Articulus 67
QUID IN VISIONE SUA DIDICERIT ISAIAS EX NOMINE SERAPHIM, ET EX ALIS HYMNISQUE EORUM.
DEINDE easdem sanctissimorum Seraphim edoctus est deiformes virtutes. Alii textus apertius habent: Eorumdem Seraphim; vel, secundum Rupertum Lincolniensem, Ipsorum Seraphim. Tamen, secundum expositiones Maximi et Joannis Sarraceni, sensus redit in idem. Est igitur sensus, quod in præfata visione Isaias non solum didicit præinductam excellentiam proprietatum Dei, sed etiam angelorum ordinis Seraphim. Quorum tamen proprietates seu virtutes, non sunt (proprie loquendo) eædem cum proprietatibus Dei: quia nec genere, nec specie, sed analogice solum conveniunt, et illo dumtaxat modo eædem censentur. Sacra quidem ipsorum cognominatione, id est ex glorioso ipsorum nomine, utputa Seraphim, quod est ignitum, id est, quod interpretatur inardescens. De quo paulo post nos dicemus, id est, de quo nomine et ejus interpretatione ac proprietate, infra quintodecimo capitulo latius disseremus, quantum nobis possibile est subintroducere, id est ex sensibilium et inferiorum cognitione inducere, in deiforme ignitæ virtutis, id est ad notitiam proprietatum divinarum ardentis amoris ac seraphicæ caritatis. Didicit, inquam, Isaias ex visione præscripta, anagogas, id est anagogicas et contemplativas elevationes spirituum chori illius tam alti.
Consequenter docetur, quid extensio alarum Seraphim designabat.
Alarum vero expansa sacra formatione, id est per mysticam illam extensionem alarum ipsorum Seraphim, didicit illuminatione interna seu informatione angelica, in divinum, in primis, in mediis, in ultimis intellectibus, absolutam et altissimam extensionem, id est elevationem valde sublimem et « absolutam », id est non impeditam, sed expeditam et liberam exsistentem, « in intellectibus primis », id est mentibus primæ hierarchiæ, et « mediis », et « ultimis », id est intellectibus mediæ ac infimæ hierarchiæ; vel, « in intellectibus primis », id est supremis chori ipsius Seraphim, et « mediis », ac « ultimis » chori ordinisque ejusdem: quia ut patuit, in quolibet choro sunt primi, et medii, ac ultimi spiritus. Elevationem, inquam, « in divinum », id est ad ens summum et increatum, totius salutis principium, causam, objectum et finem.
Sed et eorum multificum et multiforme videns intellectualis Propheta, id est, Isaias intellectualiter noscens quæ imaginaria visione sibi præsentabantur, « videns » in spiritu « multificum et multiforme eorum », id est diversitatem sanctorum Seraphim, in varietate et distinctione alarum suarum et operatione earum, quia duabus alis velabant faciem ejus, videlicet Dei in solio residentis, et duabus alis velabant pedes ipsius, atque duabus volabant, clamavitque unus ad alium;12 et alis distingui eam subtus pedes, et eam subtus faciem visionem, id est, Propheta videns « eam », utputa « visionem » seu speciem, hoc est rem visam, seu potius rem repræsentatam et designatam per imaginarias formas ac voces illas, « distingui », id est per alarum velationem discerni ab aliis membris, « subtus pedes », quoniam alæ illæ videbantur descendere usque sub pedibus Domini; simili sensu fuit distincta « subtus faciem » suam; et eum in mediis alis supermotum, id est, Isaias etiam videns « eum supermotum », id est illam supermotionem, seu motionem ipsorum Seraphim ad superiora, ad quæ videbantur tempore opportuno duabus alis suis volare; ad invisibilem eorum quæ visa sunt, reductus est scientiam, id est, ad spiritualem cognitionem eorum quæ imaginarie vidit, perductus est, angelo eum interius edocente, et exponente quid unumquodque illorum significavit. Sicque invisibilis et spiritualis illa scientia, fuit litteralis sensus visionis illius, quoniam fuit sensus principaliter per visionem illam intentus ac designatus.
Manifestata ei altissimorum intellectuum multivia et multivida virtute : id est, [ad hanc perductus est cognitionem,] notificata ipsi Isaiæ « virtute multivia », id est multas vias habente, atque « multivida », id est multipliciter vidente et inspiciente : virtute, inquam, « intellectuum altissimorum », id est mentium supernarum et angelorum summorum, qui variis modis ac viis, oculoso quoque acumine, contemplantur, scrutantur considerantque Deum et ea quæ Dei sunt, in ipsomet Deo, et in ejus effectibus ac sacris mysteriis, et in mutua collatione, responsione et illuminatione. Vel : « Manifestata » Isaiæ « multivia et multivida virtute », id est profunditate ac fecunditate, « altissimorum intellectuum », id est valde sublimium sensuum visionum, seu Scripturarum ac verborum cœlestium, quæ multipliciter queunt intelligi et exponi.
Et eorum sacra formidine quam habent supermundane in altiorum et graviorum superbam et audacem et impossibilem scrutationem :3 id est, manifestata etiam Isaiæ « formidine », id est reverentiali timore, ipsorum Seraphim, « quam habent in scrutationem », id est ad aggrediendum scrutationem, « superbam et audacem », id est præsumptuosam, « et impossibilem » eis, quoad plenam comprehensionem, « altiorum et graviorum » difficultatum, videlicet, quomodo Deus sit unus et trinus, qualiter Filius æternaliter generetur a Patre, et Spiritus Sanctus procedat consempiternaliter ab utroque, item de arcano prædestinationis. Quamvis enim Beati Deum in se ipso clare per essentiam videant, et superbeatissimam Trinitatem summa cum jucunditate facie ad faciem contemplentur, nequaquam tamen hæc valent plenarie penetrare, et taliter comprehendere sicut res ipsa est ex sua natura cognoscibilis : imo sic solus Deus comprehendit se ipsum. Increatum etenim et infinitum illud objectum, infinite excedit omnem capacitatem et vim omnis mentis creatæ. Verumtamen universi Beati de cognitione Deitatis ipsis concessa optime contentantur. Ex his constat quantum reprehensibiles et damnabiles sint homines miseri qui imperscrutabilia fidei ac profunda mysteria Dei, suo imbecilli ingenio scrutari, discutere, judicareve audent, nec contenti sunt sanctæ determinatione
Ecclesiæ, quum et sacratissimi angeli lumine gloriæ decorati, ac Deum facialiter contemplantes, horreant hoc attentare.
Denique formidinem talem habent « supermundane », id est intellectualiter, non sensitive, nec more humano, sed absque omni pœnali affectione. Sciunt quoque se esse confirmatos in bono, nec posse peccare : ideo non formidant ne immoderate præsumant Deitatem scrutari ; sed talem perscrutationem abhorrent, et considerata infinita supereminentia tanti objecti, in propriam resiliunt parvitatem, et cum summa reverentia ac admiratione adspiciunt superexcellentissimum Creatorem. Juxta hunc modum, spiritus timoris Domini filialisque timor Dei replevit animam Christi, et donum timoris manet in patria.4 Hinc per Prophetam ait Scriptura : Exercitus cœli cum tremore tibi adsistit.5 Et aliqui Sancti dicunt, quod Seraphim et Cherubim non audent Deum adspicere, adspectu videlicet immoderate perscrutativo. Unde et in Job legitur : Non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.6 Et in Præfatione dicitur : Majestatem tuam tremunt Potestates.
Et in commensuratione Deum imitantium actionum incessabile et altivolum semper motionis : id est, visio illa etiam designabat « incessabile », supple exercitium, « et altivolum », id est sublimiter scandens et volans in altum, « semper motionis », id est elevationis et contemplativæ actionis qua indesinenter feruntur in Deum, in quo nihilo minus immobiliter atque dulcissime conquiescunt. Feruntur autem in Deum, « in commensuratione actionum », id est proportionaliter juxta vires eis concessas, prout per vires suas cognoscere queunt Deum et mysteria ejus per actus moderatos, et « imitantium Deum », instar eorum qui vere sequuntur Deum, attendentes Dei excessum, propriumque defectum.
Hæc omnia figurabat, quod Seraphim duabus alis velabant faciem Dei, ad insinuandum ejus incomprehensibilitatem, vel faciem suam, ad innuendum quod non auderent eum irreverenter scrutari (quia ut Salomon protestatur, Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria) ;78 et insuper, quod velabant pedes ejus, ad denotandum quod nec occulta Dei judicia, nec profundiora mysteria fidei perspicere possunt.9 Si autem velabant proprios pedes, potest hoc designare quod extra limites sibi præfixos non adjiciunt pedes suos extendere.10 Mediis demum alis volabant, ad propalandum quod ad omnem actum Deo in eis placentem, celeriter ac discrete procedunt.
Sed et illam divinam et multum pretiosam hymnodiam, id est divinæ laudis prolationem et canticum, eruditus est Isaias in visione præfata, videlicet, Sanctus, Sanctus, Sanctus :11 sicut expositum est. Sic et Joannes Damascenus recitat quarto libro, quod apud Constantinopolim puer quidam exstitit raptus, et ad se reversus, cecinit versiculum illum, Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus et immortalis, quem in illo didicerat raptu. Formante visionem angelo, qui in sensu interiori Isaiæ similitudines illas formavit ac repræsentavit, secundum virtutem ipsi theologo proportionatam, et tradente propriam sacram scientiam, id est, inspirante præfato Prophetæ sanctam intelligentiam visionis ejusdem.
Footnotes
Chapter 84 of 142