Skip to the text

Articulus 66

• VISIONIS ISAIÆ DESCRIPTIO : ET PRIMO QUID EX EA DIDICERIT PROPHETA CIRCA DEUM.

IT ergo hoc dicens, id est prætactus vir sapiens, de horum intellectu a me interrogatus, visionem ab illo susceptam fuisse theologo, id est ab Isaia acceptam esse visionem prædictam, per unum imperantium nobis sanctorum et beatorum angelorum, id est ab uno angelo infimæ hierarchiæ, cujus angeli immediate præsident hierarchiæ ecclesiasticæ, et ante illuminativam ipsius manuductionem, id est ante illustrationem et directionem qua angelus ille docuit et direxit Isaiam prophetam, in illam sanctam contemplationem reposuisse, id est ipsum angelum adscripsisse revelationem illam angelo ordinis Seraphim, a quo eam acceperat.1

Et dogmatizare videt excelsissimas essentias, id est, Isaias vidit in illa apparitione, quod altissimæ illæ mentes Seraphim, docuerunt ipsum Prophetam :2 quo audiente, unus illorum dixit ad alterum : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus, etc. ; quantum in symbolis dicendum, id est, quantum licet asserere talia facta esse, quæ tunc non fiebant nec a Propheta videbantur nisi « in symbolis », id est per similitudines corporales, ut patuit. Essentias dico, post Deum, et cum Deo, et circa Deum collocatas, quia inferiores sunt Creatore, et tamen inter creaturas angelicas ei sunt proximæ. Et omnibus etiam ipsis superarcane sublimiorem superprincipalem summitatem, id est, majestatem divinam et increatam cunctis supernis spiritibus « sublimiorem » et digniorem, « superarcane », id est prorsus occultissime, imo incomprehensibiliter vidit Isaias, in medio superfirmatarum virtutum supercollocatam, id est sublimiter residentem in solio elevato inter duos de ordine Seraphim, qui sunt per gloriam confirmati in bono.3

Didicit ergo visionibus ipse theologus, id est, Isaias in apparitionibus illis sensibilium specierum didicit, quod tamen et ante aliquo modo scivit, quia juxta omnem superessentialem supereminentiam, incomparabiliter supercollocatum est divinum simul omni visibili invisibilique virtuti, id est, quod ens æternum et increatum eminet infinite omni potestati et entitati materiali et immateriali, « juxta supereminentiam omnem superessentialem », id est per eminentiam perfectam quæ est super omne genus prædicamentale, et super omnem legem et ordinem rerum ;4 atqui, quia omnibus est remotum, id est immensa celsitudine superexaltatum, neque primis eorum quæ sunt essentiis simile, id est, nec præstantissimis creaturis assimilandum.5 Quamvis enim quædam creata, dicantur et sint Deo similia, non tamen econtra.

Adhuc, et omnium ipsum principium et causam substantificam esse : id est, hoc ens divinum est fontale exemplar ac effectivum principium, causa quoque substantifica eorum quæ sunt, id est, substantiam præbens, causans ac fulciens eorumdem ; et eorum quæ sunt, secreta singularitate immutabile fundamentum, id est, sua incomprehensibili ac abdita singularitate, est invariabile « fundamentum » et sustentamentum omnium quæ sunt. Etenim verbo virtutis suæ portat omnia :6 quo sublato, caderet omne creatum in nihilum, et deficeret in se ipso, sicut lumen diffusum in medio, sole subtracto.

Verum, ut primo libro Sententiarum habetur, divina essentia non dicitur proprie singularis, quum sit tribus supergloriosissimis Personis communicabilis, imo actu communicata atque communis. Nec tamen est universalis, aut species, quum superdignissimæ illæ Personæ non sint diversa, nec plura. Nihilo minus a quibusdam etiam doctoribus scholasticis, præsertim Henrico de Gandavo, dicitur Deus esse singularitas quædam. Quum enim sit purus actus, ex propria natura sua est ens excellentissime, purissime, et incommixtissime ac incommiscibilissime in se et per se subsistens, distinctum et separatum ab universis. Unde et secundum auctorem libri de Causis: Causa prima est de se et per se maxime hæc, nec habet hyleatin. Quod si aliquis dixerit, quia est ei hyleatin, nos (inquit) dicemus, quia hyleatin ejus est individuum ejus, et hoc est pura bonitas ejus.7 Ex quibus destruitur imperitissimus error dicentium quod Deus est esse formale omnium rerum. Denique, ex hoc quod Deus dicitur omnium incommutabile fundamentum, confutantur fabulæ poetarum qui dixerunt gigantes esse sub orbe, et ipsum orbem portare.

Ex quo et esse, et bene esse, etiam ipsis summe munitis est virtutibus, id est, ab hoc ente divino, independente ac omnipotente, omnes reliquæ substantiæ ac virtutes, quantumcumque munitæ aut fortes, sortitæ sunt tam « esse », quo sunt, quam « bene esse », quo perficiuntur ac manent. Ab eodem etenim habet res esse, et bene esse, quia quod potest sibi ipsi exhibere esse, potest etiam sibi exhibere bene esse; et si quid habet esse a se ipso, id est non ab alio, non indiget alio conservante, quia quod habet a se, inseparabile est ab ipso. Ideo erraverunt philosophi quidam, dicentes quod mundus est a Deo per conservationem et dependentiam quamdam, non per realem productionem. Imo et Commentator, in libro de Substantia orbis testatur: Nunquam fuit intentio Aristotelis, dicere quod cœlum sit a Deo per conservationem, et non per realem emanationem. Hinc theoremate tricesimo primo, Proclus fatetur: Omne procedens ab aliquo secundum essentiam, ad id convertitur a quo procedit. Quod in commentario exponens, subjungit: Si enim procedit quidem, non autem convertitur ad causam, non utique appetit causam: omne enim appetens, conversum est ad appetibile. Appetunt autem omnia suam causam. Per quod enim unicuique esse, per hoc et bene esse. Hinc Proclus denuo loquitur: Omne quod secundum naturam convertitur, ad id facit conversionem, a quo et processum propriæ subsistentiæ suæ habet.

Itaque, quemadmodum fundamentum totius ædificii sustentaculum est et robur, et latet in imo; sic superbeatissimus et supervoluptuosissimus Deus, qui essentialiter est ipsa sua voluptas prorsus immensa intensive et extensive, id est duratione penitus infinita, sustentamentum et fortitudo est omnium rerum, quantumlibet robustarum, quarum permanentia ex divinæ voluntatis pendet arbitrio, quemadmodum in Timæo inducit facundissimus ille Plato, Deum altissimum superioribus causis secundis loquentem: O dii deorum! quorum pater opifexque sum ego. Opera mea vos estis, dissolubilia ex vestra natura; me tamen ita volente, indissolubilia. Omne siquidem junctum, dissolubile est natura. At vero quod bona ratione junctum atque modulatum est, dissolvi velle, Dei non est. Quapropter, quia facti generatique estis, immortales nequaquam, nec omnino indissolubiles consistitis; nec tamen dissolvemini unquam, nec mortis necessitatem subibitis, quia voluntas mea major est nexu vestro, et vegetatior ad æternitatis custodiam. Verumtamen S. Thomas et alii quidam, habent in hac re alium modum loquendi, dicentes quod ex quo materia privationi annexa, est corruptionis principium, cœlestia et intellectualia ex sua natura incorruptibilia sunt. Sed hæc per distinctionem faciliter concordarentur, quia nec Plato dixit cœlestia et spiritualia esse corruptibilia eo modo quo mixta. Et Proclus Platonis discipulus, in Theologica elementatione deprompsit: Omne αὐθυπόστατον ingenerabile est et incorruptibile. Similiter Joannes Damascenus libro affirmat secundo: Omne creatum exstat vertibile; itemque, Omne quod incipit, et finitur secundum naturam.

Itaque Deus est unitas, universitatem omnium rerum in se reducens et colligens; et singularitas, multiplicitatem rerum constringens, simplificans, atque consolidans. Ab ipso est omnium rerum esse, et bene esse, perfectio prima, perfectioque secunda. A quo non solum habemus quod homines sumus, sed item quod virtuosi et salute digni consistimus, ut confundatur Pelagii hæresis. Ab ipso præterea summæ et munitissimæ virtutes, angelicæ mentes, habent esse naturæ, et bene esse gloriæ, qua inavertibiles sunt a Deo, nec quidquam adversi eis potest accidere.

Footnotes

  1. * hæc ↩

  2. * superse- dere ↩

  3. Is. vi, t. ↩

  4. * et invisibi- ↩

  5. * remotum, ut universale ↩

  6. Hebr. 1, 3. ↩

  7. Cf. p. 21 C. ↩

Chapter 83 of 142