Skip to the text

Distinctio 3

A. Incipit ostendere quomodo per creaturam potuerit cognosci Creator.

A POSTOLUS namque ait, quod invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quæ facta sunt intellecta, conspiciuntur;1 sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Per creaturam mundi, intelligitur homo, propter excellentiam qua excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omni creatura. Homo ergo invisibilia Dei intellectu mentis conspicere potuit, vel etiam conspexit, per ea quæ facta sunt, id est per creaturas visibiles vel invisibiles. A duobus enim juvabatur, scilicet a natura, quæ rationalis erat, et ab operibus a Deo factis ut manifestaretur homini veritas. Ideoque Apostolus dixit, quia Deus revelavit illis, scilicet dum fecit opera in quibus artificis aliquatenus relucet indicium.2

B. Prima ratio vel modus quomodo potuit cognosci Deus.

Nam sic ait Ambrosius : Ut Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem visibilitate sui manifestavit, ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit quod ab homine impossibile est fieri. Potuerunt ergo cognoscere, sive cognoverunt, ultra omnem creaturam esse illum qui ea fecit quæ nulla creaturarum facere vel destruere valet. Accedat quæcumque vis creatura , et faciat tale cœlum et terram, et dicam quia Deus est. Sed quia nulla creatura talia facere valet, constat super sicut Ambr. in Rom. I, 19. creata vis creata omnem creaturam esse illum qui ea fecit; ac per hoc illum esse Deum humana mens cognoscere potuit.

C. Secunda ratio qua potuit cognosci, vel modus quo noverunt.

Aug. de Civit. Dei, lib. viii, c. 6. alias om. eum

Alio etiam modo Dei veritatem ductu rationis cognoscere potuerunt, vel etiam cognoverunt. Ut enim Augustinus ait in octavo de Civitate Dei: Viderunt summi philosophi nullum corpus esse Deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt, quærentes Deum. Viderunt etiam, quidquid mutabile est non esse summum Deum omniumque principium: et ideo omnem animam mutabilesque spiritus transcenderunt. Deinde viderunt omne quod mutabile est, non posse esse nisi ab illo qui incommutabiliter et simpliciter est. Intellexerunt ergo eum, et omnia ista eum fecisse, et a nullo fieri potuisse.

D. Tertia ratio vel modus.

Aug. ubi supra.

Consideraverunt etiam quidquid est in substantiis, vel corpus esse, vel spiritum; meliusque aliquid spiritum esse quam corpus; sed longe meliorem qui spiritum fecit et corpus.

E. Quartus modus vel ratio.

Ibidem. ut

Intellexerunt etiam corporis speciem esse sensibilem, et spiritus speciem intelligibilem; et intelligibilem speciem sensibili prætulerunt. Sensibilia dicimus, quæ visu tactuque corporis sentiri queunt; intelligibilia, quæ conspectu mentis possunt intelligi. Quum ergo in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent, si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent: viderunt esse aliquid quo illa speciosa facta sunt, ubi est prima et incommutabilis species, ideoque incomparabilis. Et illud esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset, et ex quo cuncta facta essent. — Ecce tot modis potuit cognosci veritas Dei. Quum ergo Deus una sit et simplex essentia, quæ ex nulla diversitate partium vel accidentium consistit, pluraliter tamen dicit Apostolus, Invisibilia Dei: quia pluribus modis cognoscitur veritas Dei per ea quæ facta sunt.3 Ex perpetuitate namque creaturarum intelligitur Conditor æternus; ex magnitudine creaturarum, omnipotens; ex ordine et dispositione, sapiens; ex gubernatione, bonus. Hæc autem omnia ad unitatem Deitatis pertinent monstrandam.

F. Quomodo in creaturis appareat vestigium Trinitatis.

Aug. de Trinitate, lib. VI, c. 10.

Nunc restat ostendere, utrum per ea quæ facta sunt, aliquod Trinitatis indicium, vel saltem vestigium exiguum, haberi potuerit. De hoc Augustinus in libro sexto de Trinitate ait: Oportet ut Creatorem per ea quæ facta sunt intellectu conspicientes,

Trinitatem intelligamus. Hujus enim Trinitatis vestigium in creaturis apparet. Hæc enim quæ arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem, et ordinem. Nam quodque horum creatorum et unum aliquid est, sicut sunt naturæ corporum et ingenia animarum; et aliqua specie formatum*, sicut sunt figuræ vel qualitates corporum, ac doctrinæ vel artes animarum; et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt pondera vel collocationes corporum, et amores vel delectationes animarum. Et ita in creaturis prælucet vestigium Trinitatis. In illa enim Trinitate, summa origo est omnium rerum, et perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio. Summa autem origo, ut Augustinus ostendit in libro de Vera religione, intelligitur Deus Pater, a quo sunt omnia, a quo Filius et Spiritus Sanctus. Perfectissima pulchritudo intelligitur Filius, scilicet veritas Patris, nulla ex parte ei dissimilis: quem cum ipso et in ipso Patre veneramur; quæ forma est omnium quæ ab initio facta sunt, et ad unum referuntur. Quæ tamen omnia nec fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset: qui et nulli naturæ quæ ab illo bona esset, invidit; et ut in bono ipso maneret, alia quantum vellet, alia quantum posset, dedit. Quæ bonitas intelligitur Spiritus Sanctus, qui est donum Patris et Filii. Quare ipsum donum Dei cum Patre et Filio æque incommutabile, colere et tenere nos convenit. Per considerationem itaque creaturarum, unius substantiæ Trinitatem intelligimus, scilicet: unum Deum Patrem, a quo sumus; et Filium, per quem sumus; et Spiritum Sanctum, in quo sumus: scilicet principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur: unum scilicet, quo auctore conditi sumus; et similitudinem ejus, per quam ad unitatem reformamur; et pacem, qua unitati adhæremus: scilicet Deum, qui dixit,* Gen. I, 3. Fiat; et Verbum, per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter est; Joann. I, 3. et donum benignitatis ejus, qua placuit quod ab eo per Verbum factum est, et reconciliatum est auctori ut non interiret. — Ecce ostensum est qualiter in creaturis aliquatenus imago Trinitatis indicatur. Non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia Trinitatis potest haberi vel potuit, sine doctrinæ vel interioris inspirationis revelatione. Unde illi antiqui philosophi quasi per umbram et de longinquo viderunt veritatem, deficientes in contuitu Trinitatis, ut magi Pharaonis in tertio signo. Adjuvamur tamen in fide invisibilium per ea quæ facta sunt. Exod. VIII, 18. formatur

Aug. de Vera relig., c. LV, 113.

G. Quomodo in anima sit imago Trinitatis.

Nunc vero ad eam jam perveniamus disputationem, ubi in mente humana, quæ novit Deum, vel potest nosse, Trinitatis imaginem reperiamus. Ut enim ait Augustinus in quartodecimo libro de Trinitate: Licet humana mens non sit ejus naturæ cujus Deus est, imago tamen illius quo nihil melius est, ibi quærenda et invenienda est, quo natura nostra nil habet melius, id est in mente. In ipsa etiam mente, antequam sit particeps Dei, ejus imago reperitur: etsi enim amissa Dei participatione deformis sit, imago Dei tamen permanet. Eo enim ipso imago Dei est

Aug. de Trinitate, lib. XIV, c. 8. mens, quo capax ejus est, ejusque particeps esse potest. Jam ergo in ea Trinitatem quæ Deus est, inquiramus. Ecce enim mens meminit sui, intelligit se, diligit se. Hoc si cernimus, cernimus Trinitatem: nondum quidem Deum, sed imaginem Dei. Hic enim quædam apparet trinitas, memoriæ, intelligentiæ, et amoris. Hæc ergo tria potissimum tractemus, memoriam, intelligentiam, voluntatem. Hæc ergo tria, ut Augustinus ait libro decimo de Trinitate, non sunt tres vitæ, sed una vita;4 nec tres mentes, sed una mens, una essentia. Memoria vero dicitur ad aliquid; et intelligentia, et voluntas sive dilectio, similiter ad aliquid dicitur; vita vero dicitur ad se ipsam, et mens, et essentia. Hæc ergo tria eo unum sunt, quo una vita, una mens, una essentia; et quidquid aliud ad se ipsa singula dicuntur, etiam simul non pluraliter, sed singulariter dicuntur. Eo vero tria sunt, quo ad se invicem referuntur.

H. Quomodo æqualia sint, quia capiuntur a singulis omnia et tota.

Ibidem. Æqualia etiam sunt, non solum singula singulis, sed etiam singula omnibus: alioqui non se invicem caperent; se autem invicem capiunt. Capiuntur enim et a singulis singula, et a singulis omnia. Memini enim me habere memoriam et intelligentiam et voluntatem, et intelligo me intelligere et velle atque meminisse, et volo me velle et meminisse et intelligere.

I. Quomodo tota illa tria memoria capiat.

Ibidem. Totamque meam memoriam et intelligentiam et voluntatem simul memini. Quod enim memoriæ meæ non memini, illud non est in memoria mea: nihil autem tam in memoria est, quam ipsa memoria. Totam ergo memini. Item, quidquid intelligo, intelligere me scio; et scio me velle quidquid volo: quidquid autem scio, memini. Totam ergo intelligentiam totamque voluntatem meam memini.

K. Quomodo illa tria tota capiat intelligentia.

Ibidem. Similiter quum hæc tria intelligo, tota simul intelligo: neque enim quidquam intelligibilium est quod non intelligam, nisi quod ignoro. Quod autem ignoro, nec memini, nec volo. Quidquid ergo intelligibilium non intelligo, consequenter etiam nec memini, nec volo. Quidquid ergo intelligibilium memini et volo, consequenter intelligo.

L. Quomodo illa tota capiat voluntas.

Ibidem. Voluntas etiam mea totam intelligentiam totamque meam memoriam capit, dum utor toto eo quod intelligo et memini. Quum itaque invicem a singulis et omnia et tota capiantur, æqualia sunt tota singula totis singulis, et tota singula simul omnibus totis; et hæc tria unum, una vita, una mens, una essentia. Ecce illius summæ unitatis atque Trinitatis, ubi una est essentia et tres personæ, imago est humana mens, licet impar. Mens autem hic pro animo ipso accipitur, ubi est illa imago Trinitatis. Proprie vero mens dicitur, ut ait Augustinus, non ipsa anima, sed quod in ea est excellentius, qualiter sæpe accipitur. Illud etiam sciendum est, quod memoria non solum est absentium et præteritorum, sed etiam præsentium, ut ait Augustinus in quartodecimo libro de Trinitate: alioqui non se caperet.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 7.

Ibid. lib. xiv, c. 11.

M. Ex quo sensu illa tria dicantur esse unum et una essentia, quæritur.

Hic attendendum est diligenter, ex quo sensu accipiendum sit quod supra dixit, illa tria, scilicet memoriam, intelligentiam, et voluntatem, esse unum, unam mentem, unam essentiam. Quod utique non videtur esse verum juxta proprietatem sermonis. Mens enim, id est spiritus rationalis, essentia est spiritualis et incorporea. Illa vero tria, naturales proprietates seu vires sunt ipsius mentis, et a se invicem differunt: quia memoria non est intelligentia vel voluntas, nec intelligentia voluntas sive amor.

N. Quod etiam ad se invicem dicuntur relative.

Et hæc tria etiam ad se ipsa referuntur, ut ait Augustinus in nono libro de Trinitate. Mens enim amare se ipsam vel meminisse non potest, nisi etiam noverit se. Nam quomodo amat vel meminit quod nescit? Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a se ipsis; et tamen eorum singulum et simul omnia, una essentia est, quum et relative dicantur ad invicem.

Ibid. lib. ix, c. 3.

O. Hic aperitur quod supra quærebatur, scilicet quomodo hæc tria dicantur unum.

Sed jam videndum est, quomodo hæc tria dicantur una substantia. Ideo scilicet, quia in ipsa anima vel mente substantialiter exsistunt, non sicut accidentia in subjectis, quæ possunt adesse vel abesse. Unde Augustinus in nono libro de Trinitate ait: Admonemur, si utcumque videre possumus, hæc in animo exsistere substantialiter, non tanquam in subjecto, ut color in corpore: quia etsi relative dicuntur ad invicem, singula tamen substantialiter sunt in substantia sua. Ecce ex quo sensu illa tria dicantur esse unum, vel una substantia. Quæ tria, ut Augustinus ait in quintodecimo libro de Trinitate, in mente naturaliter divinitus instituta quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, concupisci (reminiscitur enim per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem), profecto reperit illius summæ Trinitatis imaginem.

Ibid. c. 4.

Ibid. lib. xv, c. 20.

P. Quod in illa similitudine est dissimilitudo.

Verumtamen caveat, ne hanc imaginem ab eadem Trinitate factam ita ei comparet, ut omnino existimet similem;5 sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat.

Q. Prima dissimilitudo.

Quod breviter ostendi potest. Homo unus per ista tria meminit, intelligit, diligit:6 qui nec memoria est, nec intelligentia, nec dilectio; sed hæc habet. Unus ergo homo est qui habet hæc tria, non ipse est hæc tria. In illius vero summa simplicitate naturæ quæ Deus est, quamvis unus sit Deus, tamen tres personæ sunt, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus; et hæ tres personæ sunt unus Deus.

Aliud est itaque Trinitas res ipsa, aliud imago Trinitatis in re alia.7 Propter quam imaginem, etiam illud in quo sunt hæc tria, imago dicitur, scilicet homo: sicut imago dicitur et tabula, et pictura quæ est in ea; sed tabula nomine imaginis appellatur propter picturam quæ est in ea.

R. Altera dissimilitudo.

Rursus ista imago quæ est homo habens illa tria, una persona est;8 illa vero Trinitas non una persona est, sed tres personæ: Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. Itaque in ista imagine Trinitatis, non hæc tria unus homo, sed unius hominis sunt. In illa vero summa Trinitate cujus hæc imago est, non unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus; et tres sunt illæ personæ, non una persona.

Illa enim tria non homo sunt, sed hominis sunt, vel in homine sunt.9 Sed numquid possumus dicere Trinitatem sic esse in Deo, ut aliquid Dei sit, nec ipsa sit Deus? Absit ut hoc credamus. Dicamus ergo in mente nostra imaginem Trinitatis, sed exiguam et qualemcumque esse, quæ summæ Trinitatis ita gerit similitudinem, ut ex maxima parte sit dissimilis. Sciendum vero est, quod hæc trinitas mentis, ut ait

Augustinus in quartodecimo libro de Trinitate, non propterea tantum imago Dei est, quia sui meminerit mens, et intelligit ac diligit se;10 sed quia potest etiam meminisse, et intelligere, et amare illum a quo facta est.

S. Alia assignatio trinitatis in anima, scilicet mens, notitia, amor.

Potest etiam alio modo aliisque nominibus distingui trinitas in anima, quæ est imago illius summæ et ineffabilis Trinitatis. Ut enim ait Augustinus in nono libro de Trinitate, mens, et notitia ejus, et amor, tria quædam sunt.11 Mens enim novit se, et amat se; nec amare se potest, nisi etiam noverit se.12 Duo quædam sunt mens et notitia ejus. Item, duo quædam sunt mens et amor ejus. Quum ergo se novit mens et amat se, manet trinitas, scilicet mens, amor, et notitia. Mens autem hic accipitur non pro anima, sed pro eo quod in anima excellentius est. Hæc autem tria quum sint distincta a se invicem, dicuntur tamen esse unum, quia in anima substantialiter exsistunt.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 7.

T. Quomodo mens vice Patris; notitia, Filii; amor, Spiritus Sancti accipitur.

Et est ipsa mens quasi parens, et notitia ejus quasi proles ejus. Mens enim quum se cognoscit, notitiam sui gignit, et est sola parens suæ notitiæ. Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscens se, diligit se. Non enim posset se diligere, nisi cognosceret se. Amat etiam placitam prolem, id est notitiam suam : et ita amor, quidam complexus est parentis et prolis.

Ibid. lib. IX, c. 12.

V. Quod non est minor mente notitia, nec amor utroque.

Nec est minor proles parente, dum tantam se novit mens quanta est; nec minor est amor parente et prole, id est mente et notitia, dum tantum se diligit mens quantum se novit et quanta est.

Ibidem.

X. Quod hæc tria in se ipsis sunt.

Sunt etiam hæc singula in se ipsis : quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente est. Ecce in his tribus qualecumque vestigium Trinitatis apparet.

Ibid. c. 5.

Y. Quomodo mens per ista proficit ad intelligendum Deum.

Mens itaque rationalis considerans hæc tria, et illam unam essentiam in qua ista sunt, extendit se ad contemplationem Creatoris, et videt unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate. Intelligit enim unum Deum esse, unam essentiam, unum principium. Intelligit enim, quia si duo essent, vel uterque insufficiens esset, vel alter superflueret : quia si aliquid deesset uni quod haberet alter, non esset ibi summa perfectio; si vero nihil uni deesset quod haberet alter, quum in uno essent omnia, alter superflueret. Intellexit ergo unum esse Deum, unum omnium auctorem. Et vidit quia absque sapientia non sit, quasi res fatua : et ideo intellexit eum habere sapientiam, quæ ab ipso genita est; et quia sapientiam suam diligit, intellexit etiam ibi esse amorem.

Z. Hic de summa Trinitatis unitate.

Quapropter juxta istam considerationem, ut ait Augustinus in nono libro de Trinitate, credamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse Deum,

Ibid. c. 1. universæ creaturæ conditorem et rectorem; nec Patrem esse Filium, nec Spiritum Sanctum vel Patrem esse vel Filium, sed Trinitatem relatarum ad invicem personarum. Ut enim ait ipse in libro de Fide ad Petrum, una est natura sive essentia Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, non una persona.13 Si enim sic esset una persona, sicut est una substantia Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, veraciter Trinitas non diceretur. Rursus quidem Trinitas esset vera, sed unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus personarum sunt ab invicem proprietate distincti, sic fuissent quoque naturarum diversitate discreti. Fides autem Patricharum, Prophetarum atque Apostolorum, unum Deum prædicat Trinitatem esse. In illa ergo sancta Trinitate unus est Deus Pater, qui solus essentialiter de se ipso Filium unum genuit;14 et unus Filius est, qui de uno Patre solus essentialiter natus est; et unus Spiritus Sanctus, qui solus essentialiter a Patre Filioque procedit. Hoc autem totum non potest una persona, id est gignere se, et nasci de se, et procedere de se. Ut enim ait Augustinus in primo libro de Trinitate, nulla res est quæ se ipsam gignat ut sit.

EXPOSITIO

DISTINCTIONIS TERTIÆ

POSTQUAM determinavit Magister de summa Trinitate ejusque unitate prout creditur, hic tractat de ea prout aliqualiter per rationes naturales aut similitudines intelligitur. Et dividitur prima pars hujus distinctionis in quatuor, secundum quod quatuor rationes inducit ex verbis Sanctorum, præcipue Augustini.

Itaque ait : Apostolus namque ait, ad Romanos primo.15 Interponit autem Magister conjunctionem hanc, « namque », quia in fine præcedentis distinctionis disseruit: Rationibus congruisque similitudinibus ita esse, id est Deum esse unum ac trinum, prout infirmitas nostra valet, ostendamus.

Apostolus namque ait quod invisibilia Dei, id est invisibiles Dei proprietates, præsertim absoluta et essentialia attributa, ut bonitas, sapientia, omnipotentia, immutabilitas, æternitas, a creatura mundi, id est ab homine, per ea quæ facta sunt, id est per res creatas, ordinemque earum et proprietates, intellecta conspiciuntur, id est, mente aliqualiter cognoscuntur;16 sempiterna quoque virtus ejus, id est æterna potestas, et divinitas, id est divina et increata essentia, quæ a proprietatibus et attributis, omnipotentia seu virtute sua, non realiter, sed sola ratione distinguitur, ut distinctione patuit præcedenti.17 Denique huic auctoritati Apostoli consonat illud Sapientiæ : Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei;18 et ex his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est. A magnitudine enim speciei et creaturæ, potest creator horum intelligibiliter cognosci. Hinc docuerunt philosophi, quod sicut causa cognoscitur per effectum, sic Creator seu prima causa, per mundum et creaturas : quoniam omnis effectus est quædam participata suæ causæ similitudo. Sic et omnis creatura radius quidam est sui Creatoris. Unde et Proclus in Elementatione sua theologica loquitur : Omnis processus secundorum a primo, per similitudinem quamdam efficitur. Atque ut ait Philosophus, causa producit simile sibi. Propter quod dispositio, proprietas seu perfectio causæ, in suo effectu aliquo modo relucet.

Consequenter tangit Magister duas rationes cur homo « creatura mundi » vocetur. Prima est propter excellentiam qua excel- lit inter alias creaturas, præsertim non accipitur prout est continentia visibilium et corporalium rerum tantum;19 et sic inter creaturas mundi quas homo transcendit, non computatur angelus. — Ad secundum respondet Albertus: Angelus quoad essentialia sua, non habet convenientiam cum omni creatura, quia non convenit sic cum pure corporalibus: homo autem convenit cum simplicibus per humores, in quibus videlicet sunt primæ qualitates; et cum mixtis ac complexionatis, per similitudinem suæ materiæ.20

B Sequitur in littera ratio prima. Homo invisibilia Dei conspexit per creaturas visibiles vel invisibiles. A duobus enim juvabatur, scilicet a natura, quæ rationalis erat, id est a naturali et propria ratione, per quam intelligibilium capax est, in quantum est participatio quædam luminis increati, juxta id Psalmi:21 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.22 Et ab operibus a Deo factis ut manifestaretur homini veritas, id est a creaturis quas Deus condidit ut ex eorum consideratione homo agnosceret Creatorem.23 Omnia enim propter se ipsum operatus est Deus, ut Salomon loquitur. Qui rursus fatetur: Cuncta fecit Deus ut timeatur. Quod sine prævia ejus cognitione fieri nequit. Et hæc est una ratio institutionis creaturarum.24 Itaque ad cognoscendum Deum juvatur homo propria ratione tanquam potentia cognitiva, et rebus creatis tanquam objectis quæ movent potentiam.25 Ratio autem est interior oculus hominis. Hinc scriptum est in Isaia: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.26

Ad primum horum respondet Albertus, quod homo consideratur tripliciter. Primo, secundum reputationem divinam: sicque est creaturarum dignissima, quoniam Deus naturam humanam assumpsit ad hypostaticum esse divinum. Secundo, quantum ad propriam naturam: sic minor est angelo. Tertio, per respectum ad ultimum finem: sic æqualis est angelo, quoniam ad eamdem supernaturalem beatitudinem est conditus, juxta illud Matthæi:2728 Erunt homines sicut angeli Dei in cœlo. In Deuteronomio quoque secundum translationem antiquam dicitur:29 Statuit Deus terminos populorum juxta numerum angelorum Dei. Eamdem rationem dat Thomas, et addit:30 Vel dicendum quod mundus hic intellectualem præstando, et ipsa objecta causando, dicitur revelasse; et etiam quoniam omnis actio causæ secundæ, principaliter adscribitur causæ primæ. Dum fecit opera in quibus artificis aliquatenus relucet judicium*, id est sapientialis discretio summi opificis, quæ in entibus relucet creatis, sapienter et ordinate productis.31*

Nam sic ait Ambrosius: Ut Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, id est ab hominibus posset aliqualiter per rationem cognosci, opus fecit, scilicet mundum sensibilem, quod opificem visibilitate sui, id est sua visibili forma, manifestavit, sicut effectus causam, ut per certum incertum posset sciri, id est, per creaturam sensibilem certitudinaliter notam, incomprehensibilis Deus aliqualiter nosceretur. Porro Deus dicitur « natura invisibilis », quia ex sua natura est omni creaturæ incomprehensibilis : quia in se ipso est summa invisibilisque essentia. Sicque quod ait, « natura », potest esse nominativi ablativique casus. Qualiter autem et quare Deus sit invisibilis, in quæstione patebit. Et ille Deus omnium esse crederetur, imo et a posteriori sciretur, qui hoc fecit quod ab homine impossibile est fieri, imo quod a nulla pura potest fieri creatura : quia creare est infinitæ potentiæ, quum non esse seu nihil, et esse, distent in infinitum. Unde secundum Philosophum, inter quatuor et tria, inter quatuor et duo, inter quatuor et unum, potest esseportio; nulla veroportio esse valet inter nihil et aliquid. Hinc ut ait Philosophus, omnium philosophorum suppositio fuit, ex nihilo nihil fieri secundum naturam.

Sed objici potest, quia secundum Avicennam et alios multos, cœlum ab intelligentia est creatum. Et respondendum, quod erraverunt in hoc, nec vis creativa naturaliter potest creaturæ alicui communicari aut convenire, ut infra magis probabitur.32

Argumentum prætactum, secundum Albertum, qui textum magis declarat quam ceteri, sic potest formari : Aliqua sunt causata, ut patet ad sensum, ergo habent causam. Illa igitur causa aut est prima, aut habet aliam causam. Si est prima causa, habeo propositum : quia hoc omnes vocant Deum, quod ita est causa, quod non est causatum. Si habet aliam causam, de illa quæro an habeat aliam causam, et ita in infinitum, nisi concedatur una prima causa non causata, quam oportet esse æternam : quam dicimus Deum.

Sequitur secundum argumentum ad idem. Alio etiam modo Dei veritatem, id est Deum verum, cognoverunt. Viderunt summi philosophi nullum corpus esse Deum. Omne enim corpus est imperfectum, divisibile, nec movet nisi motum. Deus vero est ens primum, perfectum, simplex, indivisibile atque immobile, utpote purus actus, ut summus probavit Philosophus. Unde subjungitur : Viderunt etiam, id est, intellectualiter cognoverunt, quidquid mutabile est, non esse summum Deum, quum nec accidens, nec ulla mutatio cadat in Deitatem.

Sequitur tertia ratio. Consideraverunt etiam quidquid est in substantiis, id est in genere substantiarum, vel corpus esse, vel spiritum, id est corporalem esse substantiam aut spiritualem; meliusque aliquid spiritum esse quam corpus, quum corpus vivificetur, moveatur seu gubernetur a spiritu; sed longe meliorem esse qui spiritum fecit et corpus. Creator namque in infinitum omni est creatura præstantior.

Subditur ratio quarta. Intellexerunt etiam corporis speciem esse sensibilem. Si per « speciem corporis » intelligatur exterior ejus pulchritudo, forma aut dispositio, certum est quod illa exteriori sensu perceptibilis sit directe. Si autem per speciem intelligatur interior forma substantialis, quæ decor, ornamentum ac vita est corporis, illa per suos effectus sentitur. Et spiritus speciem, id est spiritualium substantiarum decorem seu formam, intellexerunt esse intelligibilem, id est immaterialem, solo intellectu noscibilem. Sicque procedendo, concluserunt unum esse universorum pulcherrimum ac speciosissimum principium, totius pulchritudinis fontem, quum et in creaturis nihil sit pulchritudinis penitus expers. Hinc secundum divinum Dionysium libro de Divinis nominibus, pulchrum convertitur cum ente, quemadmodum bonum, unum, et verum.33 Unde fertur in textu: Si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent. Nempe quantum habent de entitate et formalitate, tantum de specie. Sicque et materia prima aliquid sortitur de specie, utpote inclinationem ad formam seu aliquam formæ inchoationem. Viderunt esse aliquid quo illa speciosa facta sunt, id est, a quo tanquam a primo principio effectivo, suum sortiuntur participantque decorem.

Ubi, id est in quo primo principio, est prima et incommutabilis species, id est pulchritudo: quia hoc essentialiter, incomparabiliter et incircumscriptibiliter pulchrum est. Siquidem ante omne imperfectum, participatum atque compositum, oportet esse aliquid vere perfectum, imparticipatum seu independens, ac simplex. Rursus, ubi est invenire magis et minus, necesse est inveniri et maximum: estque status in omni ordine rerum. Hinc omnis decor mundi creatus, ex decore mundi archetypi emanavit, sicut in primo Timæi Plato fatetur. Unde Boetius loquitur Deo:

Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens.34

Hinc decimo de Civitate Dei recitat Augustinus: Plotinus Platonicus de providentia disputat, eamque a summo Deo, cujus est intelligibilis atque ineffabilis pulchritudo, usque ad hæc terrena et ima pertingere, flosculorum ac foliorum pulchritudine comprobat:35 quæ omnia quasi abjecta et velocissime transeuntia, decentissimos formarum suarum numeros habere non posse affirmat, nisi inde formentur, ubi forma intelligibilis et incommutabilis simul habens omnia perseverat. Hoc et Dominus Jesus in Evangelio ostendit, dicendo:36 Considerate lilia agri quomodo crescunt. De hoc etiam quinto de Civitate Dei asserit Augustinus: Deus nec exigui et contemptibilis animantis viscera, nec herbæ flosculum, nec arboris folium, sine suarum congruentia partium et quadam veluti pace reliquit. consistunt, multiplex Creatoris proprietas atque perfectio innotescunt.

Ex perpetuitate namque creaturarum intelligitur Conditor æternus. Nam ante omne creatum oportet ponere principium increatum et primum, quod esse habeat a se ipso, id est non ab alio. Propter quod Rabbi Moyses protestatur Deum creasse mundum ex tempore, quia ex hoc facilime elucescit Deum ab æterno fuisse, omnia quoque profluxisse ab ipso: in cujus rei memoriam diem septimum celebrari præcepit. — Sed contra hæc objici potest, quia non sequitur, Effectus est perpetuus, ergo causa ejus æterna est, quum sint quidam effectus suis causis coævi. Ergo ex perpetuitate creaturæ non sequitur æternitas Creatoris. Respondetur, quod quamvis in aliis non sequatur, tamen in proposito sequitur propter causam prætactam.

Ex magnitudine creaturarum, omnipotens, id est, ex consideratione tam spiritualis quam corporalis magnitudinis creaturarum, concluditur Deum creatorem esse omnipotentem, quum creare sit infinitæ potentiæ. In aliis tamen non sequitur, Fecit magna, ergo est omnipotens.

Ex ordine et dispositione creaturarum, ostenditur Deus esse sapiens, quum ordinare sit sapientis. Unde fertur in Psalmo: Omnia in sapientia fecisti.37 — Sed objici potest, quoniam ordo videtur esse habitudo rerum ad ultimum finem, in qua bonitas Dei repræsentatur. Respondent Bonaventura et Richardus, quod duplex est entium ordo. Unus est ordo rerum in universo seu inter se, qui appropriatur sapientiæ. Alter est ordo rerum in ultimum finem, qui bonitati appropriatur. Albertus vero plenius loquens : Quidam, inquit, est ordo partium in toto continuo, qui est ordinata positio partium. Et est ordo universi in mundo : sicut mobile uniforme ordinatur sub primo motore, et mobile difforme sub mobili primo; motus quoque materiæ generabilis et corruptibilis, sub motu circulariter atque difformiter mobilis : et ordinantur hæc omnia ad complendum numerum electorum. Et hic ordo est sapientiæ. Est et alius ordo uniuscujusque in perfectionem finis sui, ex participatione bonitatum sibi possibilium a prima causa : et hic ordo est bonitatis. Dispositio autem differt ab ordine, quoniam dispositio est per formas rei in se ipsa, ordo autem ad alterum. Hæc Albertus.

Ex gubernatione bonus. Gubernare namque est rem in finem suum dirigere : bonum autem et finis coincidunt. Sicque ex gubernationis suæ effectu innotescit bonitas Dei. Nihilo minus gubernatio opus est sapientis : et ita ex ordinata et stabili rerum gubernatione patet sapientia Creatoris, juxta illud Boetii :38

O qui perpetua mundum ratione gubernas.

Quæritur de efficacia et differentia præinductorum quatuor argumentorum.

Ad hoc Bonaventura respondet : Omnes hæ rationes ad hoc quod aliquid probent et inferant, præsupponunt aliquod tertium*. Prima namque supponit quod creare non sit nisi infinitæ potentiæ.39 Quo concesso, constat quod soli conveniat Deo. Aliæ tres præsupponunt in omni genere causæ esse statum, nec iri in infinitum : quod et in tota philosophia supponitur. Ideo omne mutabile, mobile, imperfectum et causatum, reducitur ad unum primum invariabile, immobile, perfectum et incausatum. Sic igitur prima ratio sumitur penes rationem causæ; aliæ tres, penes rationem causæ et excellentiæ causantis super suum effectum. Et distinguuntur juxta ordinem eminentiæ in triplici generæ causæ, videlicet efficientis seu moventis, ac finientis, et exemplaris. Hæc Bonaventura.*

Amplius, circa id quod ait Magister, Ecce tot modis potuit cognosci veritas Dei, sciendum quod non solum his viis ac modis potuit Deus naturali ratione cognosci. Unde Albertus : Magister non tangit hic omnes vias quibus possibile est devenire in Dei cognitionem, sed quasdam, ad insinuandum quod tales ac similis quærere debeamus. Dionysius autem septimo capitulo de Divinis nominibus, tangit qualiter per ablationem omnium a Deo, et per affirmationem et causalitatem ac eminentiam, ascendendum sit ad Dei notitiam.

Circa hoc scribit Thomas, reducendo vias a Magistro inductas, ad eas quas Dionysius docet : Harum, inquiens, rationum diversitas sumitur secundum vias deveniendi ex creaturis in Deum, quas Dionysius ponit, dicens quod ex creaturis tribus modis in Deum deveniamus, puta per causalitatem, remotionem, et excellentiam. Et ratio hujus est, quoniam esse creaturæ est ab alio : sicque ducimur in cognitionem causæ ipsius. Quod potest esse dupliciter. Primo, quantum ad hoc quod receptum est : sicque ducimur per modum causalitatis. Secundo, quoad modum recipiendi, quia imperfecte recipitur : et sic habemus duos modos, videlicet remotionis, per ablationem imperfectionis a Deo; et viam eminentiæ, per hoc quod omnia sunt perfectius nobiliusque in Deo. Hæc Thomas.

Ei quoque quod dictum est, ex rerum mutabilitate veniri ad immutabilis Dei notitiam, consonat quod secundo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Mundus ordinatissima sua mutabilitate et mobilitate, atque visibilium omnium pulcherrima specie, tacitus factum se esse ostendit; et non nisi ab ineffabiliter ac invisibiliter magno et pulchro, se fieri potuisse proclamat.

Sequitur secunda pars hujus distinctionis : in qua ex verbis Augustini ostendit Magister qualiter in creaturis relucet vestigium superdignissimæ Trinitatis. Et quæ de hoc habentur in textu, in quæstionibus elucescent. Littera quippe quoad superficiem verborum, non videtur difficilis, sed latet in ea grandis et multiplex difficultas, quæ in decisione declarabitur quæstionum.

Tertia vero pars distinctionis istius incipit ibi : Nunc vero ad eam perveniamus disputationem. Ubi ostendit qualiter superbenedicta Trinitas altiori modo in rationali creatura relucet per modum imaginis. Patebitque littera in quæstionibus.

Footnotes

  1. Rom. I, 20. ↩

  2. Ibid. 19. ↩

  3. Rom. I, 20. ↩

  4. Aug. de Trinitate, lib. x, c. 11. ↩

  5. Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 20. ↩

  6. Rom. c. 22. ↩

  7. Rom. c. 23. ↩

  8. Rom. ↩

  9. Rom. c. 7. ↩

  10. Rom. lib. xiv, c. 12. ↩

  11. Rom. lib. ix, c. 4. ↩

  12. Rom. c. 3. ↩

  13. Aug. de Fide, c. 1, 4. ↩

  14. Rom. , 6. ↩

  15. A (p. 203) ↩

  16. Rom. 1, 20. ↩

  17. Aug. de Trinitate, lib. 1, c. 1. ↩

  18. Sap. xiii, 1, 5. ↩

  19. Ps. VIII, 8. ↩

  20. Marc. XVI, 15. ↩

  21. Ps. VIII, 6. ↩

  22. Ezech. XXVIII, 12. ↩

  23. Ps. IV, 7. ↩

  24. Prov. XVI, 4. ↩

  25. Eccle. III, 14. ↩

  26. Is. LI, 6. ↩

  27. Rom. I, 19. ↩

  28. Matth. XXII, 30. ↩

  29. Eccl. I, 1. ↩

  30. Deut. XXXII, 8. ↩

  31. * indicium ↩

  32. Cf. lib. II, dist. I, q. 3. ↩

  33. cap. IV, v. ↩

  34. Boetius, lib. III, metr. 9. ↩

  35. * inintelligibilis ↩

  36. Matth. VI, 28. ↩

  37. Ps. CIII, 24. ↩

  38. Boetius, lib. III, metr. 9. ↩

  39. *alias certum* ↩

Chapter 74 of 271