Skip to the text

Articulus 63

AN ETIAM SCIENTER PECCARE SIT EX INFIRMITATE; ET TOTIUS CAPITULI EPILOGUS.

IN scientia autem peccantes, vocant Eloquia, circa non latentem boni scientiam aut actionem infirmos, id est, Scripturæ appellant eos qui peccant scienter, « infirmos circa scientiam » et « actionem boni non latentem », id est non incognitam eis. Ipsorum namque cognitio et actio bona tam imbecillis est, quod tentationibus, passionibus vitiisque superantur. De quibus scriptum est: Dicunt se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi. Isaias quoque ait: Sapientia tua et scientia tua decepit te.1 Et scientes voluntatem, et non facientes: id est, etiam eos qui sciunt Dei « voluntatem » atque præcepta, nec implent: hos, inquam, Scriptura vocat infirmos circa notitiam Dei. Unde et Dominus apud Lucam loquitur: Servus qui cognovit voluntatem domini et non fecit, plagis vapulabit multis.2 Horum scientia est informis ac debilis, et gravat peccatum, juxta il-

Jacob. IV, 17. Iud Jacobi: Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi. Porro sciens et implens, scientiam habet formatam et fortem, ac fortis vocatur, secundum illud Proverbiorum: Vir sapiens fortis est; et vir doctus, robustus ac validus.

Prov. XXIV, 5. Auditores quidem, infirmos aut circa fidem aut operationem boni: id est, Scriptura « auditores » quosdam verbi cœlestis nominat spiritualiter « infirmos » seu impotentes « circa fidem » (qui ut in Evangelio legitur, ad tempus credunt, sed in tempore persecutionis aut tentationis deficiunt et recedunt), « aut » circa « boni operationem », quorum fides quum sit sine operibus, mortua est in se ipsa. Et imprudentiam quibusdam convenire benefaciendo, per falsam conversionem aut infirmitatem voluntatis: id est, Scriptura quoque testatur quibusdam inesse insipientiam ob hoc et per hoc quod non convertunt se ad Deum et ejus obsequium corde vero ac firmo, toto et integro, juxta illud Joelis: Convertimini ad me in toto corde vestro. Ideo alibi scriptum est: Timete Dominum, et servite ei corde perfecto atque verissimo; et alibi: Accedamus ad Deum cum corde vero, in plenitudine fidei, adspersi corda a conscientia mala.

Luc. VIII, 13; Matth. XIX, 21. Jacob. II, 17, 26. Et sic omnino malum, ut sæpe diximus, infirmitas et impossibilitas, et defectus est aut scientiæ, aut errantis scientiæ, aut fidei, aut desiderii, aut operationis boni: quod totum jam frequenter expositum est.

Joel II, 12. Josue XXIV, 14. Hebr. X, 22. Et quidem, dixerit quis, non vindicabile infirmitas, econtrario vero concessibile: id est, aliquis posset objicere his, dicendo quod infirmitas non est culpabilis, idcirco nec punienda, sed potius condonanda seu ignoscenda: ergo malum non videtur esse infirmitas, quum malum sit puniendum seu vindicandum.

Si quidem non licitum erat posse, bene se haberet ratio, id est, argumentatio ista bene procederet, si ipsum posse esset illicitum. Si autem ex bono posse, id est, « si » illud « posse » est « ex » summo « bono », dante (juxta Eloquia) ea quæ sunt operativa omnibus simpliciter, id est, quod summum bonum, juxta Scripturas, dat cunctis creatis vires agendi (juxta illud Apostoli:3 Non est potestas nisi a Deo; et illud Deuteronomii: Memento Dei, quod ipse tibi vires præbuerit);4 non laudabile ex boni propriorum bonorum habitu peccatum, et irrationabilis conversio, et fuga, et casus, id est malum istud quod est « conversio » seu potius aversio inordinata et recessus ac lapsus a tali posse desuper dato, secundum quod inde collatum est, et ab « habitu boni », id est a possessione et habitione perfectionis, « bonorum propriorum » naturalium, præsertim naturalis legis ac rationis et habituum ei innatorum.5

Sed hæc quidem a nobis in his quæ sunt de justa et divina justificationis observantia, satis secundum virtutem dicta sunt, id est, de his diximus « satis » in capitulo seu tractatu « de observantia justificationis divina et justa, secundum virtutem », id est, prout nobis fuit possibile. Alia littera habet: In his quæ sunt de justitia et divino judicio. Secundum quam sacram actionem, videlicet justificationis observantiam, Eloquiorum veritas sophisticas et veritatem et falsitatem contra Deum loquentes infirmavit tanquam perverse sapientes rationes, id est, Scriptura veritatis infirmas et inanes ostendit « rationes sophisticas loquentes contra Deum veritatem et falsitatem ». Aliæ duæ translationes habent, Injustitiam et mendacium; et sic littera est planior. Potest nihilo minus ita exponi, quod illi qui alios nituntur decipere, atque ad persuadendum suos errores assumunt et applicant aliquas auctoritates et veritates philosophicas aut theologicas, loquuntur contra Deum non solum falsitates, sed etiam veritates quibus male utuntur.

Nunc autem, quantum secundum nos, sufficienter laudatur bonum, id est, in isto tractatu, prout a nobis fieri potest,6

« sufficienter » seu competenter « laudatur » summum « bonum », ut vere mirabile, ut principium et finis omnium, id est tanquam vere incomprehensibile bonum, et causam sui non habens, et ut universorum principium atque finis; ut continentia, id est virtus contentiva et conservativa, exsistentium, juxta illud in hymno: Rerum, Deus, tenax vigor; ut formificum non exsistentium, id est ut formativum et productivum eorum quæ ante non erant: quippe qui vocat ea quæ non sunt, tanquam sint, ita quod esse incipiunt, et protinus sunt; ut omnium bonorum causale, id est ut causativum omnium bonorum; ut malorum non causale, secundum quod mala sunt, malorumque culpæ.

Laudatur quoque ut providentia et bonitas universalis per efficientiam et influentiam, et superans exsistentia et non exsistentia sua dignitate, et mala et suam privationem bonam facientem, id est, carentiam suæ gratiosæ præsentiæ seu privationem participationis suæ bonitatis, convertentem in suam gratiosam præsentiam et in actualem sui participationem, ita quod tali privationi gratiæ, habitus talis seu bonum succedit hujusmodi. Juxta quem modum loquendi, scriptum est in Amos: Dominus convertens tenebras in mane, et diem in noctem mutans.7 Hinc alia habet translatio: Sui ipsius privationem in bonum convertens. Quod summum bonum est omnibus appetibile et amabile et delectabile incomparabiliter nimis. Et quæcumque alia in his palam vera ostendit (ut arbitror) ratio, id est, consimilia perfectionalia prædicata competunt Deo, « quæcumque ratio » naturalis aut ratiocinatio ex Scripturis accepta « ostendit » manifeste de eo.

TRANSLATIO MARSILII FICINI

AGE igitur, ad ipsam appellationem boni explicandam jam pergamus, quam theologi Deitati plusquam divinæ ex omnibus excellenter attribuunt, ipsum Divinitatis principem (ut arbitror) exsistentiam, bonitatem appellantes: quippe quum eo ipso quod est bonum, utpote quod substantiale bonum est, bonitatem in omnia quæ sunt diffundat. Nam quemadmodum hic sol nobis conspicuus, nec cogitatione nec electione, sed eo ipso quod est, illuminat omnia quæ pro modo suo participationem lucis admittunt; sic et ipsum bonum, non aliter solem superans quam exemplar primum exilem excellenter antecellit imaginem, ipsa sua exsistentia per ea quæ sunt omnia, pro sua cujusque capacitate, bonitatis suæ radios abunde diffundit.

Per ipsos bonitatis divinæ radios subsistunt omnes intelligibiles intellectualesque essentiæ et virtutes et actiones. Per eosdem sunt et vivunt, vitamque indeficientem et indiminutam habent, ab omni videlicet corruptione et morte ac materia generationeque segregatæ, et ab instabili fluxaque et alias aliter agitata transmutatione semotæ. Jam vero tanquam incorporeæ immaterialesque substantiæ, munus id nactæ sunt ut intelligibiles essent; atque insuper tanquam intellectus, supra mundanam conditionem intelligunt; rationes quin etiam rerum ipsarum illustratione divina tanquam peculiares reportaverunt; rursumque ad illa quæ sibi cognata sunt, sua dona trajiciunt. Ab ipsa quoque bonitate perseverantiam habent et firmitatem, atque inde continentur custodiunturque, domiciliumque illinc habent pabulumque bonorum. Atqui bonitatem ipsam amantes, ut et sint beneque sint inde sibi vindicant; atque ad illam pro viribus conformatæ, bonitatis speciem præferunt; atque ut divina lex dictat, sequentibus donorum ex ipso bono provenientium consortium exhibent. Inde illis adsunt mundo superiores ordines, uniones susceptionesque mutuæ, inconfusæ quoque distinctiones; virtutes etiam inferiora revocantes ad superiora, superiorum quin etiam ad inferiora providentia multiplex, propriarum cujusque virium conservatio; immutabiles præterea in se ipsas revolutiones, item identitates summitatesque circa boni ipsius amorem; et quotcumque alia dicta sunt a nobis in libro de Proprietatibus et ordinibus angelorum. Denique quæcumque cœlestis hierarchiæ propria sunt, ipsæ scilicet purgationes angelicæ, illustrationes quoque supermundanæ, et perfectionis consummationes angelicæ, id sane totum ex ipsa omnium causa et principali bonitate procedit: unde et illis boni indoles est indulta, munusque tributum quo occultam illam in se ipsa bonitatem ipsæ in se patefacerent, angelique exsisterent, tanquam divinum silentium nuntiantes, et quasi conspicua quædam lumina, tanquam e vestibulo bonum ipsum in adytis latens sequentibus declarantia. — Post sacros illos sanctosque intellectus, animæ omniaque animarum bona per ipsam consistunt bonitatem plusquam bonam. Inde virtutem intellectualem habent, inde essentialem vitam immortalem; inde, quod ipsa essentia potentiaque ad angelicas vitas adspirant; inde, quod per angelos tanquam bonos duces, revocantur ad ipsam bonorum omnium principem bonitatem, splendorumque inde micantium pro modo suo compotes evadunt, atque doni ipsius ad boni speciem pertinentis, pro viribus participes fiunt; illinc denique, quotcumque alia in his quæ scripsimus de anima, numeravimus.

Præterea, si de animabus irrationalibus animalibusve hic loqui licet, quæ vel aerem dividunt, vel per terram gradiuntur, vel serpunt humi, vel in aquis vitam sortita sunt, aut in aqua vicissim atque terra, vel sub terra insita pressaque luto vivunt, et simpliciter quæcumque sensualem animam aut vitam habent, hæc (inquam) omnia insuper per ipsum bonum consecuta sunt ut animarentur et viverent. Plantæ item omnes vitam nutritivam motricemque ab ipso bono sortitæ sunt. Et quæcumque essentia animæ vitæque expers est, per ipsum bonum est, atque per idem essentialem habitum reportavit. Si autem ipsum bonum est super omnia quæ sunt, ut certe est, nimirum ipsum quod illic est informe, format omnia; et in ipso solo, quod dicitur expers essentiæ et vitæ et intelligentiæ, est excessus essentiæ et eminentissima vita excellentissimaque sapientia; et quotcumque in ipso bono, modo quodam informium nominantur, ad potestatem pertinent sublimiorem formis, formas excellenter efficientem. Denique, si dictu fas est, ipsum quoque non ens appetit ipsum bonum omnibus quæ sunt excelsius, contenditque quodammodo ipsum quoque in bono esse essentia prorsus superiori, per negationem quamdam omnia inde tollentem. — Verum (quod in medio disputationis cursu nos effugerat) bonum ipsum causa est cœlestium principiorum atque definitionum, hujus videlicet substantiæ quæ nec augeri nec minui nec omnino variari potest; causa rursum ut celerrimus motus orbis immensi, ut ita dixerim, sine strepitu peragatur.8 Hinc præterea siderum ordines, decores, lumina, firmitates; hinc planetarium permutatio multiplex; hinc solis et lunæ, quæ magna luminaria sacræ Litteræ nominant, circuitus ab eisdem ad eadem perpetuo restitutus. Quibus sane restitutionibus apud nos dies et noctes mensesque et anni definiuntur: quæ quidem definitiones reliquos orbiculares motus tam temporis quam temporalium, determinant numerantque et ordinant atque continent.

Quid autem de ipsa dicam secundum se luce solari? Lumen sane ex ipso bono est, atque bonitatis imago: quapropter ipsum bonum, luminis cognomento laudatur, tanquam in imagine quadam exemplar impressum. Ipsa quidem transcendentis omnia

Deitatis bonitas a supremis antiquissimisque substantiis ad infimas usque pertingit, atque interim exstat super omnes, dum neque superiores essentiæ eminentiam ejus supergrediuntur, neque inferiores quin ab ipsa contineantur, effugiunt. Sed et illuminat quæcumque lumen admittere possunt, et fabricat vivificatque atque continet et perficit omnia. Rerum quoque omnium mensura est et ævum, et numerus atque ordo, custodia, causaque et finis. Simili ferme ratione evidens divinæ bonitatis imago, magnus hic sol omnino semperque lucens, pro exigua boni similitudine, quæcumque lumen accipere possunt, illuminat, habetque lumen per omnia eminenter explicitum, et per omnem hunc visibilem mundum supra pariter atque infra radiorum suorum splendores expandit. Si quid vero relinquitur lumine destitutum, id sane nec debilitati nec parvitati luminosæ distributionis est imputandum, sed his potius quæ inepta luci percipiendæ, ad participationem luminis attollere se non valent. Jam vero radius multa sic effecta pertransiens, quæ post ea sunt illuminat, nihilque visibile usquam est quod ob excellentem lucis propriæ magnitudinem non attingat. Præterea ad ipsam quoque sensibilium corporum generationem confert, eaque ad vitam movet, nutritque et auget, perficit, purgat, renovat. Mensura quoque et numerus horarum atque dierum totiusque nostri temporis est ipsum lumen. Ipsum namque lumen est, etsi tunc adhuc erat infiguratum, quod divinus Moyses ait primam illam dierum nostrorum trinitatem ab initio distinxisse.

Bonitas ad se convertit omnia, primaque ipsa bonitas dispersa omnia congregat tanquam unitatis principium et unifica Deitas, atque hanc omnia tanquam principium, tanquam continentiam, tanquam finem appetunt. Bonumque ipsum est, ut sacra tradunt Eloquia, ex quo subsistunt omnia, productaque sunt inde velut a causa omnium perfectissima; et in quo omnia constant, tanquam in omnipotenti fundamento penitus conservata. Ad quod omnia convertuntur, tanquam ad suum quæque finem: quod videlicet cuncta desiderant; intellectualia quidem rationaliaque, cognitrice quadam conditione; sensualia vero, sensuali; quæ autem sensu carent, ingenito vitalis desiderii motu; et quæ sunt expertia vitæ solaque sunt essentia prædita, sola quadam ad essentialem participantiam aptitudine. Eadem et evidentis imaginis ratione, lumen quoque congregat et convertit ad se ipsum omnia quæ vident, quæ moventur, quæ illuminantur, quæ calefiunt, quæve omnino ab ejus radiis continentur. Quapropter sol græce ἵλιος appellatur, quod congregabilia reddat omnia concilietque dispersa. Omnia solem sensibilia concupiscunt, videlicet videre, aut moveri, et illuminari atque calefieri, et omnino ab ipso lumine contineri desiderantia. Neque vero hoc in præsentia dico antiquorum sequens opinionem, putantium solem esse deum et opificem universi, et ideirco patentem hunc oculis mundum ratione propria gubernare; verum hæc ideo dixi, quoniam invisibilia Dei a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus atque divinitas.

Sed hæc quidem ad Theologiam symbolicam, id est significativam, pertinent. In præsentia vero intelligibilem ipsius boni appellationem a lumine ductam celebrare debemus.9 Bonus quidem ipse lumen intelligibile nuncupatur, quoniam intellectum omnem supercœlestem lumine implet intelligibili; atque ex omnibus animabus quibus se ipsum infuderit, ignorantiam omnem erroremque expellit, easque sacri luminis participes efficit. Intellectuales harum oculos purgat, obductamque ex ignorantia caliginem discutit, atque profundo tenebrarum pondere obtusos suscitat explicatque in lucem. Primum quidem his mediocre lumen impertit.10 Deinde, postquam animæ gustantes lumen, ardentius ipsum amare cœperunt, uberius affluit: ideoque illuminat abundantius, quoniam plurimum dilexerunt; atque ita semper incendit, ut gradatim ultra proficiant, quatenus sursum pro viribus se attollere valent. Ipsum ergo bonum lumine quovis excelsius, lumen intelligibile nuncupatur, tanquam fontana lux et exuberans profusio luminis, intellectum omnem supermundanum, circumundanum, intermundanum, sua illuminans plenitudine, totasque intellectuales horum vires renovans; et omnes denique intellectus comprehendens eo ipso quod se super eos expandat, atque omnes excedens eo quod desuper exsistat; et omnino tanquam principium luminis super lumen, auctoritatem dominationemque omnem potestatis illuminantis in se complectens et excedens atque antecedens. Jam vero intellectualia rationaliaque omnia congregat atque conciliat. Nam quemadmodum ignorantia eos qui decepti sunt, dividit; sic ipsa intelligibilis præsentia luminis eos qui illuminantur, congregat, unit, perficit, convertit quoque ad ipsum quod vere est ex opinionum diversitate, variasque visiones, sive (ut rectius loquamur) imaginationes, in unam veram, puram, uniformem cognitionem cogit, ac uno tandem et unifico lumine complet.

Hoc ipsum bonum a sanctis theologis, ut pulchrum et pulchritudo, item ut dilectio et diligendum laudatur, et quæcumque aliæ appellationes divinæ pulchritudinem illam decent gratiosissimam et omnis pulchritudinis auctorem. Pulchrum vero et pulchritudo in causa illa quæ in uno omnia colligit, distinguenda non sunt. Hæc enim in rebus quidem post Deum omnibus, etiam intelligibilibus, in participationes participantiaque dividimus: pulchrumque nominamus quod est particeps pulchritudinis; pulchritudinem vero, participationem quamdam causæ primæ pulchra omnia facientis. Ipsum vero superessentiale pulchrum, pulchritudo quidem dicitur, propter illam quam rebus omnibus (pro suo cujusque modo) pulchritudinem tradit, atque ut omnium concinnitatis nitorisque causa, luminis videlicet instar cunctis coruscans fontani radii sui derivationes, omnia passim pulchra reddentes, et tanquam ad se omnia vocans (unde et a vocando, pulchritudo Græce κάλλος cognominatur), ac denique tota in totis in unum colligens. Appellatur et pulchrum, tanquam universam comprehendens pulchritudinem, atque superpulchrum semperque et secundum eadem et eodem modo pulchrum: nec unquam ortum, neque caducum; nec adauctum, neque diminutioni subjectum; nec partim quidem hac pulchrum, illa vero turpe; nec alias quidem pulchrum, alias vero nequaquam; nec ad hoc pulchrum, ad illud turpe; nec hic quidem ita, ibi vero aliter; nec his sane formosum, illis autem deforme: sed tanquam ipsum secundum se ipsum, secum ipso, uniforme semper exsistens pulchrum, atque ut universi pulchri fontanam pulchritudinem in se ipso eminenter anticipans. In ipsa enim simplici et excelsa pulchrorum universorum natura, omnis pulchritudo et omne pulchrum uniformiter secundum causam præexsistit.

Ex hoc ipso pulchro omnibus quæ sunt inest ut pro modo suo sint pulchra; atque propter ipsum pulchrum omnium congruentiæ amicitiæque et communiones unionesque proveniunt. Idque omnium est principium, ut causa efficiens et movens et continens universa, pulchritudinis videlicet sui ipsius amore. Est et finis omnium cunctisque amabile tanquam finis: omnia enim pulchri gratia fiunt. Exemplaris quoque causa est: omnia enim per pulchrum definiuntur. Quamobrem idem est pulchrum ipsum atque bonum: quoniam omnia pulchrum pariter atque bonum secundum omnem causam appetunt, nec quidquam est in rerum ordine, quod non sit pulchri bonique particeps. Audebimus quoque dicere, ipsum etiam non ens, pulchri bonique compos exsistere. Tunc enim et ipsum est pulchrum atque bonum, quando in Deo per omnium ablationem supra modum essentiæ celebratur. Hoc ipsum bonum unum atque pulchrum, unice causa est multorum omnium pulchrorum atque bonorum. Ex hoc omnes rerum essentiales subsistentiæ, uniones, discretiones, identitates, alteritates,11 similitudines, dissimilitudines; præterea discretorum communiones, unitorum inconfusæ proprietates; superiorum providentiæ, rerum ejusdem ordinis consortia mutua, conversiones inferiorum; omnium interea suimet conservatrices, immutabilesque mansiones atque firmitates; rursus omnium in omnibus pro sua cujusque proprietate communiones et congruentiæ inconfusæque amicitiæ, consonantiæque universi; atque omnes in universo, tum eorum quæ revera sunt, contemperantiæ indissolubilesque connexus, tum eorum quæ fiunt, perpetuæ successiones; denique status omnes motusque mentium, animarum, corporum: status enim est omnibus atque motus, quod omni statu motuque superius exstans, rem quamlibet in ratione propria firmat, et ad propriam dirigit motionem.

Sic intellectus divini circulo quidem moveri dicuntur, dum pulchri bonique splendoribus principio et fine carentibus conjunguntur; recta vero linea, quando ad inferiorum providentiam prodeunt, recta omnia peragentes; obliqua vero, quoniam dum sequentibus provident, nunquam a propria identitate discedunt, videlicet circa pulchrum atque bonum identitatis causam, indeficientem choream agentes. — Animæ vero motus circularis quidem est ingressus in se ipsam ab externis, atque intellectualium ejus virium glomeratio uniformis velut circulo quodam acta, munus non erraticum ei largiens, eamque a multis extrinsecus circumfusis divertens atque colligens primo quidem in se ipsam, secundo tanquam uniformem jam effectam, singulariter unitis potestatibus copulans, tertio hinc ad pulchrum bonumque perducens quod super omnia quæ sunt est unum atque idem, neque principium habens neque finem. Oblique vero movetur anima, quatenus divinis subrutilat notionibus pro sua dumtaxat proprietate susceptis, non intellectuali quidem stabilique sorte, sed rationali discurrenteque conditione, transeuntibus scilicet actionibus atque permixtis. Linea vero recta movetur, quando non ingreditur in se ipsam, nec intellectuali uniformique proprietate movetur (hoc enim est, ut dixi, circuitum agere), sed ad externa procedens, ab eis velut a signis quibusdam variis multiplicibusque, ad simplices et unitas contemplationes erigitur.

Ipsum bonum atque pulchrum omni statu motuque superius, auctor est et conservator et finis harum trium in mundo motionum atque etiam sensibilium, multoque prius uniuscujusque mansionum et statuum atque firmitatum: per quod sane bonum atque pulchrum status omnis ac motus exsistit; ex quo, et in quo, et ad quod, et cujus gratia hæc omnia fiunt. Jam vero ex ipso atque per ipsum, essentia vitaque omnis intellectus et animæ naturæque exsistit: præterea parvitates, æqualitates, magnitudines; mensuræ omnes, proportiones rerum, congruentiæ, commixtiones; integritates, partes; quodlibet unum, quælibet multitudo; partium nexus, omnis multitudinis uniones, integritatum perfectiones; quale, quantum, quotum ejusmodi, infinitum; conjunctiones, discretiones; omnium infinitudo, omnis terminus, fines omnes; ordines, excessus, elementa, species; quælibet essentia, quævis potentia, omnis actio, habitus omnis, sensus, ratio, intelligentia, tactus, scientia, unio. Atque simpliciter, quidquid est, ex pulchro bonoque exsistit, et in pulchro bonoque consistit, et ad pulchrum bonumque convertitur. Nempe quæcumque sunt et vivunt, propter pulchrum bonumque sunt et fiunt: ad ipsum enim omnia spectant. Ab eodem moventur et continentur. Præterea ipsius gratia, et per ipsummet, et in eodem, est omne principium exemplare, perficiens, efficiens, speciale, elementale. Et simpliciter, omne principium, quælibet conservatio, unusquisque terminus, sive ut summatim dicam, quæcumque sunt, ex pulchro sunt atque bono: imo et quæ non sunt, ratione quadam plusquam essentiali in pulchro bonoque consistunt. Ipsumque est omnium principium atque finis super omnem principii finisque rationem: quoniam ex ipso, atque per ipsum, et in ipso, atque ad ipsum omnia pendent, quemadmodum sacrum testatur Eloquium.12

Ipsum ergo pulchrum atque bonum est omnibus appetibile, amabile, diligendum. Rursus, propter ipsum ejusque gratia, inferiora quidem amant superiora, se ad illa videlicet convertendo; quæ vero in eodem ordine sunt, communicando invicem, consortia diligunt; sed præstantiora, inferiora diligunt providendo; et singula semetipsa, se videlicet continendo. Cuncta denique, quidquid agunt atque volunt, boni pulchrique desiderio faciunt atque volunt. Audebit et hoc vera ratio dicere, ipsam omnium causam propter bonitatis exuberantiam omnia amare, omnia facere, omnia perficere, continere, convertere. Est profecto divinus amor bonus boni propter bonum. Ipse enim amor beneficus rerum auctor, quum antea in bono prorsus exuberaret, non permisit ipsum sine germine in se manere, sed ad agendum movit per excessum omnium genitorem.

Nemo vero nos arbitretur præter sacrarum Litterarum auctorem, amoris nomen colere. Est enim irrationabile, ut reor, atque absurdum, non vim ipsam instituti exspectare, sed dictionibus inhærere. Nec vero hoc est hominum divina volentium intelligere, sed sonos dumtaxat nudos aucupantium, eosque tantum ad aures observantium, interiora nequaquam penetrare neque nosse volentium quid potissimum talis significet dictio, et quemadmodum deceat eam per alia tantumdem valentia et apertiora verba nonnunquam exponere. Curiose namque versantur in elementis et lineis intellectu carentibus, et syllabis dictionibusque cognitionis expertibus, neque ad intellectualem vim animæ penetrantibus, sed extrinsecus circum labia auresque sonantibus: perinde ac si non liceat quaternarium numerum exprimere per bis duo, figuramque rectilineam per figuram lineas directas habentem interpretari, sive maternam humum per patriam declarare, vel aliud quodvis eorum quæ in pluribus orationis partibus tantumdem significant. Decet autem recta ratione considerare nos elementis, syllabis, dictionibus, scripturis, sermonibus uti sensuum gratia. Quapropter ubi noster animus intellectualibus actionibus ad intelligibilia se jam confert, superflui sunt cum rebus sensibilibus sensus: quemadmodum et vires intellectuales supervacuæ sunt, quum animus divinam indutus speciem per ignotam unionem, luminis inaccessibilis radios jam attingit perceptionibus quibusdam expertibus oculorum. Quando vero mens per sensibilia studet ad contemplativas intelligentias provocari, illi præ ceteris sensuum usus eligendi sunt, qui ad intelligenda planius introducunt, apertioresque sermones, et quæ inter visibilia videntur expressiora. Nisi enim expressa fuerint quæ sensibus occurrunt, ne ipsi quidem sensus sensibilia menti rite porrigere poterunt.

Ceterum ne hæc dicere videamur sacra Eloquia pervertentes, audiant illa qui in appellationem amoris calumniantur: Ama illam, inquit, et servabit te; valla te illa, atque extollet te; honora illam, ut te complectatur: et quotcumque alia a theologis ratione quadam amatoria celebrantur. Jam vero quibusdam ex nostris sacrorum tractatoribus visum est amoris nomen, dilectionis caritatisve nomine divinius esse. Scribit enim et divinus Ignatius: Meus amor crucifixus est. Atque in ipsis instructionibus ad sacra ducentibus, quemdam (id est Philonem) de divina sapientia dicentem audies: Amator equidem formæ illius sum effectus. Quamobrem nomen hoc amoris minime formidemus, neque nos ulla perturbet oratio ab hac appellatione deterrens. Mihi sane videntur theologi commune quidem arbitrari dilectionis amorisque nomen, sed propterea divinis amorem ipsum verum potius assignare, ut istiusmodi hominum absurdam præsumptionem feriant. Quum enim verus amor non solum a nobis, sed etiam a divinis Eloquiis, quemadmodum Divinitatem decet celebretur, vulgus tamen uniforme illud appellationis amatoriæ capere minime potens, suo quodam amore ad particularem, corporeum atque divisum amorem est prolapsum:13 qui profecto non verus est amor, sed imago quædam, vel potius ab amore vero ruina.14 Unitas enim ipsa divini uniusque amoris, a vulgari multitudine comprehendi non potest. Quamobrem quod multis nomen videtur ingratius, in divina sapientia ponitur, ad illos erigendos atque provehendos in amoris ipsius veri notitiam, atque ut inde minus amoris appellationi succenseant. Inter nos autem, ubi abjectiores ingenio nonnihil obscenum suspicari nonnunquam possint, vocabulo quod videatur honestius Scriptura utens, inquit: Cecidit dilectio tua super me, sicut dilectio mulierum. Apud illos autem qui divina recte audiunt, nomen dilectionis amorisque a sacris theologis in eadem potentia ponitur, ubi exprimere divina conantur. Est autem hæc ipsa virtus quædam unifica et connectens mirificeque commiscens, in ipso quidem pulchro bonoque propter pulchrum bonumque primo consistens, deinde vero ex pulchro bonoque propter pulchrum atque bonum foras emicans, ubi sane quæ sunt ejusdem ordinis, alterna continet communione, priora vero ad inferiorum providentiam movet, inferiora denique conversione quadam superioribus alligat.

Præterea divinus amor excessum efficit, dum amantes sui juris esse non sinit, sed amatorum jubet exsistere. Idque declarant omnia. Nempe superiora inferiorum providentiæ sese dedunt; æqualia vero conservationi mutuæ mancipare se solent; inferiora denique divinæ cuidam ad suprema conversioni se ipsa devovent. Quapropter et Paulus ille magnus, divino amore jam occupatus, traductoriaque amoris hujus virtute comprehensus, ore divinitus afflato proclamat, Vivo jam non ego, vivit autem in me Christus:15 tanquam verus amator, atque in Deo, ut inquit, extra se positus, vivensque jam vitam non suam, sed amatoriam, tanquam prorsus amabilem. Audendum quoque id insuper pro veritate loqui, ipsum etiam omnium auctorem, pulchro bonoque amore omnium, propter bonitatis amatoriæ vehementiam extra se prodire dum providet omnibus; atque bonitate et dilectione et amore quasi mulcetur, atque ex illo statu quo super omnia exstat ab omnibus segregatus, ad id profecto ut in omnibus sit, deducitur per supersubstantialem videlicet virtutem illam quæ traducit quidem ipsum interim a se ipso nusquam digredientem. — Quamobrem divinarum rerum periti, zeloten illum appellaverunt, ut amore benigno erga omnia prorsus exuberantem, excitantemque ad amatorii desiderii sui zelum desideriumque, ipsum declarantem zelo dignum: quo etiam quæ desiderabilia ipsi sunt promerentur et zelum; atque ipse ad illa quæ providet, zelo quodam videtur affectus. Denique ipsum quod est amabile ipseque amor, pulchri bonique est, et in pulchro bonoque priorem habet sedem; [et] exsistit efficiturque propter pulchrum atque bonum.

Quid vero theologi sibi volunt quum aliquando quidem Deum amorem dilectionemque vocant, aliquando vero amabilem atque diligibilem nominant? Sane alterius quidem causa est, ac veluti productor et genitor; alterum vero ipse Deus exsistit. Rursus, altero quidem movetur, altero vero movet: quippe quum ipse sui sibique sit provector et motor. Hac utique ratione diligibilem ipsum nominant et amabilem, tanquam pulchrum atque bonum. Amorem rursus dilectionemque cognominant, propter virtutem ejus moventem provehentemque ad se ipsum, quippe quum solum id sit per se ipsum pulchrum atque bonum; item propter quamdam sui ipsius per se ipsum expressionem, eminentissimæque unitatis benignam processionem, motumque amatorium simplicem, se moventem, per se operantem, præcedentem quidem in ipso bono, atque ex ipso per omnia procedentem, rursusque ad bonum se reflectentem. In quo sane munus suum fine principioque carens, præcipue divinus amor ostendit, tanquam circulus aliquis sempiternus, propter ipsum bonum, ex bono, in bono, ad bonum, revolutione quadam nequaquam errante se glomerans, et in eodem atque secundum idem progrediens semper et manens, et denique restitutus. Hæc inclytus quoque noster in sacris Litteris institutor, divine admodum in amatoriis hymnis exposuit: quos profecto commemorare fas est, et tanquam sacrum quoddam caput apponere nostro de amore sermoni.

« Amorem, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem dixerimus, vim quamdam intelligamus unificam atque commiscentem:16 « superiora quidem moventem ad inferiorum providentiam; rursum quæ sunt ejusdem ordinis, ad communionem mutuam adhortantem; inferiora tandem revocantem « ut ad sublimia convertantur. »

« Hactenus multos amores ex uno pendentes disposuimus. Diximus deinceps quales « sint notiones viresque amoris tum mundanorum, tum mundo superiorum.17 Quibus « sane mundanis, secundum designatam orationis intentionem, præsunt ordines ornatusque intelligibilium intellectualiumque amorum. Super eos autem exstant ipsi per « se intelligibiles atque divini amorum ibi revera pulchrorum, [et] a nobis pro viribus « proprie sunt celebrati. Nunc iterum resumentes, omnes in unum et conglobatum « amorem, amorum omnium patrem, colligamus simul atque congregemus, primo « quidem ex multis in duas cogentes amatorias vires universales, quas quidem omnes « continet regitque absoluta totius amoris causa penes principium omnia supereminens, ad quam contendit pro cujusque natura, universus rerum omnium amor. »

« Age jam has iterum colligentes in unum, dicamus unam quamdam esse simplicemque virtutem se ipsam moventem ad unificam quamdam commixtionem, ex ipso « bono usque ad extremum universi, ab eoque rursum deinceps per omnia ad ipsum « bonum, ex se ipsa et per se et in se ipsa semet in circulum reflectentem, atque in « se ipsam semper eodem modo se glomerantem.18 »

Dixerit forte quispiam: Si pulchrum bonumque omnibus est amabile, desiderabile, diligendum (appetit enim ipsum id quoque quod non ens appellari solet, ut est dictum, contenditque quodammodo in ipso esse; ipsumque bonum est quod etiam informibus formam facit, atque in ipso non ens, ratione quadam superessentiali dicitur et exsistit):19 quonam pacto turba dæmonum pulchrum bonumque non desiderat, sed materiæ dedita, et ab angelica circa boni ipsius desiderium identitate delapsa, malorum omnium causa et sibi ipsi et aliis quæcumque depravata sunt, dicitur exstitisse? Quo rursus modo dæmoniaca gens ex bono profecta, speciem boni nequaquam præfert? Aut quomodo bona ex bono facta, mutari potuit? et quidnam ipsam reddidit malam? Et omnino quid est malum? et ex quo initio substitit? et in qua rerum est? Item, quomodo Deus ipse bonus, malum facere voluit, aut volens potuit? Atqui si ex alia causa malum trahitur, quænam alia rebus causa est præter ipsum bonum? Denique, quum sit Providentia, quonam modo malum est, aut omnino fit, aut certe non tollitur? Et quo pacto aliquid ipsum, dimisso bono, desiderat?

Hæc forsan dicat ejusmodi disputatio dubitans. Nos autem admonebimus dubitantem ut rerum adspiciat veritatem. Atqui hoc primum audebimus dicere, malum ex ipso bono nequaquam exsistere, ac si ex bono sit, non esse malum.20 Non enim ignis est frigefacere, nec boni facere non bona. Præterea, si quæ sunt omnia ex bono procedunt (natura enim boni est producere atque servare; mali vero, perdere atque dissolvere), profecto nullum exsistentium est ex malo. Atqui nec ipsum malum erit, siquidem se ipso sit malum; atque nisi ita sit, non omnino malum erit malum, sed boni portionem quamdam (per quam sit) habebit. Item, si quæcumque sunt, pulchrum bonumque petunt, et quidquid agunt, propter id quod videtur bonum faciunt, omnisque rerum intentio bonum spectat ut principium atque finem (nihil enim mali naturam spectans, facit quæ aggreditur facienda) : quonam modo in ordine rerum erit malum? aut quo pacto in rebus omnino est aliquid, quum hujusmodi bono appetitu sit destitutum? Rursus, quæcumque sunt, ex ipso bono dependent, ipsumque bonum entibus est superius : siquidem in bono etiam quod non ens dicitur, ens exsistit. Malum vero neque ens est : propterea nec est omnino malum. Neque rursus est omnino non ens : nihil enim erit ipsum quod dicitur omnino non ens, nisi per rationem quamdam ente superiorem in ipso bono dicatur. Bonum itaque et ipso simpliciter ente et non ente, multo prius in se ipso consistit. Malum vero neque in his quæ sunt, neque in his quæ non sunt, exsistit; sed et ab ipso non ente alienius est et distantius quam a bono, minusque habet substantiæ rationem. Legitur aliter : Sed et magis quam non ens, a bono et essentia dissidet.

Dixerit ergo aliquis : Undenam igitur erit malum? Nisi enim malum sit, virtus ac vitium erit idem:21 universale videlicet vitium, idem erit quod universa virtus; particulare similiter vitium, idem quod virtus particularis; aut saltem quod virtuti adversatur, non erit malum. Contraria profecto temperantiæ intemperantia est, justitiæque injustitia. Neque tamen dico justum hominem et injustum, rursumque temperatum atque intemperatum, invicem dissidere; verum etiam ante foris apparentem probi viri ad improbum discrepantiam, in ipso animo a virtutibus omnino vitia distant, et rationi motus dissident perturbati. Propterea necessarium est concedere malum aliquid esse bono contrarium. Neque enim bonum sibimet repugnat, sed universum bonum, velut ex uno principio ductum unaque causa genitum, communione quadam invicem et unione et amicitia gaudet. Neque rursus quod minus bonum est, majori bono contrarium est dicendum : quia nec minus calidum aut frigidum, magis calido frigidove repugnat. Malum igitur est in rebus, atque est aliquid, et ita dumtaxat est oppositum contrariumque bono. Ceterum si quis dixerit malum esse ipsum rerum interitum, non propterea convincet malum in rebus omnino nihil esse; sed ita erit malum quoque ens aliquod, tanquam conferens ad entia generanda. Nonne sæpe hujus interitus, generatio fit illius? Atqui malum ita conducet ad plenitudinem universi, ipsi per se præstans ne sit imperfectum.

Ad hæc autem vera ratio respondebit, malum qua ratione malum est, nullam essentiam vel generationem facere, solum vero depravare atque perdere, quantum in ipso est, rerum substantiam. Si quis autem ipsum generationis dixerit auctorem, propterea quod alterius pernicie præstet alteri genituram :22 respondendum est revera, non qua ratione perdit, generationem aliquam elargiri, sed qua corruptio malumque est, violare solum atque depravare; generationem vero essentiamque effici propter bonum : atqui malum per se quidem erit interitus, auctor vero generationis propter bonum. Et qua quidem ratione malum est, neque est ens, neque entium effectivum; at propter bonum et ens est et bonum auctorque bonorum. Imo vero neque est quidquam secundum idem, bonum atque malum; neque rursus ejusdem est interitus et generatio idem; neque qua conditione malum est, eadem et potentia, neque quædam per se potentia, aut quidam per se interitus. Ipsum namque quod dicitur per se malum, neque ens dicendum est, neque bonum, neque generationis effector, neque rerum auctor vel bonorum. Bonum vero quibus perfecte inest, perfecta, pura, integra bona facit; sed quæ minus ipsum participant, imperfecta bona sunt, ac propter defectum boni permixta. Omnino quidem malum non est ens, neque bonum, neque beneficum; sed quod magis aut minus appropinquat bono, pro ipsa appropinquandi mensura fit bonum. Siquidem perfecta bonitas per omnia se diffundens, non solum ad illas quæ sunt circa ipsam substantias optimas accedit, sed ad extremas usque procedit: aliis quidem summopere præsens, aliis autem inferiori quadam conditione, aliis tandem infimo quodam pacto, quatenus singula percipere possunt. Jam vero alia bonum prorsus participant; alia vero magis minusve inde degenerant; sed alia tenuiorem boni præsentiam sortiuntur; aliis denique vestigium boni contingit extremum. Atqui nisi bonum unicuique pro modo cujusque se præstaret, divinissimaque et antiquissima, infimorum ordinem obtinerent. Quonam pacto fieri poterat ut unica ratione singula bono participarent, quippe quum non omnia sint ad exactam participationem ejus accommodata? Nunc autem et hæc penes bonum est magnitudo potestatis excedens, quod ipsa etiam quæ privata sunt et ipsam privationem sui corroborat secundum participationem sui ubique productam. Denique si oportet vera audentius confiteri, illa etiam quæ repugnant bono, ipsa boni virtute et exsistunt et repugnare valent.

Ceterum, ut summatim dicam, quæcumque sunt, qua ratione sunt, eadem sunt et bona, exsistuntque a bono; qua vero destituta sunt a bono, neque bona sunt, neque subsistunt. Nempe in ceteris qualitatibus, velut in calore vel frigore, ita se res habet, ut quæ calefacta fuerint, etiam superesse possint postquam calor illa deseruit; pleraque etiam sunt quidem, tametsi vitæ et intelligentiæ sunt expertia; Deus quoque semotus est ab essentia, et superessentiali (ut ita dixerim) ratione consistit. Jam vero in ceteris simpliciter omnibus, tum habitu quovis amisso, tum etiam non assumpto, sunt tamen entia et subsistere valent. Quod autem a bono penitus destituitur, nimirum nec usquam nec ullo pacto vel fuit, vel est, vel erit, vel esse potest. Velut intemperatus etsi bono caret per concupiscentiam rationis expertem, atque per eamdem neque est ipse quidem, neque ulla quæ revera sint, concupiscit; interea tamen est boni particeps per tenuem quamdam amicitiæ et unionis imaginem. Ira quin etiam est boni compos, quatenus movetur appetitque, quæ mala videntur, ad id quod videtur honestum dirigere atque convertere. Atqui et ipse qui deterrimam vitam eligit, propterea boni particeps judicandus est, quod vitam desiderat, et eam quidem quæ sibi videtur optima, ac simpliciter quod appetit, vitamque desiderat, vitamque optimam spectat ut finem. Jam vero si bonum omnino sustuleris, nec erit essentia, neque vita, neque appetitus, neque motus, neque aliud quidquam. Quod igitur corruptionem generatio sequatur, non est id quidem mali potestas, sed minoris boni præsentia. Quemadmodum et morbus defectus quidem est ordinis, sed non universi. Si enim totus ordo desit, neque morbus ipse subsistet. Manet autem estque nonnihil morbus, quatenus essentiam habet et minimum ordinem, in quo sane velut fundamento subsistit. Quod enim universi boni expers excogitatur, neque est aliquid, nec in exsistentibus reperitur; quod autem mixtum est, id propter bonum est in ordine rerum, atque secundum hoc ipsum reperitur in rebus atque est ens, quantum est boni particeps. Imo vero quæ sunt omnia, eatenus magis minusve sunt, quatenus et boni participia sunt. Jam vero et in eo quod esse ipsum dicitur, quod nec usquam nec ullo modo ibi est, nec erit quidem usquam. Quod autem quodammodo quidem est, quodammodo vero non, nimirum et quantum ab eo decidit quod semper est, sane non exsistit; quantum vero ipsius esse fit compos, tantum quoque consistit: atqui et simpliciter esse et quod non ens censetur, ab ipso quod semper penitusque est ens, continetur atque servatur. Ipsum quoque malum ita se habet, ut quod decidit prorsus a bono, id neque inter magis, neque inter minus bona sit futurum; quod vero quodammodo quidem bonum est, quodammodo vero non bonum, adversatur sane cuidam bono, non autem toti bono: atqui et ipsum participatione quadam boni regitur atque continetur. Nempe bonum ipsum sua quadam participatione ipsam quoque sui privationem quadam quasi essentia donat. Profecto si bonum prorsus abierit, nec erit universaliter bonum aliquod, neque mixtum quidquam, neque malum ipsum. Si enim ipsum quod dicitur malum, est imperfectum bonum, nimirum per universam absentiam boni et imperfectum et perfectum bonum aberit. Tunc profecto dumtaxat erit apparebitque malum, quando aliis quidem erit malum quibus est contrarium, ab aliis autem pendebit distinctum tanquam bonis. Nequeunt enim eadem secundum eadem, inter se in omnibus repugnare. Malum igitur non potest exsistens aliquod esse.

Atqui nec in exsistentibus inest malum. Si enim hæc omnia sunt ex bono, omnibusque bonum inest, continet omnia : nimirum in his malum esse non potest. An forsan in bono malum esse potest? Minime : nam nec est in igne frigidum, nec malum in se ullum admittere potest quod malum etiam reddit bonum.23 Sin autem fingatur in bono malum esse, quonam pacto inerit? Si enim ex ipso concedatur exsistere, absurdum id quidem et impossibile. Nam ut sacrorum Eloquiorum veritas inquit, non potest arbor bona fructus malos facere, vel mala bonos. Sin autem bono malum ex se ipso non inest, an ex alio forsan tanquam principio causaque continget? Jam vero vel malum ex bono erit, vel ex malo bonum; aut si hoc est impossibile, ex alio quodam principio causaque erit bonum pariter atque malum. Nulla enim dualitas est principium, sed unitas ipsa est dualitatis omnis initium. Tametsi absurdum est confiteri ex uno eodemque duo quædam prorsus inter se contraria proficisci, atque ita ipsum quoque principium non esse simplex penitusque unum, sed divisum atque biforme, contrariumque sibimet atque repugnans.

Neque rursum possibile est duo rerum esse principia, et invicem et in universo contraria atque repugnantia. Si enim id concedatur, nec Deus ipse a detrimento molestiaque procul aberit, si quidem non desit quod ipsum quoque perturbet.24 Præterea cuncta erunt inordinata semperque pugnantia.25 Atqui bonum ipsum amicitia quadam cuncta conciliat, a sanctisque theologis et pax et pacis auctor appellatur. Quamobrem bona omnia sibi invicem amica sunt et consona, ex una vita, videlicet pullulantia, ad unumque ordine certo disposita bonum, atque sicut eodem quasi generis cognomento, ita conditionis similitudine et affectione quadam mansueta conjuncta. Quapropter malum neque est in Deo, neque divini commercii quidquam habet. Sed nec ex Deo malum est. Aut enim concedendum erit Deum non esse bonum, aut si procul dubio bonus est, bene facit efficitque bona. Neque tantum ita, ut aliquando tantum aliqua bona faciat, aliquando vero non agat, vel non omnia :26 alioqui permutationem conditione hujusmodi pateretur diversitatemque in se ipso circa id quod augustissimum est, videlicet causam. Jam vero si quidem in Deo bonum ipsa sua substantia est, si permutetur ex bono, Deus aliquando quidem erit, aliquando vero non erit; si autem participatione bonum habeat, et habebit ab alio, et alias id habebit, alias non habebit. Malum igitur nec est ex Deo, nec in Deo, neque simpliciter, neque per tempus.

Nec in angelis etiam malum est. Si enim angelus speciem boni præferens divinam exprimit bonitatem, exsistens videlicet per participationem id ipsum secundo gradu, quod secundum causam est in se primo illud quod exprimitur;27 certe imago Dei est angelus, et occulti luminis declaratio, ac speculum purum, nitidissimum, incoinquinatum, immaculatum, incontaminatum, totam in se suscipiens (si fas est dicere) pulchritudinem speciei ipsius figuræque divinæ, atque in se ipso sincero (quantum fieri potest) splendore declarans secretissimi illius silentii bonitatem. Itaque nec angelis quidem inest malum : nisi forte quis dixerit propterea malos esse, quod puniant peccatores. Sed eadem ratione castigatores errantium mali erunt, similiter et sacerdotes illi qui profanos a divinis mysteriis arcent. Sed profecto non malum est meritis affici pœnis; imo fieri pœnis dignum. Neque rursum malum, pro merito a sacris arceri, sed contaminatum profanumque evadere, ideoque nec aptum qui admittatur ad pura.

Neque rursus dæmones sunt natura mali: alioqui nec essent ex bono, nec essent prorsus aliquid. Atqui nec ex bonis natura mutati sunt in malos, neque semper exstitere mali.28 Præterea, utrum sibimet an aliis mali sint? Si forte sibi ipsis mali, se ipsos perdent. Sin autem aliis, quonam modo interimentes judicantur mali, aut quid potissimum interimentes? essentiamne, vel potentiam, vel actionem? Si quidem essentiam, primo quidem non præter naturam id efficient. Quæ enim per naturam incorruptibilia sunt, non corrumpunt, sed quæ corruptioni sunt obnoxia. Deinde ne id quidem omnibus et omnino malum est. Jam vero neque quidquam eorum quæ sunt perimitur, quantum est essentia et natura; sed ipsa congruentiæ commensurationisque proportio, propter ordinis naturalis defectum jam ita debilitatur, ut eodem modo permanere non possit. Infirmitas vero non est integra. Si enim integra foret, et corruptionem ipsam et subjectum ejus e medio tolleret, essetque corruptio hujusmodi, sui quoque ipsius interitus. Quamobrem quidquid malum dici solet, non est omnino malum, sed deficiens bonum. Quod enim expers omnino boni fingitur, nec usquam quidem aliquid erit. Eadem quoque de potentiæ actionisque corruptela ratio est.

Proinde quonam pacto dæmones, quum a Deo facti sint, mali sunt? Nempe bonum bona producit et statuit. Verumtamen malos appellari dicet aliquis; sed non qua ratione sunt aliquid, mali sunt (ex bono enim exsistunt, bonamque essentiam nacti sunt), imo qua ratione non sunt:29 quippe quum ad servandum principium suum infirmi fuerint, quemadmodum divina testantur Eloquia. Dic age, in quonam dæmones depravari dicamus, nisi in eo quod ab habitu actioneque circa bona divina vacant. Præterea, si natura mali sunt dæmones, semper fuere mali, tametsi malum est instabile. Non igitur si semper eodem modo se habent, mali (non) sunt: semper enim idem esse, boni proprium est. Sin autem non semper exstitere mali, non sunt ipsa natura pravi, sed indigentia quadam bonorum angelicorum. Neque boni prorsus sunt expertes, quatenus sunt, vivunt, intelligunt, habentque nonnullum desiderii motum. Pravi vero censentur, quoniam circa naturalem operationem sunt invalidi. His itaque malum, est aversio quædam, excessusque et discessus, ob quem bonis sibi convenientibus potiti non fuerint, defectus, imbecillitas infirmitasque virtutis perfectionem suam conservaturæ, fugaque et casus. Quid præterea in dæmonibus malum est? Furor irrationalis, concupiscentia demens, imaginatio præceps. Verum ista quanquam dæmonibus insunt, non tamen omnibus nec omnino neque ipsa secundum se mala sunt. Nam et in aliis animalibus, non hæc quidem habere, sed his carere, pernicies est animalium atque malum. Horum vero habitus servat esseque efficit animalis naturam hæc habentem. Quamobrem dæmoniaca gens non qua ratione secundum naturam est, sed qua non est, exsistit mala. Neque bonum illis traditum, totum est permutatum, sed ipsi a toto bono sibi tradito exciderunt. Nec angelica munera his tributa, aliquando permutata; sed integra sunt penitusque conspicua, quamvis ipsi minime cernant: quippe quum vires eas quibus bona videri possent, jam occluserint. Quapropter hoc ipso quod sunt, ex bono sunt atque boni; et pulchrum bonumque desiderant, dum videlicet esse, vivere, intelligere quæ quidem exsistentia sunt, desiderant. Sed privatione quadam et fuga casuque a convenientibus sibi bonis, mali cognominantur; suntque mali qua parte pulchri non sunt, et quod minime est appetentes, malum appetunt.

At animas quispiam dixerit esse malas. Si igitur quia conjunguntur malis quodam providentiæ conservationisque officio, has aliquis suspicetur malas:30 objiciendum est hoc utique non esse malum, sed bonum, atque ex ipso bono proveniens, quod quidem vel quod alioqui malum est, reddit bonum. Sin autem animas quoquomodo depravari dicamus, in quonam depravantur? nisi in quodam affectionum actionumque bonarum defectu, et quoniam aberrantes a fine, ob infirmitatem propriam delabuntur. Jam vero circumfusum quoque nobis aerem obtenebrari dicimus, defectu videlicet et absentia luminis; ipsum vero lumen semper est lumen, quod etiam illuminat tenebras. Quamobrem nec in dæmonibus nec in nobis ita malum est quasi exsistens aliquid, sed tanquam defectus aliquis per quem propriorum bonorum consummatione caremus.

Neque rursus in animalibus brutis est malum. Si enim iram concupiscentiamque sustuleris, et cetera quæ in eis etsi mala dicuntur, non sunt tamen simpliciter suapte natura mala:31 leo quidem fortitudine superbiaque amissa, leo esse desinit; canis quoque blandus effectus omnibus, non erit canis: custodire enim latratu suo, canis est proprium, atque domesticos quidem admittere, alienos vero propellere. Quamobrem conservare naturam, non est malum; imo vero malum est naturæ corruptio, debilitasque et naturalium qualitatum et actionum viriumque defectus. Proinde quæcumque generantur, per quædam temporis intervalla perficiuntur, nec imperfectum quidem præter omnem naturam est omnino.

Neque rursus est in tota natura malum. Si enim naturales rationes omnes ab universali natura ducuntur, nihil est illi contrarium.3233 Singulari vero naturæ aliud quidem secundum naturam erit, aliud vero contra. Aliis namque naturis præter naturam aliud accidit, quodve huic naturæ consentaneum est, illi accidit alienum. Vitium vero naturæ dicitur quod incidit præter naturam, privatio videlicet naturalium. Itaque non est ipsa natura mala; id autem dicitur ipsi naturæ malum, quod propria sibi officia explere non possit. — Proinde in corporibus nec malum aliquid est. Deformitas enim atque morbus, defectus quidam est speciei ordinisque privatio. Id autem non omnino malum est, sed minus bonum: alioqui, si pulchritudinis specieique et ordinis integra solutio fiat, ipsum quoque corpus abibit. Præterea neque corpus esse vitiorum causam animo contingentium, inde patet quod etiam absque corpore pravitas possit oriri, quemadmodum in dæmonibus. Hoc enim est mentibus et animabus corporibusque malum, infirmitas videlicet ad bonum proprium consequendum impos, atque casus.

Sed neque verum est vulgatissimum illud, malum videlicet in materia esse qua ratione materia.34 Hæc enim ornatus et pulchritudinis specieique fit particeps. Si autem scorsum ab his materia suapte natura qualitatem speciemque nullam habet, quonam modo materia facit quidquam, quæ nec id ipsum in se habet ut pati possit? Præterea, quonam pacto materia malum est? Si enim nec usquam nec ullo modo est, neque bonum est neque malum. Sin autem quomodolibet est, quæ vero sunt omnia, sunt ex bono, ipsa quoque exsistet ex bono. Atque ita vel ipsum bonum effector est mali; aut malum, quatenus fit ex bono, bonum erit; vel forte malum effector erit boni; vel bonum, quatenus est ex malo, evadet malum; aut duo rursum erunt principia, atque hæc ex alio rursus uno quodam principio dependentia. Jam vero si materiam ad consummationem universi fuisse necessariam confitentur, quonam modo erit materia malum? Aliud namque malum est, aliud necessarium. Quo autem pacto bonus ipse Deus ex malo ad generationem ulla perducit? Aut quomodo malum est quod desiderat bonum? Nempe malum boni naturam fugit. Denique si materia naturaliter mala est, quomodo naturam generat atque nutrit? Malum enim, qua ratione malum est, nihil generat aut nutrit, aut omnino quidquam facit aut servat. Si vero dixerint materiam quidem ipsam in animabus pravitatem nullam facere, sed eas trahere: quonam modo id verum erit, quum animæ multæ aciem suam ad bonum dirigant? Atqui quonam pacto id fieri potuisset, si eas ad malum materia prorsus attraheret? Quamobrem malum in animabus ex materia non contingit, sed ex inordinato quodam et aberrante motu. Si autem et hoc affirment omnino materiam sequi, atque est materia instabilis necessaria rebus in se ipsis consistere non valentibus: quonam pacto malum est necessarium? aut quomodo quod est necessarium, est et malum? — Sed neque hoc quod dicimus, privatio per vim propriam adversatur bono. Universalis namque privatio vim prorsus nullam habet; particularis vero, non quatenus privatio est, sed qua ratione non est privatio universa, vim aliquam habet. Quatenus enim particularis est defectus boni, nondum prorsus est malum: quæ si non sit ultra particularis, simul et ipsa mali natura discessit.

Ceterum ut summatim dicam: Bonum ex una totaque causa proficiscitur; malum autem ex multis particularibusque defectibus accidit. — Cognovit præterea Deus malum sub ratione boni, ac penes ipsum malorum causæ sunt beneficæ vires.35 — Si vero malum sempiternum est, et fabricat potestque aliquid, ipsumque exsistit aliquid atque efficit: undenam sibi ista? An ex ipso bono, an forte bono hæc insunt ex malo?36 an potius ex alia causa insunt ambobus? — Omne quod secundum naturam exsistit, ex definita quadam causa nascitur.37 At si malum nullam habet causam definitam, nimirum secundum naturam non exsistit. Neque enim est in natura, quod præter naturam est; neque in arte ratio illius quod accidit præter artem. — An igitur anima causa est malorum, quemadmodum ignis calefaciendi principium, et omnia quibus appropinquaverit, implet malitia?38 an potius bona quidem est animæ natura, actionibus vero nunc quidem ita se habet, nunc vero non ita? Quod si per naturam mala est anima, essentiaque illius mala est, unde natura habet essentiam? Numquid ex bona causa omnium conditrice?39 Verum si ex illa, quonam modo per essentiam mala est? Hujus enim omnes genituræ sunt bonæ. Sin autem per actiones est anima prava, nec hoc quidem est immutabile: alioqui undenam virtutes animæ provenirent, nisi et ipsa boni speciem acciperet? Reliquum est igitur malum esse debilitatem quamdam defectionemque a bono. — Bonorum causa una est. Si bono malum est contrarium, mali causæ multæ sunt:40 non tamen mala faciunt rationes atque vires ullæ, sed impotentia et infirmitas, atque incongrua quædam permixtio dissimilium. Mala nec immobilia sunt, neque semper eodem modo se habent; sed infinita et indeterminata, et in aliis semper pervagantia, atque his insuper infinitis.

Malorum omnium principium atque finis, est bonum. Boni namque gratia omnia tum bona tum contraria fiunt.41 Nam et mala facimus appetentes bonum: nullus enim malum spectans quæ facit aggreditur. Quapropter neque substantiam malum habet; sed præter substantiam exsistens, substantia nititur aliena, utpote quod non sui quidem, sed boni dumtaxat gratia perpetratur.42 — Malum esse dicendum est per accidens, atque propter aliud, nec ex principio proprio. Itaque quum agitur, forte rectum quidem esse videtur, quoniam boni gratia geritur; re autem vera non est rectum, quia quod bonum non est, opinamur bonum. Demonstratum est, quando malum agitur, aliud quidem esse quod optatur, aliud vero quod agitur. Nonne igitur malum est præter viam, præter intentionem, præter naturam, præter causam, præter principium, præter finem, extra terminum, extra voluntatem, extra substantiam? Itaque malum est privatio, defectus, infirmitas, inconcinnitas, error; scopo, id est signo, pulchritudine, vita, intellectu, ratione, perfectione, fundamento, causa destitutum; interminatum, sterile, iners, imbecillum, confusum, dissimile, infinitum, tenebrosum, essentia carens, ipsumque nullo modo ac nusquam et nil exsistens.

Quonam pacto malum omnino quidquam valet? Sola videlicet permixtione boni. Quod enim omnino bono vacuum est, neque est aliquid, neque potest quidquam.43 Etenim si bonum est et exsistens, et appetendum, et validum atque efficax: quonam modo boni contrarium aliquid poterit, quippe quum essentia, voluntate, potentia, actione sit captum? — Non omnibus omnino eadem et secundum idem mala sunt. Dæmoni quidem malum est, quod intellectus ejus amisit ipsam boni formam;44 animæ, quod ratione defecit; corpori, quod a natura descivit.

Quonam modo, quum sit Providentia, omnino mala sunt? Malum quidem (qua ratione malum) nec exsistens aliquid est, nec in exsistentibus aliquid; nec quidquam extra Providentiam est in rebus. Neque enim est malum exsistens aliquid, permixtionem boni non habens. Jam vero si nihil in rebus boni participatione caret, malum vero est defectio quædam a bono, resque nulla boni prorsus est expers; providentia divina cuncta comprehendit, nihilque Providentiæ gubernatione deseritur. Sed his quoque qui mali fiunt, Providentia bene utitur ad aliquam videlicet vel ipsorum vel aliorum, sive privatam sive communem utilitatem.45 Unicuique vero proprie providet. Quapropter vanum multorum sermonem nequaquam admittimus, qui asserunt divinam providentiam oportere nos ad virtutem vel invitos impellere. Non enim Providentiæ est naturam pervertere. Imo vero qua ratione est Providentia, est uniuscujusque naturæ servatrix. Quapropter his quæ per se moventur, tanquam libero motu mobilibus providet; totisque et singulis, quemadmodum illis atque his proprie convenit, quatenus eorum natura quibus providetur, capere potest totius universalisque providentiæ benefica munera providenter pro modo suo unicuique distributa.

Malum igitur nec est aliquid exsistens, nec est in rebus exsistentibus aliquid. Malum enim nusquam exsistit qua ratione malum.46 Atqui et fieri malum, non est potentiæ, sed impotentiæ potius. Nempe dæmonibus, hoc ipsum quod sunt, et ex bono est atque bonum. Malum vero his est, quod a bonis propriis sint prolapsi, atque circa identitatem habitumque fuerint permutati, perfectionemque angelicam sibi convenientem ob infirmitatem propriam non impleverint. Appetunt illi quidem bonum, dum esse, vivere, intelligere diligunt. Rursumque non appetunt bonum, dum quod non est desiderant; neque est istud appetere, sed ab appetitione vera potius aberrare.

Eos autem in cognitione delinquentes sacra vocant Eloquia, qui circa boni notionem haud latentem vel circa effectionem se debiliter habent;47484950 et qui voluntatem quidem noverunt, neque tamen faciunt: qui audierunt quidem, infirmi vero sunt circa fidem, aut operationem boni. Jam vero nolunt quidam intelligere ut bene faciant, propter quamdam perversionem,...5152 quod sæpe jam diximus, infirmitas et imbecillitas [est], et defectus vel simpliciter cognitionis, vel cognitionis communiter notæ, vel fidei, aut petitionis, aut actionis boni. Dixerit vero quispiam, infirmitatem supplicium non mereri, sed veniam. Si igitur non licuisset posse, recte forsan esset objectum. Sin autem ex ipso bono vires suppeditantur, quod ut sacra Eloquia docent, omnibus simpliciter convenientia tribuit, non est ignoscendum si quis per ignaviam ab ipso bonorum priorum habitu divinitus procedente aberraverit diverteritque et effugerit atque ceciderit. Verum hæc in libris de Justo divinoque judicio, satis a nobis pro viribus sunt exposita. In qua quidem sacra disputatione, divinorum Eloquiorum veritas sermones sophisticos inique mendaciterque contra Deum loquentes, tanquam delirantes confutavit et repulit. — Nunc autem satis a nobis pro viribus celebratum est ipsum bonum ut revera admirandum, ut principium omnium atque finis, ut rerum omnium comprehensio, ut speciem non exsistentibus afferens, ut bonorum omnium causa, ut mali nullius causa, ut providentia et bonitas universa, et quæ sunt et quæ non sunt omnia supereminens, mala quoque et sui ipsius privationem quadam afficiens bonitate, omnibus desiderandum, et amandum, et diligendum: et reliqua quæ in superioribus verax (ut arbitror) ratio ad sufficientiam demonstravit.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

IN hoc capitulo principalem materiam libri tractare incipit, juxta quod in titulo ipsius prænotatur. Cujus continentiam hoc tenore decrevit comprehendendam: Tractemus deinceps de hoc nomine, bonus, quod Deitati videtur in Scripturis excellenter attribui, et eam a cunctis distinguere, ita ut ipsa divina essentia bonitas dicatur, eo quod Deitas substantialiter bona sit, et bonitatem suam ad rerum universitatem extendat. Cujus rei qualecumque indicium in sole corporeo ostenditur, qui non præmissa deliberatione vel electione, sed ex principali naturæ suæ proprietate, per se ipsum, quantum in se est, circumquaque cuncta illuminat luminis sui capacia et sibi exposita: et hoc, secundum singulorum illuminandorum proportionem. Sic divina bonitas incomparabiliter super solem, non minus quam super obscuram imaginem, ex proprietate naturæ suæ, per ipsam essentiam suam omnibus creaturis proportionaliter immittit radios suæ universalis bonitatis.

Per quos subsistunt omnes intelligibiles substantiæ, et earum virtutes et operationes. Et ipsæ intelligibiles substantiæ per istos radios sunt, et vivunt sine defectu vitæ vel minoratione alicujus corruptionis et sine morte, et pure et immaterialiter sunt sine generabilitate et corruptibilitate, et superant omnem instabilem et fluxam variationem. Et sicut incorporales et immateriales intelliguntur, et sicut mentes et puræ intelligentiæ supermundane intelligunt, et exemplaribus rationibus exsistentium per speciem Verbi æterni illuminantur, et rursus ipsarum rationum cognitiones ad imagines naturales propriarum mentium intellectualiter cognitivas deferunt: per quas imagines veritates Verbi repræsentantur, secundum quod quælibet mens ad imaginem ipsius Verbi creata est. Et ex bonitate habent firmam in Deo mansionem et fundatam collocationem, et continentiam, et custodiam, et internam bonorum refectionem. Et ipsam bonitatem desiderantes, habent ex ea esse et bene esse, et ipsi quantum possunt se conformantes, ab ea informantur, et perceptam ab ea conformitatem et dona ab ea sibi distributa, inferioribus suis communicant secundum legem divinam. Et ex ea ordines angelici habent ut sibi invicem uniantur, et ab invicem capiantur, et inconfuse discernantur. Inferiores virtutes inde habent sui sursumactivas ad superiores, et superiores ad providentias inferiorum, et quælibet propriæ virtutis custodiam, et circa se invicem intransmutabilem convolutionem, et circa desiderium veri boni immutabilem identitatem et summum excessum, et quæcumque alia de angelis tractavimus in Angelica hierarchia. Et quæcumque sunt angelicorum ordinum purgationes, illuminationes, perfectiones, sunt ex fontana Dei bonitate: ex qua ipsi habent ut boniformes sint, et occultam Dei bonitatem in se manifestent, et divinum silentium enuntient, et sicut clara luminaria, secreta Dei occulta interpretentur. — Sed et ex ipsa bonitate animæ sanctæ habent et quod mentes sint, et quod intellectuales, et quod immortales, et quod omnino sint et possint, et quod extendantur ad angelos, et quod per ipsos ad summum bonum agantur sursum, et quod illuminationibus inde emanantibus proportionaliter participent, et divinæ bonitati conformentur, et quæcumque alia tractavimus de animabus in libro de Anima.

Sed et omnia animalia irrationalia, sive aeria, sive terrestria, sive aquatica, sive pluribus istorum utentia, et eorum animæ, propter verum bonum animata sunt et vivunt. Sed et plantæ inde habent vitam vegetabilem; et inanimata inde habent ut sint quod sunt. Quum autem bonitas sit super omnia exsistentia, quomodo ergo est, et carens forma format? Quomodo excessus substantiæ, in ipsa sola est non exsistens? et excedens vita, in ipsa est non vivens? et excellens sapientia, in ipsa est sine mente? Et ita de quibuscumque excessibus formationum non habentium formas. Nec tantum exsistentia divina bonitate participant, sed et quod nondum est, tendendo in esse, quodammodo (ut ita dicam) appetit bonum quod est supersubstantiale per ablationem ab omnibus. Vel sic: Quod omnino non est, scilicet ente superius, Deo inferius, quodammodo appetit esse in bono, in quantum ipsum bonum supersubstantiale est, et ab omni ente removetur. Vel sicut motus extremæ sphæræ, qui partim est, partim non est, ita quod quasi medius est inter ens et non ens, et continuo motu nos prætercurrendo assidue effugit, dum instantia simul incipiunt et desinunt: et hoc medium bonum appetit. — Et bonum est causa ipsius cœli, scilicet summæ sphæræ, quæ ubique a se incipiens, ubique in se et terminatur, et neque augmentum suscipit neque diminutionem, et habet substantiam invariabilem. Et bonum est causa motuum maxime volutionis cœli sine sono, et ordinationum stellarum, et pulchritudium et luminum et collocationum ipsarum stellarum; et transituum quorumdam astrorum multi motus, ut planetarum erraticorum; et restitutionis circularis a puncto ad idem punctum duorum luminarium quæ specialiter Scriptura magna vocat, scilicet solis et lunæ, quorum motibus mensurantur a nobis dies et noctes, et menses et anni, et circulares motiones temporis et eorum quæ sunt in tempore, discernuntur, numerantur, ordinantur et continentur.53

Sed et solaris radius secundum naturam suam ex bono est, et est imago bonitatis. Unde bonum laudatur nomine luminis, sicut veritas in sua imagine declarata. Sicut enim divina bonitas omnibus supereminens, pertransit a summis substantiis usque ad ultimas, et adhuc super omnes est, superioribus non pertingentibus ad ipsius excessum, et inferioribus non transeuntibus ipsius ambitum. Sed et illuminat omnia luminis capacia, et creat, et vivificat, et continet. Et mensuram dat rebus quantitate continua successiva, et quantitate discreta; et ordinat res et circumdat, et causa initialis est omnium et finalis. Ita et magnus iste sol evidens divinæ bonitatis imago secundum potentialitatem creaturæ corporæ eminentius multis aliis totus splendens et superlucens, et omnia capacia luminis illuminat quantum in se est, et superextendit lumen ad omnem mundum sensibilem sursum et deorsum. Et si aliquid splendoribus ejus non participat, hoc non est ex defectu suæ illuminativæ virtutis, sed quia radio non præsentatur, vel quia non est capax illuminationis. Et talia multa transiens radius solis, remotiora illuminat, et nihil est visibilium ad quod non pertingat quantum est in efficacia sui splendoris. Sed et generationem corporum visibilium operatur, et ad vitam ea movet vegetabilem, et operatur eorum nutrimentum et augmentum et consummationem.54 Et mundat et renovat et mensurat sol motu suo tam continue quam discrete, horas, dies et lumen totius nostri temporis. Ipse enim sol formatus est quarta die, et de illa luce adhuc imperfecta quæ secundum Moysen, distinxit primum triduum in initio mundi. et sicut divina bonitas est principaliter congregatrix dispersorum, omnia ad se convertens ut principaliter unifica, et omnia ipsam ut principium et continentiam et finem appetunt; et bonum est, ut dicit Scriptura ex quo omnia subsistunt et sunt (ex eo tanquam ex causa perfectissima, adducta ad esse, et quodlibet ad suum esse), et in quo omnia consistunt sicut in omnipotenti plantatione custodita et contenta, ad quod omnia perficienda convertuntur, singula sicut ad proprium finem, et quod omnia desiderant (intellectualia quidem et rationalia, cognitive; et irrationalia, sensitive; plantæ, motu vitalis appetitus; inanimata, aptitudine essendi); ita secundum imaginariam imitationem, lumen solis congregat et ad se convertit omnia videntia, et quæ moventur, illuminantur, vel calefiunt, et quæ omnino a fulgoribus ejus continentur.55 Propter quod ἥλιος appellatur, quoniam omnia indestructibilia facit, et congregat dispersa. Et omnia sensibilia ipsum desiderant, tanquam appetentia aut videre, aut moveri, aut calefieri, et omnino contineri a lumine. Nec hoc dico secundum errorem antiquæ idololatriæ, quasi sol sit deus et creator hujus universitatis, et procuret mundum; sed quod juxta Apostolum, invisibilia Dei a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.

Sed hæc in Symbolica theologia tractavimus. Nunc autem tractandum est quomodo bonitas divina dicatur lumen intelligibile. Quod utique ideo fit, quia implet omnem supercœlestem mentem intelligibili lumine, et omnem ignorantiam erroneam expellit ab omnibus animabus quibus jungitur, et omnibus illis sanctum lumen tradit, et intellectuales eorum oculos mundat a circumposita ipsis quasi fæce quam ex ignorantia contraxerunt, et movet et aperit ipsos oculos multa tenebrarum caligine prius conclusos:56 et primo eis tradit claritatem suæ infirmitati commensuratam; post, illis lumen gustantibus et magis desiderantibus, magis se infundit et abundanter superfulget, quoniam dilexerunt multum, et semper extendit ipsas animas ad anteriora, secundum valetudinem ipsarum ad respectum divini radii. Bonitas ergo divina dicitur lumen intelligibile quod est super omne lumen, tanquam radius fontanus et effusio luminis supereffluens, illuminans omnem supermundanam mentem ex propria plenitudine, et renovans omnes intellectuales virtutes earum; et omnes incorporaliter excedens eo quod omnibus superextenditur, et omnia comprehendens superincumbendo; et generaliter in se ipso57 coassumens et superhabens et præhabens omnem dominationem illuminativæ virtutis, tanquam principaliter lucens et omnibus superlucens; intellectualia et rationalia, scilicet angelos et homines, etiam superfuso radio congregans, secundum illud: Ortus est sol, et congregati sunt. Et facit ea indestructibilia omnia per naturam, quædam per gloriam impassibilia.58 Sicut enim ignorantia est divisiva ab invicem eorum qui ducti sunt in errorem, ut patet in hæresum multitudine; ita præsentia luminis intelligibilis, est coadunativa et illuminativa eorum qui illuminantur, et etiam eorumdem perfectiva et conversiva a multis opinionibus ad vere exsistens; et varias visiones, vel potius phantasias, congregans ad unam et veram et mundam et uniformem cognitionem; et implet speculatores suos unitivo lumine.

Præterea hæc divina bonitas laudatur in sacra Scriptura sicut pulchrum et sicut pulchritudo quæ effectiva est pulchri, et sicut dilectio et sicut diligibile passive, et aliis variis vocabulis exprimentibus dona pulchrificæ et gratificantis pulchritudinis. Pulchrum autem et pulchritudo non sunt inter se differentia sicut causa et effectus, sicut prius et posterius, in Deitate, quæ est causa comprehendens in summa sua causali simplicitate omnia. Hanc enim divisionem pulchritudinis et pulchri facimus in creaturis secundum participationes et participantia, dicentes esse pulchrum quod participat pulchritudine; pulchritudinem autem, participationem causæ pulchrificantis omnia pulchra. Loquentes vero de summo bono, aliter utimur, dicentes quod supersubstantiale pulchrum dicitur pulchritudo, eo quod ipsum pulchrificat omnia exsistentia secundum propriam ipsorum proportionem, et causat universalem omnium harmoniam et claritatem, et juxta significationem solaris luminis cum fulgore immittit universitati rerum pulchrificas distributiones sui fontani radii, et quasi omnia ad se ipsum vocat, et κάλλος, id est pulchritudo, dicitur, sicut omnia in omnibus ad idem congregans. Pulchrum autem dicitur Deus, sicut pulcherrimum et superpulchrum, et semper exsistens secundum eadem et simul pulchrum: et neque factum, neque destructum; neque auctum, neque minoratum; neque uno respectu pulchrum, alio respectu turpe; neque hic pulchrum, et illic non; neque quibusdam pulchrum, et quibusdam non pulchrum: sed sicut ipsum secundum se ipsum, cum se ipso, semper exsistens uniforme pulchrum, et sicut præhabens in semetipso excedenter fontanam pulchritudinem omnis pulchri.

Omnis enim pulchritudo et omne pulchrum, uniformiter et causaliter præexsistunt in simplici et supernaturali natura omnium pulchrorum: et ex ipsa præexsistente, pulchra omnia exsistentia habent esse pulchrum, singula secundum proportionem suam; et propter pulchrum sunt omnium concordiæ et amicitiæ et communiones, et pulchro omnia uniuntur. Et pulchrum est principium omnium, sicut effectivum omnium, et movens, et omnia continens amore propriæ pulchritudinis. Et ipsum est finis omnium, sicut causa finalis: omnia enim fiunt causa pulchri. Et pulchrum est causa exemplaris omnium in Verbo: quia secundum ipsum omnia determinantur. Unde colligitur, quod idem est pulchrum quod bonum: quia omnia secundum omnem causam desiderant pulchrum et bonum, et non est aliquid exsistentium quod non participet pulchro et bono. Quando enim laudatur Deus ut supersubstantialiter pulchrum et bonum, per omnium exsistentium ablationem, tunc ipsum non exsistens, in pulchro comprehenditur. Et hoc unum bonum et pulchrum, singulariter est causa omnium pulchrorum et bonorum. Et ex hac causa sunt omnes exsistentium substantiales essentiæ, et unitiones, et discretiones, et identitates, et alteritates tam substantiales quam accidentales, et similitudines; et communiones omnium, etiam contrariorum sibi (nam etiam contraria sunt sub eodem genere), et incommixtiones unitorum, ut ostensum est supra; et providentiæ superiorum ad inferiores, et alternæ habitudines coordinatorum in eadem hierarchia vel ordine vel gradu, et inferiorum conversiones ad superiores suos, et intransmutabiles mansiones tam superiorum quam inferiorum conservativæ in semetipsis; et communiones et coaptationes singulorum ad singula juxta uniuscujusque proprietatem et proportionem, et inconfusæ amicitiæ ad invicem, et omnino harmoniæ universitatis rerum; et indissolubiles concretiones ipsius universitatis, et indeficientes rerum continentiæ, et successiones creaturarum; omnes stationes, omnes motus mentium, et animarum, et corporum. Ille enim qui est super stationem et motum, collocans unumquodque in his quæ sibi competunt rationabiliter: ipse, inquam, est causaliter statio omnium stantium, et movens omnes motus ad Deum.

Dicuntur autem mentes angelicæ moveri circulariter, sursum extentæ, in quantum uniuntur illuminationibus pulchri et boni, quæ sunt sine principio et fine, juxta quod in circulo non invenitur principium aut finis. Ipsæ autem dicuntur moveri recte, in quantum superiores procedunt ad inferiorum providentiam, cunctos rectificantes, et per medios ad infimos recte transeuntes. Oblique autem dicuntur moveri, id est neque circulariter neque recte, quando inferioribus (ut dictum est) providentes, nihilo minus inegressibilier a se manent, uniformiter et indeficienter laudantes intra se pulchrum et bonum, causam suæ incommutabilitatis. — In anima autem motus circularis dicitur, quando ipsa investigando quasi egrediens, ad se intellectualiter, quasi ad punctum de quo exiit, circulariter reflectitur, a multitudinis devio revocata, et primo ad se ipsam coadunata et uniformis facta, et unitis virtutibus unita, manuducitur ad pulchrum et bonum quod est super omnia exsistentia, et quod vere est unum et idem, sine principio, sine fine, ut est circulus. Oblique autem dicuntur moveri animæ, quando non simplici et intellectuali extensione in divina, sed secundum conditionem mortalium rationali et symbolica investigatione creaturarum, manuducuntur ad illuminationes divinæ cognitionis. Recte autem moveri dicuntur, quando ad exteriora progredientes, non inde in se ipsas reflectuntur (quod esset motus circularis), sed ex illis tanquam symbolis multiplicibus, ad simplices et unitas sursumaguntur contemplationes.

Pulchrum igitur et bonum quod est super omnem stationem et motum, causa est et continens et finis istarum motionum in mentibus et animabus, et triplicis motus rerum sensibilium (scilicet recti, circularis, et obliqui) in hac visibilium universitate;59 et multo familiarius, et quasi directius, est causa mansionum et stationum et collocationum omnium dictorum. Et propter pulchrum et bonum, et ex illo, et in illo, et ad illud, et ejus gratia, est omnis statio et omnis motus. Ex ipso enim et per ipsum est omnis substantia et vita et mentis et animæ; et omnis naturæ parvitates, æqualitates, magnitudines; mensuræ omnes, et exsistentium proportiones et harmoniæ in situ congruo, et universitatis congruentia*, concretiones diversorum in unum; totalitates, partes; omne unum, omnis multitudo; conjunctiones partium, omnis multitudinis unitiones, consummationes universitatum; quale, quantum, infinitum; comparationes, discretiones; omnis infinitas, omnis finis definitiones; omnes ordines, consensus, elementa, formæ; omnis substantia, virtus, operatio, habitus, sensus; omne verbum, omne factum, omnis tactus, scientia, unitio. Et generaliter, omne exsistens, ex pulchro et bono, et in pulchro et bono est, et ad pulchrum et bonum convertitur; et omnia quæcumque sunt et fiunt [per pulchrum sunt et fiunt]; et ad ipsum omnia inspiciunt, et ab ipso moventur et continentur, et ipsius gratia, et propter ipsum; et in ipso est omne principium exemplare, finale, efficiens, formale, elementarium. Et simpliciter, omne principium, omnis continentia, omnis summitas, et ut cuncta comprehendam, omnia exsistentia, ex pulchro et bono sunt; et omnia non exsistentia, supersubstantialiter sunt in bono et pul-* chro. Et bonum et pulchrum est ipsorum omnium principium et finis, superprincipale et superperfectum: quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, et ad ipsum omnia sunt, sicut dicit Apostolus.60

Omnibus ergo desiderabile et amabile et delectabile pulchrum et bonum: et propter ipsum et ipsius consideratione inferiores amant superiores, convertendo se ad eos; et coordinati in eadem hierarchia vel ordine vel gradu, amant invicem coordinatos sibi; et superiores amant inferiores, eis influendo; et singuli singulos universaliter. Et omnia, quia desiderant pulchrum et bonum, ideo faciunt quæcumque faciunt, et volunt quæcumque volunt. Possumus autem fiducialiter et veraciter dicere, quod Deus, qui est omnium causa, propter bonitatis suæ excessum amat omnia, et facit omnia, et omnia perficit et continet et ad se convertit. Et est divinus amor bonus boni propter bonum. Ipse enim amor qui operatur exsistentia, præexsistens in bono excessive, non dimisit ipsum bonum manere sine germinis fecunditate; sed movet ipsum ad creandum res secundum excessum bonitatis qui est generativus omnium.61

Nemo autem putet nos Deo attribuere nomen amoris sine Scripturæ sacræ attestatione; nec attendat ad vocum sonos et dictiones et syllabas, sed ad eorumdem significata, sine quibus voces vacuæ sunt, et ad dicentis intentionem, et ad vocum significantium æquipollentias, et circumlocutiones ad exprimendum conceptum intellectum exquisitas: ut si dicatur bis duo, pro quatuor; aut maternum solum, pro patria; aut simile aliquid. Attendendum est autem, quod utimur elementis, syllabis et dictionibus et orationibus, non propter ipsas voces, sed propter earum significata, quibus conceptis, quasi superfluæ sunt voces: sicut quando anima intellectualiter se exercet, superflui quasi sunt interim sensus corporei; et eidem immittenti se ad unitionem inaccessibilis et superintellectualis luminis, superfluæ sunt intellectuales virtutes vel operationes. Sed quando mens per sensibilium collationem studet manuduci ad intelligibiles contemplationes, tunc eam magis juvant et provehunt planiores orationes et planiora sensibilium symbola, quæ clariores faciunt repræsentationes.

Et hac de causa nomine amoris utimur in divinis. Et hoc, juxta sacræ Scripturæ attestationem: Dilige (vel Ama, secundum aliam translationem) illam (id est sapientiam), et servabit te;62 et arripe illam, et exaltabit te; et glorificaberis ab ea, quum eam fueris amplexatus. Et multæ aliæ scripturæ, sive in Cantico amoris, sive in aliis libris, amoris nomine utuntur in divinis: licet quibusdam Catholicis de Deo loquentibus, indivinius vel indecentius videatur nomen amoris, quam dilectionis, id est minus congruens divinis (quamvis antiqua translatio habeat, Divinius, id est magis congruens). Verumtamen S. Ignatius sic scripsit: Amor meus crucifixus est in Christo.63 Et in libro Sapientiæ, qui continet multiplicem exhortationem et introductionem ad scientiam Dei, invenis Philonem dicentem de divina sapientia: Hanc amavi et exquisivi a juventute mea, et quæsivi mihi sponsam eam assumere, et amator factus sum formæ illius.64 Communiter ergo et uniformiter utendum est in divinis nomine amoris et nomine dilectionis; nisi quod videtur plus utendum nomine amoris, ad reprimendum temeritatem depravantium nomen illud: qui, quamvis sacræ Scripturæ amorem Deo attribuant, quia multitudines non capiunt simplicitatem spiritualis amoris, juxta consuetudinem suæ carnalis cogitationis et affectionis, nituntur nomen illud amoris trahere ad significationem corporalis amoris, qui non est verus amor, sed longinquum idolum veri amoris, et est casus a vero amore. Ad auferendum autem molestiam verbi a multitudine non valente intelligere unitivum Dei amorem, propter ipsorum sursumactionem et suscitationem ad cognitionem veri amoris, cautum est a Theologia ut nomen amoris in divinis assumeretur; nec solum propter illos, sed et propter nos, ne nomen amoris, secundum apparentem formam verborum sacræ Scripturæ, possemus suspicari in spiritualibus viris terrenum amorem, ex eo quod dicit David: Doleo super te, frater mi Jonathan, decore nimis et amabilis super amorem mulierum;65 sicut mater amat unicum filium suum, ita te diligebam. Qui autem recte divina intelligit, æquipollenter accipit in divinis nomen amoris et nomen dilectionis, et indifferenter significatur utroque nomine virtus unifica et conjunctiva et concretiva dilecti et diligentis in bono et pulchro, præexsistens in Verbo, per bonum et pulchrum ex bono et pulchro distributa, continens coordinata in una hierarchia aut in uno ordine vel gradu, secundum alternam et mutuam ipsorum habitudinem, movens autem prima ad providendum subjectis, et collocans inferiora in conversione ad superiora.

Est autem amor in Deum tendens, faciens ecstasim, non permittens amatores esse sui ipsorum per mentis sobrietatem, sed eorum qui amantur, per excessum mentis; et facit superiora esse inferiorum per providentiam, et coordinata sibi invicem per mutuam continentiam, et inferiora superiorum per amoris conversionem ad ipsa. Unde et B. Paulus in amore Dei magnifice excellens, dicit: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.66 Hoc autem dicit sicut verus amator, et ecstasim passus, vivens Deo, et non sibi, sed amati vita sicut valde diligibili. Audendum autem est pro vero dicere, quod ipse Deus omnium causa, pulchro et bono amore omnium per abundantiam amativæ bonitatis extra se ipsum fit providendo omnibus exsistentibus; et per bonitatem et amorem trahitur, et ex eo quod est super omnia et ab omnibus segregatum, ad id quod est in omnibus deducitur secundum virtutem supersubstantialem facientem ecstasim, sed a se ipso ingressibilem. — Propter quod qui profunde divina intelligunt, Deum zeloten vocant, tanquam abundanter amantem exsistentia, et excitantem mentes ad fervens desiderium ipsius, ostendentes ipsum esse per quem vere amabilia amantur ab exsistentibus, et per quem omnia exsistentia fiunt amabilia. Et omnino amabilitas est pulchri et boni, et amor in bono et pulchro præcollocatur, et propter pulchrum et bonum et est et ingignitur quibus inest.

Vocant autem theologi Deum quandoque amorem et dilectionem, tanquam causam et procuratorem amoris. Vocant et diligibilem et amabilem: quod vere est, quia omnibus appetibilis. Et in quantum amorem aliis ingignit sua supersubstantiali et universali appetibilitate, moveri dicitur; in quantum vero est ipsa appetibilitas per infinitatem pulchritudinis et bonitatis omnium attractivæ, sicut magnes quiescens facit ferrum moveri, movere dicitur. Sive moveri dicitur, in quantum per bonitatem adductivus est sui ipsius ad exsistentia; movere vero, in quantum est motivus et adductivus exsistentium ad se ipsum. Dicitur ergo amabilis et diligibilis, in quantum ipse est plenitudo bonitatis et pulchritudinis cunctis appetibilis. Dicitur etiam amor et dilectio, in quantum ipse virtus movens et quasi sursum agens omnia ad se, omnibus naturaliter appetendus et bonus, et processus summe simplex, et amativus motus suæ veræ unitatis ab omnibus segregatæ, et ad omnia perveniens; per se mobilis, per se operans; præexsistens supersubstantialiter in bono, ex bono, et ad exsistentia emanat, et rursus ad bonum convertitur: in quo divinus amor monstratur sicut quidam æternus circulus habens sui interminabilitatem, et principii carentiam, circumambulans propter bonum, ex bono, in bono, et in bonum, per quamdam circulationem non errantem. Et ipse amor in eodem et secundum idem procedens, semper in se manet, et ad se restituitur. Hæc tractavit B. Hierotheus a Deo motus, in laudibus divini amoris: quas hic partim commemorabimus, quasi caput imponendo nostro tractatui.

« Quando amorem nominamus, sive divinum, sive angelicum, sive intellectualem, sive animalem, sive naturalem, designamus nomine amoris quamdam virtutem unitivam et concretivam, moventem superiora ad providentiam inferiorum, et coordinata ad communicativam et unitivam habitudinem, et inferiora ad conversionem ad superiora.67

« Quoniam enumeravimus plures amores ex uno originem habentes, consequenter dicemus quales sunt mundanorum et supermundanorum amorum cognitiones et virtutes. Inter quas excedunt ordines et ornatus amorum intellectualium et intelligibilium, id est mentium quæ intelligunt, et bonorum quæ intelliguntur. Post quos ordines, viri spirituales qui vel proprii studii exercitatione vel divina revelatione divina intelligunt, præeminent exsistentibus aliis per vere pulchros amores;68 et istos amores proprie laudavimus. Iterum vero resumentes omnes amores dictos, convolvamus et refundamus eos ad unum et conclusum amorem qui omnes dictos amores ingignit, et congregemus eum a multis, primum colligentes ipsum ad binarium amorem, scilicet boni et pulchri, vel intellectualium et rationalium, vel processivi et recollectivi: post quos superprincipatur omnino incomprehensibilis causa omnis amoris, ex eo qui est super omnia, et ad quam universalis amor omnium exsistentium secundum uniuscujusque naturam intendit.

« Iterum ergo istos duos amores ad unum congregantes, dicimus quod una est simplex virtus ex se et per se motiva ad unitivam omnium concretionem, ex bono ad extrema exsistentium procedens, et iterum seriatim per omnia reflectens se ipsam ad bonum ex se et per se et ad se, semper, uniformiter et eodem modo revoluta. »

Objecerit autem aliquis sic prædictis: Dictum est supra quod pulchrum et bonum omnibus est desiderabile et amabile; et dictum est quod ipsum non exsistens desiderat bonum, et certat aliquo modo in bono esse; et ibidem paulo ante præmittitur quod format carens forma; et rursus dicitur quod omnia non exsistentia sunt supersubstantialiter in pulchro et bono. Si ergo ita est, quomodo fit ut quum tanta sit multitudo dæmonum, nullus eorum desideret pulchrum et bonum, sed inclinetur et inclinet ad appetitum materialium, et prolapsa ab uniformi angelico desiderio boni, et sibi et omnibus causa est omnium malorum quæ fiunt? Quomodo autem fit ut dæmonum tribus ex bono omnino producta, non sit bono conformis? Et quomodo bonus ipsam producere voluit, aut volens potuit? Quod si ex aliqua causa alia quam ex bono est malum, quæ est illa causa? Quomodo autem exsistente divina providentia, potest fieri malum, aut manere non destructum? Et quomodo aliquid exsistentium desiderat vel malum, aut aliquid præter bonum?

Respondemus: Malum non est ex bono; et si aliquid est ex bono, ipsum non est malum: quia sicut contra ignis naturam est ut infrigidet, sic contra naturam boni est ut producat aliquid non bonum. Et quum omnia exsistentia sint ex bono, nihil exsistentium ex malo est: siquidem naturaliter bonum producit ad esse, et salvat in esse vel bene aut beate esse; malum vero corrumpit et destruit. Et res mala omnino non erit, si secundum quod est, mala est. Si vero non secundum quod est, mala est, non est omnino mala, sed habet aliquam boni participationem, secundum quod omnino est. Item, si exsistentia pulchrum et bonum desiderant, et omnia quæcumque faciunt, propter hoc quod sibi videtur bonum faciunt (nihil enim facit aliquis respiciens ad naturam mali): quomodo ergo erit malum in exsistentibus, aut omnino exsistens, desiderio boni privabitur? Et si omnia exsistentia ex bono sunt, et bonum est summitas eorum, ergo et non exsistens est in bono. Malum autem neque est ens: alioqui non esset omnino malum. Neque est omnino non ens: nihil enim est universaliter non ens, nisi secundum quod non ens, supersubstantialiter est in bono, ut dictum est supra. Bonum ergo est supersimpliciter exsistens, et multo superius quam exsistens in bono collocatum. Malum autem neque in exsistentibus, neque in non exsistentibus, sed ab ipso non exsistente magis absistens quam bonum, et magis sine substantia. Malum erit extra ens et non ens per defectum; bonum vero extra utrumque est per excessum.

Sed objicitur: Unde ergo est malum? Si enim malum omnino non est, non est aliud quam virtus, neque in generali neque in particulari, neque malitia in aliquo repugnat virtuti. Quod stare non potest, quia castitas contraria est impudicitiæ, et generaliter justitia injustitiæ: et hoc dico secundum justum et injustum, pudicum et impudicum. Et etiam antequam appareat exterius distantia virtuosi ad vitiosum, multo prius in ipsa anima distiterunt universaliter malitiæ a virtutibus, et passiones vitiorum repugnant rationi. Unde sequitur quod aliquod malum est contrarium bono, quum bonum non sit sibi ipsi contrarium, sed ab uno principio et una causa procedens, gaudeat communione et unitate et amicitia. Sed neque minus bonum contrarium est magis bono: sicut minus calidum non est contrarium magis calido; neque minus frigidum, magis frigido. Videtur ergo ex prædictis, quod malum sit in exsistentibus et exsistens, et adversetur bono. Et si malum est corruptio exsistentium, per hoc non videtur excludi ab essentia, sed esse generativum exsistentium, quum videamus multoties quod unius rei corruptio, sit alterius generatio. Et ita videtur quod malum conferat rebus, consummationem largiendo rerum universitati, ut non maneat imperfecta.

Ad hoc veraciter respondetur, quod malum secundum quod malum, non habet substantiam, neque est generativum alicujus rei; sed tantum malum facit, et quantum in ipso est, corrumpit substantiam exsistentium, ut ita dicam. Item corruptio in quantum corruptio, non dat alicui rei generationem, sed tantum malum facit et corrumpit; generatio autem et substantia a bono fit. Est ergo malum secundum se ipsum corruptio; dicitur autem generativum, propter bonum. Malum secundum se, nec est exsistens, nec effectivum exsistentium; sed propter bonam naturam exsistentem, dicitur bonum, et exsistens, et bonorum effectivum. Præterea non est aliquid secundum idem, bonum et malum; nec eadem virtus secundum idem, est generatio et corruptio ejusdem; nec per se virtus, est generatio et corruptio alicujus; nec per se corruptio, est generatio et corruptio alicujus. Malum ergo secundum se, neque exsistens est, neque bonum, neque operativum generationis, neque effectivum exsistentium et bonorum. Bonum autem ea quæ se perfecte et integre participant, facit perfecta et integra et immixta bona; quæ autem minus ipso participant, facit bona imperfecta et mixta, propter suæ participationis diminutionem. Malum autem penitus neque est bonum, neque facit bonum; sed secundum quod aliquid magis vel minus bono appropinquat, vel magis aut minus illo participat, secundum hoc magis vel minus bonum erit. Divina enim bonitas in summas substantias se copiose transfundens, et per media usque ad extrema perveniens, cunctis se communicat: primis quidem plene, mediis minus, extremis extreme. Si enim extremis æque se communicaret ut primis, essent et illa provectissima ut prima. Non autem congruit omnia æque et uniformiter participare bono, quum non omnia sint ad plenariam ejus participationem pariter opportuna. Hæc autem est superexcellens magnitudo omnipotentis bonitatis, quod privata se et sui ipsius privationem facit esse, secundum quod universaliter ab omnibus participatur. Et omnia sibi adversantia, participatione virtutis ipsius et sunt, et bona sunt, et adversari possunt.

Et omnia exsistentia generaliter, in quantum sunt, et bona sunt et ex bono; in quantum autem privantur bono, nec bona sunt, neque exsistunt. Nam in particularibus habitibus accidit ut eis recedentibus, subjectum tamen exsistat: sicut aliquid calidum est aut frigidum, et tamen recedente caliditate vel frigiditate, manet quod prius erat; et multa etiam exsistunt quæ nec mente nec vita participant, et Deus ab ipsa substantia per excessum segregatur, et tamen supersubstantialis est. Et omnino quolibet habitu alio aut recedente aut non recedente, exsistentia aliqua sunt vel esse possunt. Quod autem penitus privatur bono, nullo modo fuit, aut est, aut erit, aut esse potest. Si autem objicis mihi, quod fornicarius privatur bono, et tamen est, et amor ejus est, et privatur omni bono: respondeo, quod in quantum concupiscentia ejus irrationabilis est, in tantum privatur bono, et non est, nec concupiscit exsistens; in quantum vero appetit unitivum amorem, in quadam longinqua et obscura resonantia participat bono et appetit exsistens. Sed et motus furibundus participat bono, in quantum motus et desiderium convertendi et redigendi ea quæ apparent mala, ad id quod apparet bonum, quamvis non sit. Et aliquis appetens vitam quæ est revera pessima, sibi tamen videtur optima, secundum hoc ipsum quod desiderat vitam optimam et ad illam respicit, participat bono. Si autem omnino bonum auferas, neque relinquetur substantia, neque vita, neque desiderium, neque motus, neque aliquid aliud. Quod ergo unius rei corruptionem sequitur alterius generatio, non est ex aliqua virtute mali, sed ex virtute boni, licet minorati, in quantum est. Et ægritudo est ex defectu ordinatæ proportionis humorum, non omni modo: quia si prorsus deficeret, etiam ipse morbus non subsisteret. Sed manet morbus per modicam ordinationem quæ restat. Sic quod omnino expers est boni, neque exsistens est, neque in exsistentibus; quod autem mixtum est, propter bonum quod habet, exsistit et in exsistente est. Et etiam omnia exsistentia, in quantum magis et minus bono participant, in tantum magis et minus sunt. Et non solum exsistentia, sed etiam quod nullo modo est aut erit, sed excedit ipsum ens, in bono tamen exsistit. Quod autem mixtum est, id est secundum naturam bonum, secundum peccatum malum, in quantum participat bono exsistente, in tantum est; in quantum vero ab eo decidit, in tantum non est: et omnino per esse ipsius quasi tenetur et sustentatur non exsistens ejus, id est per bonum malum. Malum autem quod omnino ab eo cecidit, nec minus bonum erit, sed penitus non erit; quod autem partim bonum, partim non bonum est, secundum quod dictum est, particulariter, non universaliter, bono adversatur. Et tenetur et quasi sustentatur boni privatio, ipsius boni participatione: quia ubi omnino bonum subtrahitur universaliter, neque bonum neque malum neque mixtum erit. Quum enim malum sit imperfectum bonum, sicut malus ho-

D mo, vel malus angelus, vel mala actio: ubi ergo perfecte abest bonum, ibi aberit et perfectum et imperfectum bonum; et tunc tantum erit aut esse videbitur aliquod malum, quando bono adversatur, vel a bono segregatur. Impossibile est enim eadem secundum idem, vel eadem sibi in omnibus adversari. Malum ergo non est exsistens.

Sed nec in exsistentibus est ipsum malum. Si enim omnia exsistentia sunt ex bono, et bonum contineat omnia quæ sunt in exsistentibus; aut non erit malum in exsistentibus, aut malum in bono erit. Sed in bono esse non potest malum, sicut nec in igne frigidum; nec bonum facit malum fieri in eo quod est malum. Si autem detur quod malum sit in bono, sequitur inde inconveniens et impossibile. Non enim potest arbor bona fructus malos facere, neque econverso, ut dicit Scriptura.69 Si autem malum est ex aliquo, et non est ex bono, ergo est ex alio principio et ex alia causa; et sequetur ut aut sit malum ex bono, aut bonum ex malo: quod si est impossibile, ex uno principio et causa erit bonum, et ex alio malum. Sic ergo duo erunt prima rerum principia. Quod esse non potest: quia omnis binarii principium, unitas est, et omnino inconveniens est ex uno et eodem simplici principio duo perfecte contraria procedere et esse; et ipsum principium non esset vere simplex et singulare, sed divisibile et biforme, et contrarium sibi ipsi et mutabile.

Sed nec possibile est esse duo principia rerum sibi contraria, invicem sibi universaliter adversantia. Si enim hoc detur, sequitur quod Deus non sit sine læsione et molestia rixæ, sed est aliquid semper Deo adversans: unde sequitur quod rerum universitas sit inordinata, et omnia semper pugnantia. Bonum autem omnibus exsistentibus tribuit amicitiam, et laudatur a sanctis theologis ut per se pax et pacis donator. Propter quod omnia bona amica sunt et sibi convenientia, et unius vitæ germina et ad unum bonum coordinata, et mansueta, et similia, et se invicem adjuvantia.7071 Quare malum non est in Deo nec res mota a Deo. Sed nec omnino a Deo est malum. Aut enim Deus non est pure bonus, aut sola bona facit et producit. Et non aliquando facit bona, aliquando non, sed semper facit bona; nec aliqua facit bona, et aliqua non bona, sed omnia facit bona: alioqui paterétur transmutationem et variationem circa se ipsum ipse qui est divinissimus secundum causam. Quum autem essentia Dei bonitas sit, si ipse transit de bono, transit et de essentia: et ita aliquando erit exsistens, et aliquando non exsistens. Si autem Deus non propria essentia sed participatione habet bonitatem, ergo ab alio eam accipit qui plenius habet: ergo quantum in se est, potest habere vel non habere; vel aliquando habere, aliquando non habere. Propter hæc ergo inconvenientia directe convincitur quod malum non est ex Deo, nec in Deo, nec æternaliter, nec temporaliter.

B Sed nec in angelis bonis est malum. Quod enim angelus boniformis enuntiat divinam bonitatem, hoc exsistens est secundum quod angelus ipse participat bono quasi secundario, scilicet post Deum, et principaliter enuntiat. Primum quidem angelus [est] imago Dei, manifestatio occulti luminis, speculum purum, clarissimum et incontaminatum, incoinquinatum, immaculatum, suscipiens plenitudinem pulchritudinis, quantum fas est: qua Deo et bono conformatur, et facit in se munde splendere, quantum possibile est, incognitam bonitatem quæ latet in occulto. Unde in angelis non est malum. Sed neque ideo malum in eis est quia puniunt delinquentes. Secundum hoc enim sacerdotes mali essent, ideo quod castigant peccantes et perversos, et separant eos a sacramentis. Puniri siquidem non est malum, sed facere unde aliquis dignus sit pœna. Neque malum est propter merita separari a sacramentis; sed malum est inquinare se, et recedere a sanctitate, et facere se indignum sacramentis.

C Sed neque dæmones mali sunt per naturam. Si enim natura mali essent, non essent ex bono, neque essent de numero exsistentium; neque essent transmutati ex bonis ad mala, si naturaliter et semper mali fuissent. Item, si natura mali sunt, aut sibi, aut aliis mali sunt. Si sibi, corrumpunt se ipsos. Si aliis, corrumpunt ergo in aliis aut substantiam, aut virtutem, aut operationem. Si substantiam, in primis hoc non est secundum naturam. Sed et quædam sunt naturaliter incorruptibilia, et illa non corrumpunt. Dices forte quod corrumpunt susceptibilia corruptionis. Sed talium corruptio neque omnibus est malum, neque omnino est malum, ut in cibis hominum et animalium, et aliis. Præterea nihil exsistentium corrumpitur secundum quod est substantia et natura; sed ex defectu naturalis ordinationis infirmatur ratione harmoniæ et commensurationis, quæ requirit uniformem permanentiam. Infirmitas autem ista imperfecta est. Infirmitas enim perfecta subjectum destrueret, et talis corruptio se ipsum corrumpit et destruit. Unde hæc infirmitas imperfecta non est malum, sed bonum deficiens. Quidquid enim est omnino expers boni, non est exsistens. De corruptione autem virtutis et operationis eadem est ratio quæ de corruptione substantiæ.

Præterea, si dæmones secundum naturam mali sunt, a Deo non sunt: bonum enim sola bona producit et subsistere facit. Dicet fortassis aliquis, quod dæmones mali sunt, non secundum quod sunt, quum ex bono sint, et bonam substantiam obtinuerint, sed mali sunt secundum quod non sunt, et secundum quod non servaverunt suum principatum, et dereliquerunt suum domicilium, sicut dicit Scriptura in Canonica Judæ. In quo enim malos dicimus fieri dæmones, nisi in carentia habitus et operationis divinorum bonorum?72 Item, si dæmones per naturam mali sunt, ergo semper mali sunt; sed malum instabile est. Ergo secundum quod semper et uniformiter et eodem modo se habent, mali non sunt: proprium enim boni est semper esse idem. Si autem dæmones non sunt semper mali, ergo non sunt mali per naturam, sed per defectum angelicorum bonorum. Sed nec omnino dæmones expertes sunt boni, sed participant bono in quantum sunt, et vivunt, et intelligunt, et omnino in eis est quidam motus desiderii. Mali autem esse dicuntur, quia infirmantur circa operationem quæ congruit naturæ ipsorum. Ergo malum in ipsis est aversio sua a bono, et excessus congruentium sibi et non consecutio, et imperfectio, et impotentia, et infirmitas virtutis salvantis ipsorum perfectionem, et fuga et casus ab eadem virtute. Præterea, quid est malum in dæmonibus? Videlicet furor irrationabilis, amens concupiscentia, et phantasia proterva. Sed licet ista mala in dæmonibus, ipsa tamen quæ numerata sunt, neque omnino neque in omnibus in quibus sunt, secundum se ipsa mala sunt. Etenim in animalibus multis non talium habitus, sed ablatio seu carentia, corruptio esset ipsis animalibus et malum. Habitus autem eorum salvat et esse facit naturam ipsorum animalium talia continentem. Colligitur ergo ex prædictis, quod tribus dæmonum non est mala secundum quod est per naturam, sed secundum quod non est. Et totum bonum et perpetuum est quod a bono acceperunt per naturam; sed ipsi deciderunt ab integritate boni dati. Et data ipsis a bono naturalia angelica non dicimus mutata; sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non contemplentur æternam claritatem naturalibus suis virtutibus et intellectualibus veri boni inspectivis: quod ideo est, quia ipsi peccando eas averterunt et clauserunt. Quod ergo sunt, ex bono sunt, et boni sunt; et in eo quod desiderant esse, vivere et intelligere, quæ tria de numero exsistentium sunt, pulchrum et bonum desiderant. Per privationem vero et recessum et casum a bonis sibi competentibus, mali dicuntur et sunt, secundum quod non sunt; et dum non exsistens desiderant, malum desiderant.

Sed forte dicet aliquis animas esse malas. Quæ quidem non ideo malæ sunt, quia cum malis cohabitant ut eos a malis retrahant: hoc enim et bonum est, et a bono, et malos quandoque facit bonos. In quo ergo malæ sunt animæ? nisi in defectu bonorum habituum et operationum, et quia per propriam infirmitatem non consequuntur virtutem, sed ab ea prolabuntur? Sic dicimus aerem propinquum nobis obtenebrari propter defectum et absentiam luminis. Ipsum autem lumen semper est, quod tenebras illuminat. Sic igitur nec in dæmonibus nec in nobis est aliquid malum, sed est sicut defectus et desertum et desolatio perfectionis propriorum bonorum, scilicet cujuslibet naturæ competentium.

Sed neque in animalibus brutis est malum. Si enim auferas ab eis furorem, concupiscentiam, et similia, natura quæ restat, non est in se mala; sed neque istæ affectiones in eis malæ sunt, quia sunt naturales eis. Si enim auferatur a leone animositas et superbia, non leo erit. Et si canis fiat omnibus mansuetus, non erit canis: natura enim canis est familiarem sibi custodire et ad eum accedere, alienos autem repellere. Hæc ergo quæ non corrumpunt naturam, sed salvant, non sunt mala. Corruptio autem naturæ est defectus et infirmitas naturalium virtutum et operationum. Et quum omnia quæ generantur, in tempore habeant perfici, esse imperfectum non est contra aut præter ipsorum naturam. Sunt ergo, quamvis imperfecta sint.

Sed neque in tota natura est malum. Omnes enim naturæ et naturales rationes, sunt a divina universali natura, cui nihil est contrarium. In particularibus autem naturis aliquid fit secundum naturam, aliquid contra naturam; et iterum, quod uni est naturale, alteri est innaturale. Malum autem est quod est præter et contra naturam, scilicet privatio ordinis naturalium. Nulla ergo natura mala est; sed naturæ malum est impotentem esse ad perficiendum ea quæ sunt propriæ naturæ. — Sed neque in corpore est malum. Turpitudo autem et infirmitas corporalis, est defectus formæ et privatio naturalis ordinis. Hoc autem non est omnino malum, sed minus bonum. Si enim perfecte destruatur pulchritudo et forma, et ordo naturæ, peribit ipsum corpus. Quod autem corpus non sit proprie causa malitiæ animæ, inde patet quia sine corpore est malitia, ut in dæmonibus. Siquidem et mentibus et animabus et corporibus hoc est malum, scilicet infirmitas virtutis, quæ est habitus bonorum sibi competentium, et casus ab illa virtute.

Sed neque materiæ etiam corporum, quæ dicitur ὅλη, multum impingi potest malum, secundum quod est materia. Ipsa enim suscipit participationem ornatus et pulchritudinis. His autem exclusis, materia secundum se ipsam sine qualitate exsistens et forma, quomodo est aut facit malum, quæ secundum se ipsam neque agit neque patitur? Item materia, quæ sine forma etiam non exsistit, quomodo facit aut est bonum aut malum? Si autem des quod materia exsistit, ergo quum omnia exsistentia ex bono sint, si materia malum est, aut bonum est effectivum mali; aut malum, eo quod exsistit ex bono, est bonum; aut juxta quod dictum est supra, duo erunt rerum principia, et ipsa ab uno alio principio segregative procedentia: quæ omnia sunt inconvenientia. Item, si materia necessaria est ad universitatis visibilis completionem, quomodo erit materia malum? Malum enim non est necessarium, sed nocivum. Quomodo autem bonus Deus ex malo deducet res ad generationem? Aut quomodo est malum, quod bono est necessarium? malum enim fugit naturam boni. Item, si materia est malum, quomodo procreat aut nutrit naturam? Malum siquidem secundum quod est malum, neque est generativum neque nutritivum, neque effectivum neque salvativum alicujus rei.

Si quis autem dicat quod materia non efficit malitiam in animabus, sed trahit eas ad malitiam: quomodo hoc sustineri potest, quum multæ ex ipsis animabus ad bonum respiciant et convertantur? Quomodo autem ad bonum converterentur, si materia eas ad malum traheret? Non est ergo malum in animabus ex materia, sed ex inordinato motu peccati. Quod si materiæ impingitur, quum omne malum instabile sit, sequitur quod materia instabilis necessaria est stabilitati rerum quæ in se ipsis stabiliri non possunt: quod est omnino inconveniens. Præterea, quomodo potest fieri ut malum sit necessarium, vel necessarium sit malum? — Sed non in hoc adversatur materia bono, quod secundum se privatur omni bono. Perfecta enim formæ privatio penitus impotens est; particularis autem virtutem habet, non secundum quod est privatio, sed secundum quod non est perfecta privatio. Dum enim particularis est privatio, nondum est malum; penitus vero recedente particulari boni participatione quæ facit privationem imperfectam, etiam ipsum malum destruitur.

Ut autem breviter colligamus determinationem hujus tractatus de malo, dicimus quod bonum est ex una universali causa, malum autem ex multis et particularibus defectibus. Deus videt et bonum et malum, et apud ipsum causæ malorum sunt virtutes bonæ, in quantum deficiunt. Alioqui malum esset æternum. Quod si est, et creat, et potest, et est, et facit. Sed hæc unde habet? Aut enim ex bono, aut bonum hoc habet ex malo, aut ambo habent ex alia causa: quæ omnia destructa sunt superius. Quod autem diximus virtutes esse causas malorum, non est hoc secundum naturam, sed secundum defectum naturæ. Omne enim quod est secundum naturam, ex causa determinata est. Quum ergo malum non sit ex causa determinata, indefinitum est, et non secundum naturam; nec habet rationem idealem in Verbo Dei, quod est æterna ars omnium. Numquid ergo anima causa est malorum, sicut ignis causa est caloris, ut sicut ignis sibi appropinquantia replet calore, sic anima sibi appropinquantia repleat malitia? Absit: sed natura animæ semper est bona; operationes autem ejus quandoque bonæ, quandoque malæ. Si enim natura ejus vel essentia mala est, unde eam habet, nisi ex bona causa, quæ creat omnia? Et si ex ista bona causa est, quomodo potest esse mala substantia? Omnia enim bona sunt quæ ex hac causa creata sunt. Si autem secundum operationes mala est anima, illa malitia purgari et cessare potest, sicut patet in multis qui post peccata replentur virtutibus et bonis operationibus. Relinquitur ergo quod malum sit infirmitas et defectus boni. Item bonorum causa una est, et malum est bono contrarium. Mali autem multæ sunt causæ, scilicet virtutes naturales, non secundum naturalem effectum, sed per impotentiam et infirmitatem, et immoderatam dissimilium mixtionem, quando videlicet bona naturalia perverse et immoderate exercentur. Item mala non sunt stabilia, neque immobiliter eodem modo se habentia; sed sunt infinita et indeterminata, et varie distrahentia, et his in se infinitis.

Principium autem et finis omnium malorum, aliquo modo est bonum: quia consideratione boni fiunt quæcumque fiunt, sive bona sive contraria. Facimus enim utraque, desiderantes bonum. Nullus enim ad malum respiciens, vel malum sibi desiderans, facit quod facit. Propter quod neque subsistentiam habet malum, sed privationem substantiæ: fit enim non gratia sui ipsius, sed gratia boni. Malum ergo dicitur esse per accidens, et propter aliud, et non ex proprio principio. Quando enim fit malum, putatur bonum esse, quia amabile est propter concupiscentiam. Revera autem malum et non rectum est propter deformitatem. Quod ergo peccans opinatur esse bonum quod non est bonum, ostendit quod ipse aliud desiderat, et aliud facit. Malum ergo est præter intentionem, præter naturam, præter causam, principium, finem, definitionem, et voluntatem, et substantiam. Privatio ergo est malum, et defectus, et infirmitas, et incommensuratio, et peccatum, et sine intentione, et sine pulchritudine, sine vita, sine mente, sine ratione; et est imperfectum, incollocatum, incausale, indefinitum, infecundum, vacuum, non operans, inordinatum, dissimile, infinitum, obscurum, insubstantiatum, et penitus nihil exsistens.

Et omnino quidquid potest malum, hoc potest ex commixtione ad bonum. Quidquid enim omnino expers est boni, nihil est et nihil potest. Quum enim bonum sit exsistens vere, et voluntate appetitivum, et potens, et activum: quomodo aliquid poterit id quod est ipsi bono contrarium, et est privatum substantia et voluntate et operatione? Item non omnia omnibus neque eadem secundum idem mala sunt. Dæmoni enim malum est, agere contra boniformem intellectum; animæ vero malum est, agere contra rationem; corpori, contra naturam.

Quæritur etiam quomodo permittuntur esse mala, exsistente divina providentia? Respondetur: Malum (secundum quod est malum) non est exsistens neque in exsistentibus, et nihil exsistentium est improvisum. Neque enim est malum exsistens incommixtum, non subsistens bono. Et si nullum subsistentium non particeps boni, malum autem defectus boni, nihil autem exsistentium privatur totaliter bono, in omnibus exsistentibus divina providentia, et nihil exsistentium est non provisum. Sed et factis malis benigne utitur divina providentia ad utilitatem facientium mala, aut aliorum, aut communem omnium, et unicuique exsistentium proprie providet. Unde varias et multorum rationes super hoc non recipimus, qui dicunt quod divina providentia debet nos etiam invitos facere bonos et virtuosos. Siquidem ad Providentiam non pertinet corrumpere naturam: unde neque cogere liberum arbitrium, imo neque auferre debet. Providet ergo rationalibus, ut proprio arbitrio et non coacto moveantur, volendo et nolendo. Et per hoc salvat naturam singulorum, et distribuit provisivas bonitates universalis et largissimæ providentiæ, et proportionaliter singulis attributas, ut habentia liberum arbitrium, et omnia et singula, juxta omnium et singulorum proprietatem participent, in quantum suscipit natura uniuscujusque provisorum.

Malum ergo non exsistens, neque in exsistentibus. Omnino enim non est malum secundum quod est malum, et facere malum non est virtus, sed infirmitas. Et in dæmonibus, quod quidem sunt, ex bono est et bonum est. Malum autem in illis est ex casu a propriis bonis, et ex mutabilitate quæ est circa pristinam identitatem, et ex infirmitate habituum suorum, et perfectionis convenientis ipsis, quæ decet angelos. Et dæmones desiderant et esse, et vivere, et intelligere. In quantum vero desiderant non bonum, in tantum desiderant non exsistens: et hoc non est proprie desiderium, sed peccatum desiderii exsistentis.

Scienter autem peccantes dicit Scriptura eos qui cognoscunt sine oblivione quid sit bonum, sed in operatione infirmantur, et scientes voluntatem Domini, non implent præcepta audita, sive circa fidem, sive circa operationem;7374 et qui nolunt intelligere ut bene agant, per solam infirmitatem voluntatis et aversionem.75 Et ut dictum est sæpe, malum omnino est infirmitas et impotentia, et defectus aut cognitionis, aut fidei, aut operationis, aut desiderii boni. Objicitur: infirmitas condonanda est, non punienda. Respondetur: utique condonanda est ubi deest posse; sed si Deus administrat ei posse (juxta quod dicit Scriptura, Dat omnibus affluenter; et, Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere) excusationem sibimet subtrahit, deficiendo ab habitu propriorum bonorum, et per voluntariam aversionem et fugam et casum a vero bono.7677 De his autem diligenter tractavimus in libro de Justitia et de observantia justitiæ divinæ, ubi per vera testimonia sacræ Scripturæ contrivimus sophisticas et insipientes eorum rationes qui injustitiam et mendacium Deo præsumunt impingere. — Ecce in hoc capitulo secundum nostram facultatem laudata est divina bonitas sicut vere amabilis, sicut principium et finis omnium, sicut circumiens continentia exsistentium, sicut informans etiam non exsistentia, sicut omnium causa bonorum, sicut non causa malorum, sicut providentia, perfecta datrix boni, et supergrediens exsistentia, et non exsistentia, et redigens mala ad bonum per malitiæ privationem, sicut omnibus desiderabilis, amabilis, diligibilis: et quæcumque alia in hoc capitulo veraciter demonstravimus.

Footnotes

  1. Is. xlvii, 10. ↩

  2. Luc. xii, 47. ↩

  3. opportuna ↩

  4. Rom. XIII, 1. ↩

  5. Deut. VIII, 18. ↩

  6. Epilogus. ↩

  7. Amos v, 8. ↩

  8. Gen. 1, 16. ↩

  9. Rom. 1, 20-26. ↩

  10. Gen. 1, 2-13. ↩

  11. * unica ↩

  12. Rom. xi, 36. ↩

  13. Prov. iv, 6, 8. Epist. 15. Sap. viii, 2. ↩

  14. Il Reg. v. ↩

  15. Galeet. v. 26. Il Cor. v. 12. ↩

  16. HIEROTHEI SANCTISSIMI EX AMATORIS HYMNIS. ↩

  17. EJUSDEM EX EISDEM AMATORIS HYMNIS. ↩

  18. EJUSDEM EX EISDEM AMATORIS HYMNIS. ↩

  19. Quum omnia appetant bonum, cur dæmones non diligant ipsum bonum, et unde dæmones sint mali. ↩

  20. Malum unde, et quid malum. ↩

  21. Malum an esse comndum. ↩

  22. Malum in quantum malum, nihil producere nec fere exsistens. ↩

  23. Malum non esse in substantia vel exsistentibus, nec in Deo neque a Deo. * continetque Matth. vi, 18. ↩

  24. Ephræ. vi, 14; ↩

  25. Juan. xiv, 27. ↩

  26. * tamem ↩

  27. Angelus ex-perties om-nis mali. ↩

  28. Naturam dæmonum non esse malam. ↩

  29. Judæ 6. ↩

  30. Malus non esse unum. ↩

  31. Stratis unimantibus non inimice malum ut quid minerale. ↩

  32. Malum non-quaquam inimice corporibus. ↩

  33. Malum non esse in tota curum natura. ↩

  34. Materia, in quantum materia, non est malum. ↩

  35. Bono esse unam causam, malo defectus multos. ↩

  36. Deum sub ratione boni cognoscere mala. ↩

  37. Malum non esse æternum. ↩

  38. Malum nullam habere causam vel rationem alicubi definitam. ↩

  39. Naturam animæ nequaquam esse causam mali. ↩

  40. Bonorum causa una, malorum multæ. ↩

  41. Malo non esse proprium principium nec finem. ↩

  42. Malum est per accidens. ↩

  43. Malum nul posse per se. ↩

  44. Dæmonis, animis, et corporis malum, quod. ↩

  45. Bonum om- nium pro- viter, ma- lisque bene uti. ↩

  46. Malum non esse ali- quid. ↩

  47. Luc. xvi, ↩

  48. Jocob. xv, 17; ↩

  49. Luc. xii, 47; ↩

  50. Malum en- se, in cugni- tione, non cugnoscere bonum quod con- gnosci po- test et de- bet. ↩

  51. Jocob. 1, 5. ↩

  52. Ps. xxxv, 4. ↩

  53. Gen. l. 16. ↩

  54. Rom. x1, 36. ↩

  55. Gen. ii, 1, 20. ↩

  56. *ingignitur ↩

  57. Gen. ii, 3-13. ↩

  58. Ps. cii, 22. ↩

  59. * consonantia ↩

  60. Rom. xi, 36. ↩

  61. * causan-dum ↩

  62. Prov. iv, 6. ↩

  63. Epist. 15. ↩

  64. Sap. viii, 2. ↩

  65. Il Reg. 1, 26. ↩

  66. Galat. n. 26. ↩

  67. EX AMATORIS HYMNIS S. HIERO- ↩

  68. horum ↩

  69. Matth. vii, 18. ↩

  70. Ephes. u. 14; ↩

  71. Joann. xiv, 27. ↩

  72. Julia 6. ↩

  73. Jacob. iv, 17. ↩

  74. Luc. xii, 47; ↩

  75. Ps. xxxv, 4. ↩

  76. 1 Cor. x, 13. ↩

  77. Jacob. i, 5. ↩

Chapter 68 of 143