Skip to the text

Articulus 68

DE HIS QUÆ ISAIAS EDOCTUS EST AB ANGELO : EX QUIBUS CONCLUDITUR QUOD SERAPHIM MERITO DICTUS EST PURGARE, PURGANTE INFERIORI ANGELO. ergo

DOCUIT autem eum et hoc, id est, angelus ille etiam docuit Isaiam, quia purgatio est quantumcumque purgatis, ipsa divinæ claritatis incognitæ, quantum possibile, participatio, id est, quod « participatio claritatis divinæ incognitæ, est purgatio » mentibus creatis « quantumcumque purgatis ». Hæc enim purgatio non est semper ab immunditia culpæ, sed sæpe solum ab ignorantia non culpabili, seu a minoratione dissimilitudinis, et imperfectionis inculpatæ : imo ita solum habet locum in patria. Porro in vita hac nemo est tam mundus, ut non sit magis magisque mundandus. Propter quod apud Joannem ait Salvator :1 Omnem qui fert fructum, purgabit eum Pater, ut fructum plus afferat. Etiam dato quod quis in sæculo isto sit ad horam absque omni peccato, adhuc potest proficere et purgari a nescientia multa et magna. At vero participatio claritatis divinæ, est infusio, receptio, incrementum illustrationis internæ, et doni sapientiæ ac scientiæ, et virtutum. Potest autem, per claritatem divinam incognitam, intelligi claritas increata, nulli plenarie cognita, seu cognitio illius per gratiam ante non habitam.

Hæc autem ex ipsius Divinitatis remotis causis : id est, purgatio ista ortum habens « ex causis remotis », id est nobis incomprehensibilibus, et a nostro intellectu elongatis (unde ad Romanos dixit Apostolus : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !) : « ex causis », inquam, « ipsius Divinitatis » : nam et liberrima Dei voluntas est causa ipsius.

A Etenim, cui vult miseretur, et quem vult indurat.2 Qui dixit per Moysen :3 Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. Omnes sacros intellectus superessentiali occultatione perficiens , id est, Deus omnipotens perficiens universas mentes sanctas irradiatione suæ supersubstantialis incomprehensibilis lucis, altissimis circa se virtutibus manifestior quodammodo est, id est magis et clarius cognitus supremis angelicis mentibus sibi vicinioribus, ut jam frequenter expositum est, et magis semetipsam illis manifestat et distribuit. Nam et omne agens, fortius agit et copiosius influit in propinquiora, quam remotiora. Tam infinita demum est bonitas ac liberalitas Dei, quod quibus dona gratiæ suæ et caritatis largitur, tribuit et se ipsum ad habendum ac perfruendum.

Deinde lux illa æterna ac increata, ex secundis, aut novissimis, aut nostris intellectualibus virtutibus, quantum ab ipsa unaquæque secundum deiforme exstitit , id est, ab illuminatione spirituum hierarchiæ supremæ descendens ad inferiorum illustrationem, « ex secundis, aut novissimis », id est ab angelis secundæ aut infimæ hierarchiæ, « aut nostris intellectualibus virtutibus », id est ab illuminatione rationalium animarum ac intellectuum humanorum progrediens ac descendens, « quantum unaquæque » essentiarum istarum « exstitit », id est, profluxit et facta est ab ipsa luce æterna, « secundum deiforme », id est quoad vires superiores, in quibus supersplendidissimæ Trinitatis consistit imago, et secundum quas vires dumtaxat capax est hujus illu- quum perficit quoquomodo alias om. ex exsistit in minationis internæ; sic manifestam suam illuminationem conducit, id est, « illuminationem suam » generalem, quam ordinate ac gradatim omnibus mentibus infundit, efficit « manifestam », ad propriæ occultationis laudandum ignotum, id est ad honorandum et commendandum incomprehensibilem majestatem excellentiæ suæ, ignotæ quoad quid est et quantum ad ejus plenam notitiam: quia ex illa illuminatione, tanquam ex quodam suo effectu, aliqualiter innotescit, seque super omnia laudandam et excolendam ostendit, sicut ait Apostolus: Invisibilia Dei (id est invisibiles proprietates Creatoris) per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur;4 sempiterna quoque virtus ejus et divinitas: ita ut sint inexcusabiles, qui Deum vel nescierunt, aut cognitum non debite honoraverunt.5

Lucet autem per singula secundis per prima, id est, Deus in omnibus fulget et innotescit secundis et posterioribus per priores et sublimiores intellectus, a quibus illuminantur sequentes. Quod, ut sæpissime dictum est, intelligendum est non de beatifica visione, qua omnes Beati vident Deum immediate in se ipso, nec de cognitione eorum quam immediate habent in Verbo, sed de cognitione Dei in effectibus suis, quantum ad illuminationem hierarchicam, et illustrationem inferiorum a superioribus in divinorum mysteriis, seu certis nonnullis ac determinatis secretis. Et qui in istis non esset bene fundatus ac rite peritus, posset ex verbis Sancti hujus sumere occasionem magni erroris, quod scilicet Deus non videretur nec cognosceretur immediate et clare in se, nisi a spiritibus primæ hierarchiæ: quod esset hæreticum. Et si oportet breviter dicere, id est, quoniam expedit istud paucis verbis exprimere, primo ex occulto ad manifestum ducitur per primas virtutes, id est, Deus per angelos primæ hierarchiæ primitus manifestatur ac innotescit « ex occulto », id est de abscondito excellentiæ suæ, quo ignotus est nobis. Quod juxta prætactam expositionem est accipiendum.

Hoc ergo theologus didicit, utpote Isaias, ex in lucem ducente eum angelo, id est, sancto angelo illo transferente ipsum ex non luce, id est ex nescientia quadam, ad illustrationem splendidiorem;6 hoc est, purgationes et omnes divinas operationes per primas essentias relucentes, in omnes reliquas distribui, id est, illuminationes ac munerum Dei largitiones, quantum ad hierarchicas actiones, a Deo conferri per primæ hierarchiæ personas reliquis mentibus, ordine quodam, scilicet tertiis per secundas, juxta præhabita, secundum uniuscujusque ad deificas participationes analogiam, id est juxta proportionem, mensuram et gradum cujuslibet inferioris intellectus, ad suscipiendum a superiori « participationes deificas », id est infusiones donorum ac luminum divinorum deificantium, id est Deo assimilantium, mentes ea recipientes.7 Propter quod et ignite purgativam proprietatem, ipsis Seraphim consequenter post Deum reposuit: id est, Scriptura, seu angelus loquens Isaiæ, « reposuit », id est attribuit, « proprietatem purgativam ignite », id est per similitudinem ignei caloris, seu igniti carbonis quo purgavit labia Isaiæ, « consequenter », id est immediate, « post Deum » :8 qui appellatur ignis consumens, imo innocue ardens, et suavissime flagrans;910 estque primus et principalis purgator, et solus peccata dimittit, gratiamque infundit.11

Footnotes

  1. Joann. xv, 2. ↩

  2. Rom. ix, 18. ↩

  3. Exod. xxxiii, 19. ↩

  4. Rom. 1, 20. ↩

  5. Ibid. 21. ↩

  6. *alias om. in* ↩

  7. *purgationem* ↩

  8. Is. vi, 6, 7. ↩

  9. Exod. iii, 2. ↩

  10. Deut. iv, 24; ↩

  11. Marc. ii, 7. ↩

Chapter 85 of 142