Skip to the text

Capitulum 7

DE PERFICIENDIS IN DORMIENTIBUS.

HIS autem definitis, necessarium est dicere, ut æstimo, et quæ a nobis sacre in dormientibus perficienda sunt. Etenim neque hoc commune est sanctis et immundis; sed sicut diversa forma est utrorumque vitæ, sic et ad mortem venientes, qui quidem sacram habent vitam, in veras promissiones Divinitatis respicientes, tanquam in veritatem suam, in ea quæ secundum ipsam est resurrectione, contemplaturi, cum firma et vera spe, in lætitia divina, ad mortis summum veniunt, velut ad finem divinorum certaminum, in perfectissima et non deficiente vita et salute, quæ secundum eos erunt, omnino scientes, per futuram suam universalem resurrectionem. Sanctæ enim animæ, ad eam in mala secundum hanc vitam potentem cadendo conversionem non venientes, in ea iterum generatione, in inconvertibile habebunt deiformissimam transordinationem. Munda autem sanctarum animarum conjuga et coeuntia corpora, conscripta et commilitantia, secundum divinas suas collocationes, in animarum incommutabili secundum divinam vitam fundamento, recipient propriam resurrectionem. Eo enim quod unita erant secundum hanc vitam sacris animabus, velut membra Christi facta, deiformem et incorruptibilem, immortalemque et beatam recipient quietem. In his ergo sanctorum est quies in lætitia et immutabili spe, in divinorum certaminum perventura summum.

Immundos vero alii quidem in non subsistentiam irrationabiliter æstimant redire;1 alii vero corporalem in semel corrumpi propriarum animarum conjugationem, velut incompactam eis exsistentem deiformem vitam et beatam quietem: non intelligentes, neque satis in scientia divina eruditi, inchoaverunt jam secundum nos in Christo deiformissimam vitam. Alii autem corporum aliorum distribuunt animabus conjugationes, injuste agentes, hoc in ipsis (ut æstimo) suspicantes divinis animabus et sacris retributionibus, non recte privantes ad finem venientia divinissimorum cursuum. Alii autem, nescio quomodo ad materiales notiones revocati, dixerunt conformem hujus vitæ sanctis promissionem sanctissimam et beatissimam quietem, et escas proprias mutatæ vitæ, eis qui in angelis sunt, injuste projecerunt.

Sed non recidet quis a sacratissimis viris in tales errores: sed confestim se suscepturos esse christiformem quietem scientes, quum in finem venient hujus vitæ, incorruptionem suam, viam velut propinquiorem jam factam, manifestius vident;2 et donationes Divinitatis laudant, et divinæ delectationis implentur, ad ea quæ retro sunt, conversionem non in aliquo timentes, sed bene scientes quia possessa bona firmiter et æternaliter habebunt. Coinquinationibus autem pleni et immundis maculis (qui quidem sacram quamdam consecuti sunt doctrinam, ipsi vero eam ex proprio animo perdite repercutientes, in corrumpentes sponte se dederunt concupiscentias), quum ad finem veniunt huic vitæ imparati, ut eos bene spernens manifestat Eloquiorum divina legislatio, perditas propriis passionibus voluptates aliis oculis inspicientes, et sacram vitam qua stulte recesserunt, deificantes, miserabiliter et coactive rescinduntur hac vita, ad nullam sacram spem manuducti propter pessimam vitam. Talium autem nullo futuro secundum dormitiones sanctorum virorum, ipse quidem ad finem veniens propriorum certaminum, lætitia sancta repletur, et cum delectatione multa ad viam ascendit divinæ iterum generationis. Dormientis autem domestici secundum divinam familiaritatem et similem conversationem, ipsum qui est, beatificant ad palmiferum optate venientem finem, et victoriæ causali gratulatorios cantus referunt, adhuc et se venturos fore ad similem optantes quietem. Accipientes vero eum, ad summum sacerdotem ducunt, tanquam ad coronarum divinarum donationem. Ipse autem cantans suscipit, et perficit secundum legem sacram in sancte dormientibus perficienda.

MYSTERIUM IN SANCTE DORMIENTIBUS.

Congregans divinus sacerdos sacrum chorum, si quidem sanctifico fuerit ordine dormiens, in conspectu divini altaris recumbere faciens eum, initiatur Deo oratione et eucharistia. Si autem sanctis monachis aut sacro populo coordinatus est, ad honorabile sacerdotium, ipsum recumbere facit ante sacerdotalem introitum, deinde perficit ad Deum eucharistialem orationem summus sacerdos. Consequenter autem ministri, in divinis Eloquiis prolatas non mendaces promissiones de sacra nostra resurrectione legentes, sacre cantant confitentes hoc et potentes psalmicorum Eloquiorum cantus. Deinde ministrantium primus resolvit catechumenos, et prædicat jam dormientes sanctos, cum quibus dignatur modo defunctum coordinata recitatione; et hortatur omnes petere in Christo beatam consummationem. Deinde accedens divinus summus sacerdos, orationem sacratissimam super eo facit; et post orationem ipse summus sacerdos salutat dormientem, et post eum præsentes omnes. Salutantibus autem omnibus, infundit dormienti oleum summus sacerdos; et pro omnibus orationem sacram faciens, reponit in domo honorabili corpus cum aliorum coordinatorum sanctorum corporibus.

THEORIA.

Sed hæc quidem si viderint aut audierint immundi a nobis perficienda, late ridebunt, ut arbitror, et erroris nostri miserebuntur. Non oportet autem ad hoc mirari: si enim non crediderint, ut Eloquia aiunt, neque intelligent.3 Nos autem invisibilia perficiendorum inspicientes, Jesu luciduco, dicimus quomodo non irrationabiliter summus sacerdos in æque ordinatum chorum introducit et imponit dormientem. Signat enim mirabiliter, secundum illos fore omnes in ipsa iterum generatione recubitus, puram hic propriam vitam implentes: utpote, si deiformem quis habuit hic et sacratissimam vitam, quantum viro Dei imitatio comprehensibilis est, in divinis erit per sæculum futurum et beatis quietibus; ipsi autem per summam formæ subsistentiam sacram similiter conformes, et ipsi recipient sanctas retributiones. Pro hac divina justitia summus sacerdos gratias agens, orationem sacram facit, et colendam laudat Divinitatem, tanquam destructivam contra omnes nos injustæ et tyrannicæ potentiæ, transducentemque nos in proprias justificationes. — Divinarum quoque promissionum lectio et cantus, manifestatoria quidem sunt beatissimarum quietudinum. In fragilitate habentes divinam consummationem æternaliter generabunt*: dormientis vero divinitus receptiva; viventium autem adhuc, exhortativa ad similem consummationem.*

Intende quia nunc non omnes juxta consuetudinem purgandi ordines resolvuntur, soli vero sacris expelluntur choris catechumeni.4 Etenim ipse quidem ineruditus est universaliter omnis hostiæ sacræ; et ad nullum, neque parvum neque magnum, sacre consummandorum inspicere ei fas est, tanquam neque sacrorum contemplativæ virtutis participans per prælucentem et luciferam theogenesiam. Ceteri vero purgandorum ordines, in doctrina quidem jam fiunt sacræ traditionis. Stulte autem ad ea quæ inferius sunt, iterum recurrentes, oportet in ea quæ ante sunt, propriam reductionem perficere. Divinorum quidem, quantum in symbolis, sacre adspectibus et communicationibus rationabiliter segregantur. Nocebunt enim immunde eorum participantes, et ad plurimum divinorum et suum venient contemptum. Non inconvenienter autem adsunt in nunc perficiendis, aperte edocendi, et videntes secundum nos formidinem mortis, et Sanctorum retributiones a veris Eloquiis laudatas, et caligines fore talibus immundis infinitas. Permittitur enim eis æque utile, videntes sacre consummatum ex ministrativa recitatione socium vere exsistentem a sæculo Sanctorum mirabiliter prædicatorum. Fortassis et ipsi ad simile desiderium venient, et ex ministrativa scientia edocentur beatam vere esse in Christo consummationem.

Deinde accedens divinus summus sacerdos, orationem sacram super dormientem facit; et post orationem ipse summus sacerdos eum salutat, deinde præsentes omnes. Ipsa igitur oratio divinam bonitatem deprecatur omnia quidem dimittere per humanam infirmitatem commissa dormienti, ordinareque eum in lumine et regione viventium*, in sinibus Abrahæ, Isaac et Jacob, loco quo expellitur dolor et tristitia et angustia.5 Hæ quidem ergo, ut arbitror, claræ Sanctorum beatissimorum retributiones. Quid enim fortassis fiet perfectissimæ lætitiæ et illuminatrici immortalitati componderatum? Etsi maximis nostris proportionibus significativis omni altiores animo promissiones significatæ, ab activa sua veritate relictas habent nominationes. Verum enim esse eloquium exsistimandum, Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se.6 Sinus autem sunt, ut arbitror, beatissimorum Patriarcharum et reliquorum Sanctorum omnium divinissimæ et beatissimæ quietes deiformes, recipientes omnes in eis ineffabilem et beatissimam consummationem.*

Dicas forte, utique hæc quidem recte dicta esse a nobis, dubitare vero hoc, quare divinam bonitatem summus sacerdos deprecatur, peccatorum petens dormienti remissionem, et deiformibus æquipotentem et lucidissimam partem. Si enim retributiones recipiat unusquisque a divina justitia, quæ in præsenti vita bonorum aut malorum peregit, finivit autem secundum hanc vitam proprias operationes qui dormivit: quomodo per quamdam summus sacerdos orationem in alteram requiem transvehet ultra dignitatem ejus? Et quidem huic vitæ respondentem habebit partem unusquisque, bene scio, Eloquia sequens. Sepsit enim (inquit) Deus adversum se; et:7 Feret unusquisque per corpus ea quæ gessit, sive bona, sive mala.8 Quia vero justorum orationes et secundum hanc vitam, quanto magis post mortem, in his qui digni sunt sacris orationibus operantur tantummodo, Eloquiorum nos docent veræ traditiones. Aut quid a Samuel Saul adeptus est? Quid autem Hebræorum populo profuit prophetica oratio? Etenim, tanquam si quis, sole propria donante lumina illæsis oculis, in participatione solaris luminis petit fieri proprios adspectus exterminans; sic ad impossibiles concupiscit et superfluas spes, qui sanctorum summe mirabilium orationes et secundum naturam eorum sanctas operationes flagitans, per negligentiam divinis donis et manifestissimis et deiformibus mandatis recedit.

Dico autem, Eloquia sequens, quod utiles omnino sunt in hac vita sanctorum orationes secundum hunc modum: Si quis divina appetens dona, et ad participationem eorum sacrum habitum habens, tanquam propriæ agnoscens parvitatis, veniens ad quemdam sanctorum virorum, dignatus fuerit eum sui fieri adjutorem et conservum; lucrabitur omnino ex hoc omnes superantem utilitatem. Consequetur enim quæ petit divinissima dona, recipiente eum divina bonitate, et propria reverenti conscientia, et in sanctis laude, et petitarum sacrarum petitionum laudabili desiderio, et consequenti et deiformi habitu. Est enim hoc divinis judiciis promulgatum, divina dona dignis participare, in ordine divinissimo donari, per dignos tradere. Hunc ergo si quis dehonoraverit sacrum ornatum, et ad militarem æstimationem veniens, sufficientem se ipsum æstimaverit ad divinum colloquium, et sanctos contempserit, et nullas petitiones dignas Deo et sacras petierit, et desiderium divinis non corroboratum habuerit et sibimet consequens: consequetur per se ipsum imperitus petitionem?

De dicta autem oratione quam summus sacerdos superorat dormienti, in nos venientem ex divinis nostris ducibus traditionem, dicere necessarium. Divinus summus sacerdos, ut Eloquia aiunt, explanator est divinarum justificationum.9 Malach. u. 7. Angelus enim Domini omnipotentis est. Didicit ergo ex Deo traditis Eloquiis, quia sancte viventibus lucidissima et divina vita, secundum dignitatem a justissimis legibus redditur, despiciente bonitate divinæ humanitatis ingenitas eis ex humana infirmitate maculas: quoniam quidem nemo, ut et Eloquia aiunt, mundus a sorde. Job xiv. 4, juxta LXX. Hæc quidem ergo summus sacerdos scit promissa ex veris Eloquiis. Petit autem continuo fieri et donari sancte viventibus sacras retributiones: simul quidem in Dei imitationem deiformiter efformatus, et aliorum donatas, sicut proprias, expetens gratias; simul autem et non mendaces promissiones sciens futuras, et præsentibus manifestans aperte, quia ab eo secundum legem sacram expetenda, omnibus erit juxta divinam vitam consummatis. Non enim summus sacerdos divinæ justitiæ propheta, peteret aliquando nisi Deo amabilia, et ab eo donari divinitus promissa. Propter quod immundis non orat hæc dormientibus: quoniam non solum prophetico in hoc averteretur ordine, et quid hierarchicorum superbe auderet, a perfectionum principe movendus; sed quia injustam orationem non consequeretur, a justo Eloquio ipse non immerito audiens: Petitis, et non accipitis, quia male petitis. Ergo divinus summus sacerdos expetit divinitus promissa, et amabilia Deo, et omnino donanda: et hoc proprio deiformiter habitu ostendens, bonorum amico Deo, et præsentibus aperte manifestans, sanctis futura dona.

Malach. u. 7.

Job xiv. 4, juxta LXX.

Jacob. iv. 3.

Sic et discretivas habent summi sacerdotes virtutes manifestatorias divinarum justificationum: non ut ipsorum irrationabilia desideria sapientissima Divinitate ministratorie sequente; sed ut ipsis, prophetice submovente perfectionis principe Joann. xx, 22, 23. Spiritu, vocatos Deo juxta dignitatem segregantibus. Accipite enim, ait, Spiritum Sanctum: quorumcumque dimittitis peccata, dimittuntur; quorumcumque tenetis, retenta sunt. Et divinas revelationes sanctissimi Patris illuminato Eloquia aiunt:

Quodcumque ligaveris in terra, erit ligatum et in cœlo; et quodcumque solveris in terra, erit solutum et in cœlo: tanquam evangelista illo, et omni juxta ipsum summo sacerdote, secundum in eo factas paternarum sanctificationum revelationes, manifestator et consummator*, Dei amicos adducente, et impios exhereditante. Sacram enim illam theologiam, ut Eloquia aiunt, non per se ipsum motus, neque carne et sanguine revelantibus, sed a Deo invisibiliter eum propria docente, respondit. Divinis ergo summis sacerdotibus, sic et discretionibus et omnibus hierarchicis virtutibus utendum est, quomodo consummationis princeps eos Divinitas moverit. Aliis autem sic in summos sacerdotes in quibuscumque agunt, hierarchice attendendum, tanquam a Deo commotos. Spernens enim vos, ait, me spernit.*

Matth. xvi, 19. manifestore et consummatore Matth. xvi, 17.

Luc. x, 16.

Sed redeamus in dictæ orationis consequentiam. Perficiens enim eam summus sacerdos, et ipse salutat dormientem, et deinde præsentes omnes. Delectabilis enim est et honorabilis omnibus deiformibus secundum divinam vitam consummatus. Post vero salutationem infundit dormienti oleum summus sacerdos. Memento autem quia secundum sacram theogenesiam, ante divinissimum Baptisma, prima participatio sacri symboli donatur perficiendo post universalem prioris vestimenti depositionem, unctionis oleum; in fine autem nunc omnium, super dormientem oleum infunditur. Et tunc quidem olei unctio ad sacra certamina vocat consummandum; nunc vero infusum oleum manifestat secundum ipsa sacra certamina militantem et consummatum dormientem. Hæc perficiens summus sacerdos, reponit in domo pretiosa corpus cum aliorum æque potentum sacris corporibus. Si enim in anima et corpore Deo amabilem vitam, qui dormivit, vivebat, pretiosum erit cum sancta anima commilitans ei corpus, secundum divinas collocationes, ubi divina justitia cum proprio corpore ipsi donabit retributas quietes, tanquam coeunti, et comparticipanti sacræ aut contrariæ vitæ. Propter quod et sacrorum divina legislatio divinas communicationes ambobus donat: animæ quidem, in pura contemplatione et scientia perfectorum; corpori vero, per divinissimum tanquam in imagine unguentum, divinæque communicationis sacratissima symbola: totum hominem sanctificans, et universalem ejus salutem sacrificans, et consummatissimam ipsius resurrectionem futuram fore denuntians per catholicam sanctificationem. — Consummativas autem invocationes non est justum Scripturas interpretantibus, neque mysticum earum, aut in ipsis operatas ex Deo virtutes, ex occulto ad commune educere; sed ut nostra sacra traditio habet, sine pompa eas doctrinis edocens. Et ad diviniorem habitum et anagogen, amore divino et operationibus sanctis perfectus, extra perfectiva illuminatione ascendet ad excelsissimam earum scientiam.

Quid autem et pueros nondum divina intelligere valentes, sacre participes fieri divinæ generationis, et sacratissimorum divinæ communicationis symbolorum? Videtur quidem (ut ais) immundis blasphemo risu dignum, si audire non valentes edocent summi sacerdotes divina, et non intelligentibus imagines, tradiderunt sacras traditiones. Et quod adhuc risibilius est, quomodo pro eis alii abrenuntiationes dicunt et sacras confessiones? Oportet autem tuam hierarchicam intelligentiam Quod non angustari in errantibus, sed et timens simul et eorum luciducatus gratia diligens defendere adversus pro eis prolatas insidias proponentem: et hoc, juxta legem divinam, quia non in nostra scientia omnia divina circumscribuntur. Multa autem a nobis ignotorum, causas habent divinas, nobis quidem ignotas, notas vero nostrorum melioribus ordinibus. Multa autem et excellentissimas essentias latuere, et a sola diligenter cognita sunt sapientissima et sapientifica Divinitate. Verumtamen et de hoc ea dicimus quæ quidem deiformes nostri sancti perfectores ab antiqua eruditi traditione, in nos adducebant. Aiunt enim (quod quidem est verum) quia secundum legem divinam ducti infantes, ad habitum sanctum venient, omni purgandi errore et immunda vita. Multum hoc divinis nostris ducibus in animum veniens, probaverunt recipi infantes secundum hunc sacrum modum, ita ut naturales adducendi pueri parentes tradant puerum cuidam eruditorum bono in divina pædagogo, et de cetero puerum sub ipso perfici, tanquam sub divinissimo patre et salutis sacræ anadocho. Hunc ergo summus sacerdos confitentem juxta divinam educare puerum vitam, repetit abrenuntiationes confiteri et sacras confessiones: non ut illi forsan ridentes dixerunt, alium pro alio divina docens. Neque enim hoc ait sic, Ego pro puero abrenuntiationes aut sacras confessiones facio; sed, Quia puer abrenuntiat, hoc est: Confiteor puerum credere in sensum sacrum venientem, nostris divinis anagogis; abrenuntiare quidem universaliter contrariis, confiteri autem et cooperari divinas confessiones. Nihil ergo (ut æstimo) inconsequens, si secundum divinam puer anagogen educatur, ducem et anadochum sacrum habens, habitum sibi divinorum insinuantem, et custodem a contrariis peritum. — Tradit autem puerum sacris symbolis summus sacerdos, ut in eis conversetur, et neque formetur in vitam alteram nisi divina contemplantem semper, sociamque eorum in profectibus sanctis factam, habitumque sanctum in eis validum, educatumque pulchre a divino anadocho.

Tanta, o puer, et sic bona nostræ hierarchiæ videntur mihi uniformia spectacula. Ab aliis autem similiter intentius animo non hæc tantum visa sunt, lucidiora autem multa et deiformiora. Et tibi, ut arbitror, omnino lucebunt splendidiores formæ, et divinissimis dictis in ascensionibus utenti ad excelsiorem radium. Trade ergo, o amice, et ipse mihi perfectiori illuminatione, et ostende meis oculis quascumque videre poteris pulchriores formas et uniformiores. Confido enim ex his quæ dicta sunt, ego repositos in te divini ignis accendens usque vapores.

Footnotes

  1. * Immundorum ↩

  2. * in incorruptionem ↩

  3. Is. VII, 9, juxta LXX. ↩

  4. *gravabunt ↩

  5. * vivorum ↩

  6. I Cor. II, 9. ↩

  7. Job XIX, 8. ↩

  8. II Cor. V, 10. ↩

  9. Malach. ii, 7. ↩

Chapter 68 of 98