Articulus 63
ALIA QUÆSTIONIS SEU OBJECTIONIS PAULO ANTE FACTÆ ET SOLUTÆ, SOLUTIO.
CONSEQUENTER tangitur alia prætactæ quæstionis solutio.
Alter autem non nimis inconvenientem quamdam mihi præstitit apologiam super hujusmodi statu : id est, alius quidam talis ac tantus, quod eum de hac difficultate consulere dignum duxi, « præstitit mihi apologiam », id est satisfactionem, « super hujusmodi statu », id est de tali apparatu, tenore seu dispositione scripturæ præallegatæ ex Isaia, cujus tenor et apparatus videtur et his quæ dixi esse contrarius, nisi bene intelligatur, « non nimis », id est non valde, « inconvenientem » : imo tam convenientem meo judicio, quod dignum statui eam hic recitare, et consentire eidem. Itaque auctor hic minus dicit, et plus innuit. Porro Lincolniensis ponit hanc litteram planius : Alter non nimis inconvenientem præstitit responsionem pro præsenti instantia.
Ait enim, quia propriam purgativam sacrificationem , magnus ille qui tunc erat visionem formans angelus in docendum divina theologum, in Deum, et post Deum in præoperatricem hierarchiam, reposuit. Hoc est : Ille mihi asseruit, quod « magnus ille angelus qui tunc erat formans visionem » Isaiæ, sicut expositum est : qui angelus dicitur magnus, eo modo quo quilibet angelus magnus est. Non enim erat de hierarchia suprema aut media, sed extrema, secundum auctorem in textu. « Sacrificationem propriam purgativam », id est operationem illam seu illuminationem et allocutionem, quam exercuit circa Isaiam « theologum docendum in divina », id est erudiendum ab angelo ad intelligendum divina, videlicet quid visio illa prophetica designavit : quod angelo illo revelante didicit Isaias.1 Intelligentia enim est opus in visione, ut Danieli Gabriel ait, qui et ibidem loquitur Danieli : Daniel, vir desideriorum, intellige.2 Quæ operatio dicitur sacrificatio, quia per eam angelus Deo obtulit sacrificium ei acceptum, hostiam laudis, obedientiæ actum, qui sacrificationi legali præfertur, juxta quod primo Regum libro Samuel protestatur :3 Melior est obedientia quam victimæ. In Ecclesiastico quoque fertur : Sacrificium salutare est, attendere mandatis Dei. Dicitur etiam purgativa, tam oris et linguæ Prophetæ, quam mentis suæ, quam erudivit et illustravit.4 Illam ergo sacrificationem « reposuit » angelus primo « in Deum », id est, Deo eam humiliter et gratanter attribuit et adscripsit, a quo fontaliter principaliterque descendit, « et post Deum, in præoperatricem hierarchiam », id est, adscripsit eam post Deum angelo primæ hierarchiæ, utputa Seraphim : quæ hierarchia vocatur præoperatrix. Nam sicut Deo est proxima, sic primo illuminatur ab eo, et sumptam illuminationem communicat inferioribus, sicut et Seraph ille, angelo huic infimæ hierarchiæ. In hac demum locutione totum sumit denominationem a parte, ut moris est.
Et numquid igitur hæc ratio verax est? Verba sunt hæc auctoris sic sciscitantis : Numquid responsio illa est vera et apta? quasi dicat, Imo. Quod consequenter declarat.
Ait enim qui hoc dixit, quomodo divina virtus in omnia veniens, id est omnipotentia Dei « in omnia veniens », non per sui mutationem aut motum, sed per suæ bonitatis ac providentiæ operationem, implet ea in quæ venit. Nam et omnia implet se ipso ac sua præsentia, in quantum sunt creaturæ ejus, quarum essentiis illabitur, sicut per Jeremiam effatur :5 Numquid non cœlum et terram ego impleo ?
Et per omnia immensurabiliter pervenit, est enim incircumscriptibilis, nec aliqua potest mensura determinari, comprehendi, finiri.6 Nec obest quod æternitas dicitur ejus mensura, quia secundum actum rationis est hoc, quum ipse sit sua æternitas, et ipsemet vocetur omnium terminator, qui in numero, pondere et mensura constituit universa.7 Primum quoque in omni genere, censetur esse mensura omnium quæ in illo sunt genere.
Et omnibus iterum est invisibilis, id est incomprehensibilis. Corporalibus quoque oculis nequit videri in suæ divinitatis natura : qui teste Apostolo, Lucem inhabitat inaccessibilem.8 Nec in vita præsenti potest videri per speciem, id est per suam essentiam, de lege communi. Propter quod Moysi deprecanti, Ostende mihi gloriam tuam;9 respondit :10 Faciem meam videre non poteris; non enim videbit me homo, et vivet. Nihilo minus, nunc videtur per suos effectus, et quia est; excellentius autem, per sapientiæ donum, et per fidem rationibus credendorum et argumentis credendi illuminatam. Scriptum est namque in Job :11 Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul; et in libro Sapientiæ, magnitudine speciei et creaturæ poterit horum creator cognoscibiliter videri.1213 Omnibus itaque invisibilis est virtus Dei immensa et increata, non solum ab omnibus superessentialiter remota, id est, cuncta transcendens suæ perfectionis ac dignitatis immensitate, non locali distantia, quum et in Actibus dicat14
Apostolus : Non longe est ab unoquoque nostrum;15 in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Sed et quasi occulte in omnia præmittens suas providas operationes, id est, secretas suas influentias ex sua æterna providentia egredientes, præmittit et præinfundit in omnia, modo nobis occulto.16 Nam et causa prima plus et primo influit in omne creatum, quam quæcumque causa secunda. Charismata vero gratiarum, lumina sapientiæ et scientiæ, splendores virtutum, caritatis fervorem, visitationes et consolationes internas, secretissime ac multipliciter valde infundit. Propter quod scriptum est in Job : Si venerit ad me, non videbo eum ;17 et si recesserit a me, non intelligam.
Sed tamen et omnibus intellectualibus proportionaliter superlucet, id est, cunctis rationalibus et intellectivis creaturis bene dispositis, desuper fulget et gratiæ suæ fulgorem communicat et immittit « proportionaliter », id est juxta eorum capacitatem ac merita. Et propriam illuminationem ingerens pretiosissimis essentiis, id est spiritibus primæ hierarchiæ dignissimis ac valentissimis, per eas, quasi primas in summa unitas , id est tanquam eminentius ceteris reductas et recollectas in ipsum et in primitias divitiarum suarum.18 Etenim causa prima est dives in se, et dives in aliis : dives, inquam, non pecunia, sed omnipotentia, perfectione ac gloria infinita. Se bene ornate distribuit, id est, dona sua sapienter et ordinate liberaliterque largitur, dans omnibus affluenter.19 Nam et Paulo teste, potens est Deus omnem gratiam facere superabundare in nobis ultra quam petimus.2021 Secundum uniuscujusque contemplativam commensurationem , id est juxta adaptationem et proportionem et præparationem cujuslibet mentis creatæ speculativæ, applicantis se illi qui per Jeremiam loquitur :22 Quis est iste qui applicet cor suum ut appropinquet mihi?23 Talis enim præparatio et affectuosum desiderium ad bonum divinum, est quasi quidam hiatus atque apertio mentis ad illud suscipiendum.24
Footnotes
-
Dan. x, 1. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
1 Reg. xv, 22. ↩
-
Eccli. xxxv, 2. ↩
-
Jer. xxiii, 24. ↩
-
*immensu- raliter ↩
-
Sap. xi, 21. ↩
-
1 Tim. vi, 16. ↩
-
Exod. xxxii, 18. ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Job xxxvi, 25. ↩
-
Sap. xiii, 5. ↩
-
Sap. xiii, 5. ↩
-
* quasi ab ↩
-
Act. xvii, 27, 28. ↩
-
* permit- tens ↩
-
Job ix, 11. ↩
-
* per eas quasi pri- mas, in sub- munitas ↩
-
Jacob. i, 5. ↩
-
II Cor. ix, 8; ↩
-
Ephes. iii, 20. ↩
-
* disposi- tionis con- templatio- nem com- mensurati- vam ↩
-
Jer. xxx, 21. ↩
-
Jer. xxxi, 21. ↩
Chapter 80 of 142