est pontifex in ecclesiastica hierarchia, per suos ministros aut sacerdotes purgans et illuminans, ipse dicitur purgare et illuminare, docendo, corripiendo, sacramenta adhibendo; per ipsum purgatis ordinibus, id est ministris ab eo ordinatis atque purgatis, per se in ipsum reponentibus, id est, ei tanquam principaliori adscribentibus, proprias sacras operationes, id est actus officiorum suorum; sic et propriam purgativam scientiam et virtutem, id est vim illuminativam et perfectivam, ipse purgationem theologi perficiens angelus, in Deum quidem, veluti in causalem, deinde in ipsum Seraphim, tanquam primo agentem summum sacerdotem, reponit: id est, angelus hæc Deo adscribit, tanquam causæ simpliciter primæ et principali, deinde Seraphim, tanquam post Deum primo agenti juxta Dei statutum. Est autem angelus sacerdos, id est sacra dans, non quasi sacerdotalem characterem habens: nec enim consecrandi vim habet.

Veluti fortassis quis dixerit, cum angelica reverentia purgatum edocens, id est, ac si aliquis homo alium docens, diceret ei cum veneratione præcipua ac cœlesti: Quia in te ante me est perficiendæ purgationis principium quidem excelsum, et essentia, et creator, et causalis: id est, ego non sum causa præcipua tuæ purgationis; sed « est in te ante » et supra « me principium purgationis » in te fiendæ « excelsum », imo altissimum: de quo scriptum est, Mementote quoniam excelsum est nomen ejus.4 Qui sicut solus habet esse omniformiter perfectum et plenum, sic ipse solus est pura et completa « essentia », cui comparata nostra substantia, est quasi nihil et vanitas, juxta illud Psalmi:5 Substantia mea tanquam nihilum ante te. Dei quippe essentia nullo termino nobilitatis, nullo fine perfectionis, nulla determinatione certi generis aut speciei concluditur aut arctatur, imo infinitorum perfectionalium attributorum est prægnans et contentiva. Primasque essentias adducens, id est, spiritus primæ hierarchiæ ad se convertens, et circa se collocatione continens, id est, conservans678 in summa statione in qua ab exordio statuit eas, et observans inconversibiles, id est, custodiens eas quæ de cetero nequeunt mente a bono deflecti, quia inflexibiliter sunt Deo conjunctæ, et casu carentes, quia nec malum culpæ, nec malum pœnæ potest eis accidere. Etenim Deitas ipsa quum sit bonum universale, undequaque (id est ex omni parte) perfectum in se, est omnino atque omnimode infinitæ amabilitatis, immensæ dulcedinis, vehementissime attractivum, incomparabiliterque delectans. Si videatur clare et immediate in se, in tantum placet cernenti, et sic superat, possidet afficitque ejus affectum, quod non potest non diligi aut displicere : quanquam aliqui circa hoc quid aliud opinentur, quorum opinio super Sententias est improbata. Et se ipsum movens in primas propriarum providarum operationum participationes : id est, Deus se ipsum movet, non loco, nec aliqua sui mutatione, sed paterna dilectione ac indeficienti provisione, « in participationes primas », id est ad impertiendum ac dandum illis largiflue donorum suorum communicationes et illuminationes præcipuas, per quas mentes illæ sciunt exsequi et exsequuntur quod ad earum officium ac providentiam pertinet.

Hoc enim hic me docens, id est, qui docuit me istam quæstionis propositæ solutionem, ait ipsius Seraphim manifestare missionem, id est, missio ipsius Seraphim manifestavit, id est designavit, ista quæ dixi :9 non quod Seraph in propria persona fuerit missus ad Isaiam, aut labia ejus purgaverit, sed per angelum multo inferiorem, ad innuendum quod supremi per inferiores aliqua agunt, quæ et inferiores superioribus illis adscribunt. Sicque obedientia, humilitas et concordia supernorum spirituum nobis commendantur, et sectandæ docentur.

Summus autem sacerdos, et post Deum dux, id est valde sublimis ille Seraph, sacra hæc pandens per angelum inferiorem, « et dux » negotii hujus post Deum, qui est universaliter et incomparabiliter omnium imperator, ipse præstantium essentiarum ornator, id est decor mentium angelicarum valde dignarum, eo modo quo virtuosus sapiensque prælatus ornamentum est sui gregis, quemadmodum converso boni obedientesque subditi decor sunt sui prælati.10 Sic enim, juxta Gregorium, de primo illo apostata per Ezechielem asseritur, Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, etc.11 : quia nimirum primus ille spiritus, novem angelorum agminibus coopertus describitur, quoniam ex eorum comparatione pulchrior fuit. A quo ego purgare deiformiter eruditus sum, id est, Seraph ille me docuit qualiter ego te debeam erudire « deiformiter », id est, taliter sicut ipse me erudivit. Ipse igitur est per me te purgans : ipse, utpote Seraph ille, per quem proprias providas actiones ex occulto et in nos produxit ipsa totius causa et opifex purgationis, videlicet Deus : id est, per spiritum illum seraphicum Deus transfudit suam purgationem, illuminationem, custodiam, in me et in te : quia per Seraph in me, et per me in te, omnia faciens ordinate, quod fecit « ex occulto », id est ex abscondito et profundo sanctuario sapientiæ suæ.

Footnotes

  1. Joann. 1, 9. ↩

  2. * quorum ↩

  3. Is. 1, 16. ↩

  4. Is. xii, 4. ↩

  5. Ps. xxxviii, 6. ↩

  6. Is. i, 16. ↩

  7. Joann. i, 9. ↩

  8. * essentias ad esse adducens ↩

  9. *jussionem* ↩

  10. *ornatus* ↩

  11. Ezech. xxviii, 13. ↩

Chapter 86 of 142