Skip to the text

Articulus 64

EXEMPLA QUÆDAM PRÆCEDENTEM SOLUTIONEM DECLARANTIA.

DEINDE subjungit sensibilia quædam exempla, quamvis remota et imperfecta.

Quam, scilicet Dei illuminationem et ejus varietatem ac multiplicem gradum, ut apertius dicam, id est, clarius exponam, et, id est etiam, per propria exempla, etsi deficientia Deo ab omnibus remoto, id est quamvis multum defectiva et occumbentia a repræsentatione Dei super omnia exaltati (de quo Balaam in Numeris disseruit :12 Videbo eum, sed non modo, intuebor illum, sed non prope; et

Isaias, Ecce nomen Domini de longinquo venit), verumtamen nobis manifestiora, supple, sunt illa exempla : quia a sensibilibus incipit nostra cognitio.

Solaris radii distributiones in primam materiam bene distributæ, id est, splendores luminis a sole manantis, bene distributi, id est convenienter communicati et effusi, in rem materialem soli propinquiorem et lucis capaciorem, implent omnium lucidiorem, id est, subjectum purius copiosius implent, et per eam manifestius proprios declarant splendores, id est, exuberantiam suæ luminositatis clarius pandunt, ita quod corpora sic irradiata, ulterius illuminant alia, ut Venus et Luna.

Accedens vero crassioribus materiis, id est, radius solis infundens se impurioribus obscurioribusque subjectis, obscuriorem habet distributivam superapparitionem, id est debiliorem luciditatem, quæ vix potest alicui alteri lumen sibi communicatum transfundere : et hoc contingit ex illuminandarum rerum inopportunitate, id est inconvenientia, ineptitudine et dissimilitudine rerum illuminatione indigentium, ad illuminationis distributivum habitum, id est ad lumen illud habituale, fixum, firmiterque soli inhærens, quod aliis claritatem infundit diversimode secundum diversam eorum dispositionem :3 aliter enim recipitur in stellis, aliter in crystallo et vitro, aliter in terra opaca ac luto. Ita lux gratiæ, illuminatio hierarchica, lux divina, abundantius fulget primæ hierarchiæ spiritibus, qui ex plenitudine sibi collata idonei sunt et alios illustrare. Sicque deinceps proportionaliter descendit in secundam, ac demum tertiam, ac tandem in ecclesiasticam hierarchiam : non quod sit lux eadem numero, sed una in genere vel analogia. † Et paulo post ad alia adhuc minus apta descendens, ex hoc defectu, id est post hunc defectum, coarctatur radius solaris ex defectu materiæ, ad fere perfecte indistributum, id est, ad hoc quod nullo modo distribuatur, sive participetur :4 sicut in colore nigro, qui causatur ex defectu lucis, modicum retinens de luce ad manifestationem obscuritatis. Ad hunc modum spiritualis lux ad mentes rationales veniens, eas quas puras invenit et defæcatas, perfecte illuminat; eas vero quas minus aptas reperit, minori claritate et luce obscuriori illustrat. †

Deinde et aliud subjungit exemplum. Iterum, ignis caliditas magis se ipsam distribuit in capaciora, et ad similitudinem suam bene convenientia, et bene ducta. Talia enim facilius et vehementius calefacit, aut in suam convertit na5

† Hæc quanquam archetypon Dionysii Cartusiani non habet, tamen quia prior editio inseruit, in hac posteriore salva manserunt. (Edit. Colon. ann. 1556.) turam. Actus enim activorum, sunt in patientibus bene dispositis, secundum Philosophum. Secundum quem etiam susceptivum non est contingens. Porro inter corporalia, sol et ignis, splendor et calor, sunt præcipue repræsentativa Dei ac spiritualium rerum. Propter quod ipsemet Deus in Scripturis Sol sapientiæ, Sol justitiæ, Sol intelligentiæ, ignis, lux, splendor vocatur.678 Ad vero reformationibus contrarias essentias, ipsa nullum absconso primitivæ operationis vestigium manifestat :91011 id est, caliditas ignis « nullum » primævæ « operationis vestigium » repræsentat, id est, nullum calefactionis effectum producit, « ad essentias contrarias », id est in naturis habentibus in se dispositiones seu qualitates contrarias, « reformationibus », id est calefactionibus per quas ignis conformat sibi calefactibilia (hoc apparet in adamante et crystallo, quæ igne nequeunt resolvi ; nec salamandra igne comburitur, sed nutritur) : et si forsitan forinsecus aliqualiter calefieri videantur, non tamen « absconso », id est in interioribus, calefiunt.

Et hoc eo amplius, id est, tanto plus ita est, quia his quæ non sunt connata, per opportuna admittitur primum, id est, caliditas permittitur operari in sibi contraria, « quæ non sunt » ei « connata », id est conformia, « primum per opportuna », id est primo per quædam sibi magis proportionata;121314 utpote ignita faciens ab igne facile mobilia, id est, calefaciens ea quæ ignis impressionem et calorem faciliter celeriterque recipiunt, ut est vas cupreum aut æreum, et per hæc, aut aquam, aut alterum quid non facile ignescentium, proportionaliter caleficans, id est, per vas tale intermedium « caleficans proportionaliter », id est secundum capacitatem rei, « aquam », aut aliud aliquid quod non faciliter ignescit seu calefit immediate per se, ut patet in aqua contenta in olla applicita igni.

B

Footnotes

  1. Is. xxx, 27. ↩

  2. Num. xxiv, 17. ↩

  3. * importu- ↩

  4. * vere ↩

  5. * et facilia ↩

  6. Deut. IV, 24; ↩

  7. Sap. V, 6; ↩

  8. Malach. IV, 2; ↩

  9. * aut abs- consum ↩

  10. Hebr. I, 3. ↩

  11. Joann. I, 9; ↩

  12. * igneis ↩

  13. * per optima sibi habentia ↩

  14. * cognata ↩

Chapter 81 of 142