Quæstio 1
Hic quæritur primo, An fuit possibile, decens, necessarium et expediens, Deum incarnari.
Videtur primo, quod non fuit possibile: quoniam natura seu persona increata, divina et infinita, non est unibilis naturæ humanæ, creatæ ac finitæ, unione hypostatica seu personali, hoc est in unitate personæ seu ad constituendum unam personam. Taliter namque unibilia oportet quamdam proportionem habere. Infiniti autem et finiti nulla est proporionic, quum in infinitum distent ab invicem. Secundo, incarnari est quoddam pati: quod impassibili Deo non convenit. Tertio, incarnari est carnem seu hominem fieri; sed Deo incommutabili non convenit fieri. — Insuper videtur, quod non decuit Deum fieri hominem: quia ex hoc multa infima et vilia Deo adscriberentur quæ nec sine verrecundia exprimi queunt, et quemcumque hominem probant miserum, defectuosum imperfectumque esse, et talia attribuere Deo indecens valde videtur. — Videtur quoque, quod necessarium non fuit, quoniam alio modo potuit Omnipotens humanum redimere genus. — Hinc probatur quod nec expediens fuit, quia per istud multi retrahuntur a fide, quibus incredibile, impossibile indecensque omnino apparet, Deum esse incarnatum: quod difficile est ad credendum, et impossibile ad comprehendendum.
In oppositum est fides catholica, juxta illud in Symbolo: Incarnatus est ex Maria virgine, et homo factus est.
Circa hæc movet Alexander plurimas quæstiones, quæ pro magna parte super secundum sunt expeditæ. Etenim primo quærit, utrum humana natura sit lapsa a statu innocentiæ in quo condita fuit; secundo, an lapsa sit irreparabiliter aut reparabiliter; tertio, utrum necesse fuit eam reparari; quarto, utrum reparari potuit sine satisfactione pro culpa ipsius; quinto, an per se ipsam satisfacere potuit; sexto, an per aliam creaturam fieri valuit satisfactio illa. Harum quæstionum duæ primæ super secundum sunt introductæ.1 Aliæ infra tangentur atque solventur. Porro Alexander, quamvis super tres primos libros Sententiarum scripserit, non tamen procedit secundum ordinem distinctionum Magistri, sed magis secundum ordinem rei. Unde ordinatius censetur procedere. — Deinde quærit de Incarnatione. Primo, an natura divina et humana fuerunt unibiles. Ad quod respondet: Infinitum dicitur dupliciter. Primo, quod nec finit aliquid, nec finitur ab aliquo: sicque infinita est Dei essentia ab æterno, quoniam sic nec finit, nec finitur ab aliquo. Secundo dicitur infinitum, quod non finitur ab alio, sed finit aliud: et sic dicitur infinita substantia, essentia Dei, quia ad ipsam ordinatur creatura. Quemadmodum enim asserit Trismegistus, divina essentia est sicut sphæra intelligibilis cujus centrum est ubique, circumferentia vero nusquam. In quantum enim divina essentia consideratur ut res in se, sic est omnino perfecta, in qua non est accipere principium neque finem. Atque ut sic, est circumferentia extra omnia, et nusquam seu in nullo exsistens. In quantum autem consideratur ut est creaturam ipsam limitans, finiens ac deducens, sic dicitur centrum: quoniam sicut centrum finit lineas, et ab ipso lineæ deducuntur, sic Creator limitat creaturas et eas deducit: quæ et similitudinem quamdam imitativam habent ad ipsum, et per ejus omnipotentiam potuerunt uniri. — Quocirca sciendum, quod duplex est potentia: activa videlicet, et passiva. Divina ergo natura non est unibilis naturæ humanæ passiva potentia: quia quod ita unibile est, est in potentia ad perfectionem majorem quam sit illa quam habet ex sua natura. Sed loquendo de potentia activa, unibilis est: quia in Deo fuit activa potentia assumendi naturam humanam, natura vero humana unibilis fuit divinæ passiva potentia. Unde in naturarum unione istarum fuit ostensio maxima divinæ potentiæ, qua tam infinitum finito conjunctum est immediate in unitatem personæ. Hæc Alexander.
Denique in quæstione proposita quatuor tanguntur. Primum est, an possibile fuit
A Deum incarnari; secundum, an exstitit decens; tertium, an necessarium erat; quartum, utrum expediens.
B Ad quorum primum Thomas respondens: Unio (inquit) aliquorum duorum aut trium potest esse tripliciter. Primo, secundum quod non uniuntur ad invicem nisi per conjunctionem eorum in aliquo uno. Quædam econtrario uniuntur per conjunctionem eorum ad invicem in aliquo uno, quod ex eorum constituitur unione; quædam vero per conjunctionem eorum ad invicem, sed non in aliquo uno, quoniam ex eorum conjunctione nihil resultat unum, sicut ex substantia et accidente. Primum horum contingit quatuor modis: quia aut unum in quo conjunguntur, est idem numero, quemadmodum duo brachia conjunguntur in uno pectore, et duo rami in uno trunco; vel unum secundum speciem, sicut Socrates et Plato in homine; vel unum in genere, ut homo et leo in animali; vel unum analogia seu proportione, ut substantia et qualitas in ente. Nam sicut se habet substantia ad esse debitum sibi, sic qualitas ad esse sibi conveniens. Quæ vero conjunguntur ad invicem in uno ex eorum conjunctione constituto, sunt ut forma et materia in natura specifica. Ea autem quæ invicem uniuntur, et non in aliquo uno, sunt sicut accidens et subjectum, ex quibus non fit unum per se, cujus partes sint subjectum et accidens.
C Nam sicut se habet substantia ad esse debitum sibi, sic qualitas ad esse sibi conveniens. Quæ vero conjunguntur ad invicem in uno ex eorum conjunctione constituto, sunt ut forma et materia in natura specifica. Ea autem quæ invicem uniuntur, et non in aliquo uno, sunt sicut accidens et subjectum, ex quibus non fit unum per se, cujus partes sint subjectum et accidens.
Et quia (ut ait Hilarius) terrenorum ad Deum nulla est comparatio, nec exemplum sufficiens rebus divinis ratio præstabit humana: hinc nullus istorum modorum competit ex toto ineffabili unioni qua Deus homini est unitus; sed quidam horum modorum repræsentant quantum ad aliquid, modum unionis illius. Etenim medius modus quo aliqua conjunguntur, ut ex eis tertium quoddam resultet, omnino non competit Deo: nempe quæ ita conjunguntur, se habent ut partes; ratio autem partis, sicut et ratio imperfecti, removetur prorsus a Deo. Primus vero modus et tertius possunt Deo aliqualiter convenire. In incarnatione namque ex parte assumentis duo considerantur, natura videlicet et persona. Si autem consideremus personam assumentem, sic conjungitur naturæ humanæ assumptæ tertio modo conjunctionis: quia persona divina assumens fit persona naturæ assumptæ; nec ex his duobus resultat aliquod tertium, quemadmodum nec in Socrate ex ejus natura et persona efficitur tertium aliquod, sed ejus persona subsistit in natura humana. Porro si consideremus assumentis naturam, sic conjunctio ejus ad naturam humanam est secundum primum modum, in quantum duæ naturæ in una persona conveniunt, quæ nihilo minus in naturalibus proprietatibus manent distinctæ. Hinc incarnatio insertioni comparatur. Quemadmodum enim in insertione, in eodem trunco in quo erat ramus unus per naturam, fit ramus alius per insertionem; sic in eadem persona in qua naturaliter fuit natura divina, est per unionem natura humana. In uno vero genere vel specie convenire naturam divinam seu Deum et creaturam, est impossibile, sed per analogiam fieri potest. Quod fuit ab exordio creaturæ: idcirco de hoc non est nunc quæstio. — Hæc Thomas in Scripto.
Qui consequenter respondens ad istud, utrum congruum fuit Deum incarnari: Ad ea (ait) quæ fidei sunt, demonstrativa ratio non habetur, quum fides sit non apparentium, præsertim in his quæ ex mera Dei voluntate proveniunt ac dependent, ut est Incarnatio.2 Hinc ad eam probandam demonstrativa ratio nequit adduci, quemadmodum nec in contrarium ejus: quia quum demonstratio faciat scire, scientia autem non sit nisi verorum, certum est quod nil demonstrari valeat nisi verum, et cujus contrarium falsum sit; ideo sufficit defendere, quod non sit impossibile Incarnationem esse, quod partim jam factum est, atque ostendere congruentiam aliquam ad eamdem, quod modo agendum est.
Itaque supposito lapsu naturæ humanæ, congruentia Incarnationis apparet ex tribus, utpote: ex plenitudine divinæ misericordiæ, ex immobilitate divinæ justitiæ, et ex condecenti ordine sapientiæ Dei. Quum enim Deus sit summe bonus atque misericors, decuit ut nulli naturæ negaret id cujus erat capax. Quumque natura humana esset lapsa, et tamen reparabilis remaneret, decuit ut eam repararet. Insuper, quum justitia ejus immutabilis sit, cujus lege sancitum est ut peccatum sine satisfactione nunquam dimittatur, decuit eum ut in humana natura institueret illum qui satisfaceret: quoniam hoc per se purus homo facere non poterat, ut dicetur. Quumque summe sapiens sit, convenientissimum redemptionis modum debuit invenire. Modus autem convenientissimus est ut natura repararetur ita, ut integra statuatur, quatenus ad id quod amiserat, faciliter valeat pervenire. Si autem Deus hominem per angelum repararet, non esset reparatio integra: quoniam homo angelo semper debitor esset suæ salutis, et ita ei in beatitudine non posset æquari; quod tamen consecutus fuisset, si non peccasset, sicut et nunc consequuntur homines per gratiam reparationis, ut sint sicut angeli Dei in cœlo.3 Hinc decuit ut non angelus, sed Deus hominem repararet. Similiter, ut esset facilis modus ascendendi in Deum, decuit ut homo ex his quæ sibi sunt cognita, tam secundum intellectum quam secundum affectum, in Deum consurgeret: et quoniam homini connaturale est secundum statum præsentis miseriæ, ut a sensibilibus cognitionem accipiat, et circa ea afficiatur; ideo Deus congruenter visibilis factus est, ut homo ex visibilibus ad invisibilium amorem atque notitiam rapiatur.
Denique, non decuit Deum assumere naturam angelicam, quia peccatum angeli irremediabile fuit, non hominis. Cujus causa multipliciter assignatur. Primo, ex naturali potentia utriusque. Nam quantum ad vim cognitivam, angelus cognoscit in luce plena per intellectum deiformem, ut possit totum considerare sine inquisitione : idcirco per ignorantiam non excusatur quemadmodum homo, qui cognoscit agenda per deliberationem. Quantum vero ad affectivam, quia voluntas angeli immutabilis est post suam electionem, quum sit infra voluntatem divinam, quæ est invertibilis ante suam electionem et postea, et supra voluntatem humanam, quæ est vertibilis ante et post : hinc angelus malo quod peccando appetiit, immobiliter hæret. Secunda ratio assignatur ex utriusque natura : quoniam angelorum natura non propagatur ex uno, ex quo vitium contrahat, sicut humana; ideo nec per unum eam congruit reparari. Quod videtur insinuare Apostolus ad Romanos : Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.4 Tertia, ex peccato utriusque, et quantum ad genus peccati : quoniam homo superbivit ex appetitu scientiæ, cujus natura creata est capax; angelus vero ex appetitu potentiæ, quam natura creata non ita perfecte recipere valet sicut scientiam; unde et animæ Christi communicata est omniscientia, sed non omnipotentia. Et item, quantum ad circumstantiam peccati, quoniam homo peccans cogitavit de venia, et in aliquo fuit deceptus, ut patuit vicesima secunda distinctione secundi, non autem angelus peccans.5 Conformiter, quantum ad occasionem peccati quam habuit : quoniam alio suggerente peccavit, non angelus. Quarta, ex divina justitia : quoniam hi ad quos corruptio peccati primi hominis erat derivanda, nondum erant in actu, sed in potentia tantum; idcirco non decuit ut antequam essent, ultimam damnationem reciperent, quemadmodum omnes angeli simul actualiter exsistentes, proprio arbitrio peccaverunt. Quinta, ex misericordia Dei. Nam tota natura humana lapsa fuit in uno, non autem tota natura angelica : hinc indecentius erat ut tota natura humana relinquetur sub damnatione, quam natura anangelica, quæ non tota corruerat. Sexta atque præcipua est ex parte status utriusque : homo quippe non peccavit in termino viæ suæ ut angelus, cui ad primam electionem status viæ finitus est. Et hoc consonat Damasceno, dicenti : Hoc est homini mors quod angelo casus.
Insuper, quamvis Deus sit summe ac infinite misericors, attamen non decebat ut peccatum hominis permitteret penitus impunitum. Misericordia namque quæ justitiam tollit, stultitia potius est censenda quam virtus : unde misericordia Dei nullo modo obviat suæ justitiæ. Ideo taliter nos redemit per misericordiam, quod non derogavit justitiæ, factus misericorditer propter nos homo, ut satisfaceret sic pro nobis : in quo misericordiam suam magis ostendit, quam si sine satisfactione dimisisset peccatum, per hoc quod humanam naturam sic exaltavit, et pro nobis mortem sustinuit. Nec tamen est simile de Deo et homine, propter duo. Primo, quoniam Deus est omnium judex, ad quem pertinet ordinem servare justitiæ, non autem quilibet homo : nam et judex non debet peccata proprio arbitrio dimittere impunita. Secundo, quia quum Deus sit ipsa bonitatis essentia ac bonitas penitus pura, eo ipso est aliquod malum quod est contra ipsum : idcirco, quum pœna non debeatur actui nisi quoniam malus est, decet ut Deus se vindicet de peccato quod contra ipsum est; homo vero non debet punire quasi vindicans se, sed Deum, si hoc ex officio habeat. Propter quod in Deuteronomio habetur :6 Mihi vindictam, et ego tribuam.
Hoc quoque sciendum, quod quantitas culpæ ex duobus perpenditur, puta : ex parte Dei in quem peccatur, sicque infinitatem quamdam sortitur, in quantum est Dei offensa, quia quo is in quem peccatur est major, eo culpa est gravior; item ex parte boni quod per peccatum corruptitur, et sic quantitas culpæ finita est, in quantum est corruptio naturæ finitæ. Hinc ad debitam satisfactionem requiritur actio hominis quæ proportionetur culpæ in quantum est quædam corruptio; gratia quoque, cujus virtus est quodammodo infinita, quum sufficiat ad promerendum præmium infinitum, per quam gratiam satisfactio proportionatur quantitati culpæ secundum quod est Dei offensa. Hinc homo ex se ad satisfaciendum non sufficit, quoniam gratiam ex se non habet. Nec tamen crudelis est Deus, satisfactionem hanc exigens, quia si homo quod in se est fecerit, Deus gratiam ei præstabit. — Insuper, in peccato hominis primi, persona corrupit naturam. Hinc illud peccatum dupliciter potest considerari. Primo, quantum ad corruptionem boni personalis: sicque primus homo cum adjutorio gratiæ pro illo satisfacere potuit, imo et satisfecit. Secundo, ut fuit naturæ corruptio: et sic pro eo satisfacere non potuit Adam, nec patrum aliquis antiquorum, nisi solum in quantum corruptio illa naturæ in propriam redundavit personam. Atque ex hac parte originale peccatum in antiquis patribus per fidem et circumcisionem, decimas ac primitias, solvebatur: ideo decedentes in eo, nondum ad visionem Dei admittebantur, nisi prius per Christum naturæ corruptio sanaretur.
Porro si objiciatur, quod potuit Deus omnipotens facere naturam ita perfectam, quod bonitas ejus redundaret in totam naturam humanam, sicque per puram potuit redimi creaturam; dicendum, quod nulla creatura in quantacumque bonitate createtur, posset sufficere ad reparationem corruptionis naturæ humanæ per modum satisfactionis. Cujus triplex est ratio. Prima, quoniam omnis creatura totum quod potest pro se, debet Deo: ideo non relinquitur sibi, ut pro alio satisfacere queat. Secunda, quia in satisfactione requiritur, ut id quod satisfaciens reddit, præponderet ei quod per culpam ablatum est, vel saltem æquale sit illi. Quamvis autem aliqua creatura melior sit natura humana, non tamen natura considerata in aliqua persona creata potest adæquare bonitatem totius naturæ humanæ. Esse enim naturæ humanæ quodammodo infinitum est per comparationem ad supposita, in quantum natura humana in infinitum communicabilis est per generationem. Bonum vero cujuslibet creaturæ et in se finitum est, et finitur secundum quod consideratur in uno determinato supposito. Quumque actus sint suppositorum, non potest esse ut operatio alicujus creaturæ valeat tantum quantum est totum bonum naturæ humanæ, ut possit esse digna satisfactio pro ejus reparatione. Tertia est, quia (ut patuit in secundo) natura humana in sui prima conditione accepit aliqua supernaturalia dona, per quæ supra statum suis principiis convenientem elevabatur, ut immortalitatem quamdam, quæ erat gratiæ, non naturæ, et alia quædam similia, ei ex sola Dei liberalitate collata, quæ peccando amisit.7 Sicque eam reparare, fuit eam ad gradum altiorem elevare: quod non est possibile nisi ei qui creavit naturas et gradus earum instituit. Ideo soli Deo possibile fuit naturam reparare humanam. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus quod ait, angelum peccasse alio non suggerente, obviat dictis ejus super secundum, ubi ait angelos peccasse ex suggestione Luciferi.8 Nihilo minus de primo angelo apostata verum est, quod peccavit nullo alio instigante.
At vero in tertia parte Summæ, quæstione prima, respondendo ad istud, utrum conveniens fuit Deum incarnari:9 Unicuique, inquit, conveniens est quod convenit ei secundum rationem propriæ naturæ, ut ratiocinatio homini. Quumque Dei natura sit bonitas pura, atque proprietas boni sit se communicare, convenit Deo se summe communicare: quod factum est per incarnationem, qua Verbum æternum sibi conjunxit naturam humanam in unitate personæ. Convenientissimum quoque est, ut per visibilia demonstrentur ac innotescant invisibilia Dei, id est invisibiles ejus proprietates et perfectiones; imo ad hoc factus est totus mundus sensibilis, juxta illud: Invisibilia Dei per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur.10 Damascenus mo sequendus non erat, qui videri poterat; Deus sequendus erat, qui videri non poterat. Ut ergo exhibetur homini, et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. Quinto, quantum ad plenam participationem Deitatis, quæ vere hominis beatitudo ac finis est vitæ humanæ. Et hoc collatum est homini per Christi humanitatem. Ait enim Augustinus: Deus factus est homo, ut homo fieret Deus. art. 2. Præterea ad istud, an necessarium fuit ad reparationem generis humani Deum incarnari, respondet: Ad finem aliquid dicitur necessarium dupliciter. Primo, ut id sine quo aliquid esse non potest, ut cibus ad vitæ conservationem. Secundo, ut id per quod melius et convenientius pervenitur ad finem, quemadmodum equus necessarius est ad iter. Itaque non primo, sed secundo modo necessarium fuit ad humani generis salvationem, Dei Filium incarnari: nam et alius modus Omnipotenti possibilis fuit. Verum iste potissime congruebat. Primo, quia ex hoc præcipue roboratur homo in fide, quod ipsemet Deus docuit fidem hanc. Propter quod undecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Ut homo fidentius ambularet ad veritatem, ipsa Veritas Filius Dei, assumpto homine, constituit atque fundavit fidem. Secundo, quia ex hoc præsertim erigitur spes. Hinc tertiodecimo de Trinitate Augustinus disseruit: Nihil tam necessarium fuit ad erigendam spem nostram, quam ut demonstraretur nobis quantum nos Deus diligeret; quod per incarnationem Verbi æterni maxime claruit. Tertio, quia ex hac re caritas vehementissime excitatur. Unde in libro de Catechizandis rudibus Augustinus fatetur: Quæ major est causa adventus Dei, quam ut nobis ostenderet dilectionem suam ad nos? Et subdit: Si amare pigebat, saltem redamare non pigeat. Quarto, quantum ad rectam operationem, in qua Christus exemplum se præbuit nobis. Hinc Augustinus in quodam sermone: Homo sequendus non erat, qui videri poterat; Deus sequendus erat, qui videri non poterat. Ut ergo exhibetur homini, et qui ab homine videretur, et quem homo sequeretur, Deus factus est homo. Quinto, quantum ad plenam participationem Deitatis, quæ vere hominis beatitudo ac finis est vitæ humanæ. Et hoc collatum est homini per Christi humanitatem. Ait enim Augustinus: Deus factus est homo, ut homo fieret Deus.
Insuper, per istud instruitur homo, ne se subdat diabolo, quum propter se Deus factus sit homo. Secundo, per idem docetur attendere quanta sit dignitas naturæ humanæ, quam assumere Deus dignatus est, ne eam inquinet per peccata. Unde in sermone de Nativitate loquitur Leo Papa: Agnosce dignitatem tuam, o Christiane; et divinæ consors factus naturæ, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione recidere. Tertio, quia ad præsumptionem hominis reprimendam, gratia Dei nullis præcedentibus meritis, nobis in Christo homine commendatur, ut tertiodecimo de Trinitate habetur. Quarto, quia superbia hominis, quæ gravissimum impedimentum est inhærendi Deo, per tantam Dei humilitatem redarguitur et sanatur, ut Augustinus ait ibidem. Quinto, ad liberandum hominem a servitute peccati, Christo satisfaciente pro nobis. Quod purus homo facere non valebat, Deus vero satisfacere non debebat: ideo oportuit Deum et hominem esse Christum. Hinc in sermone de Nativitate asserit Leo Papa: Suscipitur a virtute infirmitas, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei et hominum I Tim. II, 5. mediator, et mori ex uno, et resurgere posset ex altero. Nisi enim esset verus Deus, non afferret remedium; nisi esset verus homo, non præberet exemplum. Sunt demum aliæ plurimæ utilitates inde secutæ supra comprehensionem sensus humani. — Hæc Thomas in tertia parte Summæ. Denique, de incarnatione Unigeniti Dei, et modo intelligendi eamdem, multa conscribit Thomas in Summa contra gentiles, quæ infra opportunis locis tangenda sunt.
Circa hæc scribit Bonaventura: Divinam naturam uniri naturæ humanæ in unitate personæ, non est aliud quam divinam personam, quæ ab æterno fuit hypostasis respectu divinæ naturæ, esse hypostasim respectu humanæ naturæ in tempore: quod non dicit aliquam imperfectionem, sed potius dignitatem et nobilitatem. Quemadmodum enim quum Deus sit bonus ab æterno, in nullo fit suæ derogatio bonitati dum est causa bonitatis creatæ in tempore, quamvis bonitas creata longe inferior increata sit bonitate; sic quum persona Filii sit hypostasis intellectualis ac spiritualis et increata ab æterno, in nullo derogat ei si sit hypostasis naturæ rationalis creatæ in tempore. Quemadmodum etiam Deus de non creante fit creans actu absque sui mutatione et innovatione, solum facta mutatione ex parte naturæ creatæ; sic persona Filii Dei, quæ non erat hypostasis naturæ humanæ, facta est ejus hypostasis absque sui mutatione, tantummodo facta mutatione in natura assumpta. Quemadmodum quoque Deus, quum sit in creatura per essentiam, præsentiam et potentiam, in nullo dependet ab ea, sed econtrario; sic Deus, quum sit in creatura rationali per unionem, non dependet ab ipsa, sed vice versa, et ipsa natura humana substantificatur in divina hypostasi, sicut substantificatur natura in suo supposito. Porro ita uniri non est pati in Verbo æterno, quia ut ait Priscianus, quædam verba in voce activa significant passionem, et econtrario; sicque intelligendum est, quum dicitur divina natura uniri humanæ, non quod divina natura aliquid patiatur, sed quod humanam naturam hypostatice sibi unit. — Hæc Bonaventura. Qui rationes congruentiæ Incarnationis assignans, coincidit cum dictis ex Thoma.
In Breviloquio item pauperum scribit de his devote ac pulchre: Per Verbum (inquiens) incarnatum facta est salus et reparatio generis humani, non quia aliter
A Deus non potuit reparare et salvare genus humanum, sed quoniam nullus modus tam congruus et conveniens fuit reparatori et reparabili ac reparationi: quia quum effectivum rerum principium non potuerit nec decuerit esse nisi Deum, nec minus sit res conditas reparare quam in esse producere, sicut non minus est bene ac beate esse quam simpliciter esse, decentissimum fuit, reparativum rerum principium esse Deum, quatenus sicut Deus omnia per Verbum suum creavit, ita per Verbum incarnatum omnia recrearet.11 Quoniam ergo Deus omnia condidit potenter, sapienter atque benevole, decuit ut taliter repara-
C Deus propter servi salutem acciperet servi formam?12 Imo hoc tantæ benignitatis est, ut nihil clementius, nihil benignius, nil mirabilius valeat cogitari. Rursus, quoniam homo peccando averterat se a principio potentissimo, sapientissimo ac benevolentissimo, lapsus est in infirmitatem, ignorantiam et malignitatem, ac per hoc de spirituali effectus est carnalis, animalis ac sensualis, ineptus fuit ad divinam virtutem imitandam, ad lucem noscendam, ad bonitatem amandam: hinc ut ab hoc statu eriperetur, congruentissimum fuit ut ei condescenderet primum principium, exhibendo se ei agnoscibile, imitabile atque amabile. Quumque homo carnalis, sensualis et animalis non noverat nec amabat nec sequebatur nisi sibi proportionabilia et consimilia: hinc ad eripiendum eum de hoc statu, Verbum caro factum est, ut ab homine, qui caro erat, cognoscatur, ametur et imitetur, sicque homo Deum cognoscens, amans ac imitans, a morbo peccati remedietur.1314 Postremo, quoniam homo perfecte reparari non poterat, nisi recuperaret mentis innocentiam, Dei amicitiam, et pristinam excellentiam qua soli suberat Deo, nec hoc fieri quivit nisi per Deum in forma servi, ideo congruum fuit Verbum incarnari. Excellentiam quippe recuperare non potuit, nisi reparator consisteret Deus: quia si mera creatura, tunc homo esset meræ creaturæ subjectus, et sic non recuperaret excellentiæ statum. Amicitiam quoque Dei recuperare non poterat nisi per mediatorem convenientem, qui manum posset ponere in utroque, utpote utrique parti conformis atque amicus, sicque exsistat Deus et homo. Innocentiam demum mentis recuperare nequivit nisi culpa dimissa: quam dimittere non decebat nisi per satisfactionem condignam. Quumque satisfacere pro toto genere humano non poterat nisi Deus, nec debebat nisi homo qui peccaverat, ideo congruentissimum exstitit reparari genus humanum per hominem Deum, ex Adæ genere natum. Quoniam ergo excellentia recuperari non potuit nisi per reparatorem excellentissimum, nec amicitia nisi per mediatorem carissimum, nec innocentia nisi per satisfactorem sufficientissimum; excellentissimus autem reparator non est nisi Deus, amicabilissimus mediator non est nisi homo, sufficientissimus satisfactor non est nisi sit Deus et homo: congruentissima fuit nostræ reparationi incarnatio Verbi, quatenus sicut genus humanum in esse exierat per Verbum increatum, et in culpam corruerat deserendo verbum inspiratum, ita a culpa resurgeret per Verbum incarnatum. Hæc Bonaventura in Breviloquio.
Albertus præterea possibilitatem et congruentiam incarnationis Verbi multipliciter probat, cujus rationes in præhabitis virtualiter continentur: Incidit, inquiens, hic dubitatio, an conveniebat Deum incarnari. Et ponantur ad hoc rationes primo ex parte Dei, secundo ex parte creaturæ. Ex parte Dei primo ponantur rationes sumptæ ex Dei potentia, secundo ex sapientia, tertio ex bonitate ipsius. Ex parte potentiæ Dei primo supponuntur quatuor propositiones, quæ apud sapientes sunt approbatæ. Prima est, quod causa prima est infinitæ potentiæ in agendo. Secunda, quod infinitæ potentiæ congruit se aliquando demonstrare in opere. Tertia, quod non potest se demonstrare esse infinitam potentiam, nisi in opere aliquo modo infinito. Quarta, potentiam Dei nullo indigere in opere. Inde arguitur sic: Quodlibet pure creatum est finitum in esse et finitæ virtutis: ergo et finitæ essentiæ. Non igitur est sufficienter demonstrativum infinitæ potentiæ: ergo oportet operationem Dei aliquo modo esse super ens increatum. Hoc itaque erit, vel ut fiat ab ipso, vel ut ipse Deus alii uniatur. Non primo modo, quia si est ens increatum, contradictoria verificarentur de eodem: ergo sic erit, quod alii a se creato atque ab ipso in infinitum distanti uniatur. Ergo oportuit aut conveniens fuit, Deum creaturæ uniri: aliter infinita potentia per infinitum effectum non monstraretur, quod est contra propositionem secundam. Item, infinitæ potentiæ est creatum educere ad actum altissimum cujus ipsum est capax; creatum autem susceptibile est deitatis in unitate personæ: ergo infinitæ potentiæ fuit hoc adimplere. — Istud Albertus prosequitur satis diffuse; verum (ut tetigi) vis rationum suarum jam est præhabita, utpote, quod summæ sapientiæ fuit se declarare in omni ordine rerum possibili, summæ quoque bonitatis se excellentissime communicare. Hinc brevitati studendum.
Udalricus quoque hic loquitur: Deum carnem assumere, fuit possibile ex parte Dei, non solum potentia absoluta, sed etiam ordinata, quæ est congruitatis. Nempe potentia absoluta non est impossibile apud Deum omne verbum, id est, id de quo potest verbum formari, videlicet omne quod contradictionem non implicat.15 Si enim contradictoria essent simul vera, verba nihil significarent determinate: quoniam verbum non plus significaret unum, quam aliud contradictorium suum. Fuit etiam quod homo, ejusdem sit speciei cum hominibus ceteris. Hæc Udalricus in Summa sua libro quinto.
At vero Durandus: Id (inquit) quod prius est, potest virtute divina absolvi a posteriori; sed singularitas naturæ humanæ prior est sua suppositione: ergo virtute divina potest habere propriam singularitatem, non habendo propriam suppositionem. Si autem non habeat suppositionem propriam, oportet quod habeat alienam, quum nihil exsistat nisi in supposito aliquo. Porro Incarnationem nil aliud intelligimus, nisi unionem naturæ humanæ cum divina, sic quod natura humana non constituat suppositum proprium, nec exsistat in supposito proprii generis, sed in divino supposito. Per Incarnationem etenim factum est, ut Deus sit homo, et homo sit Deus. Ad quod requiritur, quod sit unio naturæ humanæ cum divina in eodem supposito: quia quæ distinguuntur secundum supposita, nequaquam de se invicem prædicantur. Natura vero divina non potest esse in alieno supposito: idcirco per Incarnationem factum est, quod natura humana in divino exsistat supposito. Quod autem singularitas propria prior sit propria suppositione, ostenditur:16 quia ex hoc est aliquid singulare, quia est hoc aliquid unumque numero, super quod addit suppositio esse in se, vel per se, et non in alio; et quod per additionem se habet ad aliud, est illo posterius. Præterea, sicut natura substantiæ completæ est per se vel in se exsistere, ita natura accidentis quia (ut dicit Philosophus) dubitans est similis nescienti solvere nodum. Idem tamen verbum exponitur litteraliter, secundum Chrysostomum, ut per verbum illud insinuetur dignitas Christi, ad cujus infimum ministerium non reputavit se dignum is quo inter natos mulierum non surrexit major.1718 — Eadem quoque unio est maxima post unionem trium personarum in una natura, ut sanctus ait Bernardus. Quod verum est quantum ad simplicitatem illius in quo est unio, quoniam hæc est persona divina; et etiam quantum ad unionis veritatem, per quam maxime distantia uniuntur; non autem est verum quantum ad identitatem unitorum inter se: quoniam illa manent divisa, nec habent aliquid simile in creaturis, nec uniuntur in aliquo ut in genere aut specie, quum nihil sit univocum Creatori et creaturæ. Unde asserit Damascenus, quod in Domino Jesu Christo non est communem speciem reperire, communem (inquam) duabus naturis, quamvis ipse secundum aliud contradictorium suum. Fuit etiam quod homo, ejusdem sit speciei cum hominibus ceteris. Hæc Udalricus in Summa sua libro quinto. At vero Durandus: Id (inquit) quod prius est, potest virtute divina absolvi a posteriori; sed singularitas naturæ humanæ prior est sua suppositione: ergo virtute divina potest habere propriam singularitatem, non habendo propriam suppositionem. Si autem non habeat suppositionem propriam, oportet quod habeat alienam, quum nihil exsistat nisi in supposito aliquo. Porro Incarnationem nil aliud intelligimus, nisi unionem naturæ humanæ cum divina, sic quod natura humana non constituat suppositum proprium, nec exsistat in supposito proprii generis, sed in divino supposito. Per Incarnationem et enim factum est, ut Deus sit homo, et homo sit Deus. Ad quod requiritur, quod sit unio naturæ humanæ cum divina in eodem supposito:19 quia quæ distinguuntur secundum supposita, nequaquam de se invicem prædicantur. Natura vero divina non potest esse in alieno supposito: idcirco per Incarnationem factum est, quod natura humana in divino exsistat supposito. Quod autem singularitas propria prior sit propria suppositione, ostenditur: quia ex hoc est aliquid singulare, quia est hoc aliquid unumque numero, super quod addit suppositio esse in se, vel per se, et non in alio; et quod per additionem se habet ad aliud, est illo posterius. Præterea, sicut natura substantiæ completæ est per se vel in se exsistere, ita natura accidentis est in subjecto exsistere alieno; sed virtute divina accidens exsistit non in subjecto, ut in Sacramento: ergo per omnipotentiam Dei potest completa substantia, ut natura humana, non constituere personam propriam, sed in alieno substantificari supposito, utpote in persona Verbi æterni. Hinc esse per se, non est intrinsece de ratione substantiæ, sicut asserit Avicenna, sed est realis modus substantiæ: c pleta, sibi relicta, non constituit propriam. Similiter de intrinseca ratione accidentis non est esse in alio, sed extrinsece et communicative convenit ei: quia secundum cursum naturæ accidens non esset, nisi inesset. Hæc Durandus.
Præterea, ea quæ Petrus hic scribit, in verbis Thomæ partim præhabita sunt. Et enim ait: Omnis unio terminatur ad aliquod unum. Aut ergo sic aliqua uniuntur, quod fit transmutatio illorum in aliud, sicut elementa in mixto; vel ita, quod transmutatur unum in aliud, ut cibus in cibatum; vel ita, quod utraque manent distincta in uno. Et hoc tripliciter: primo sic, quod ex ambobus simul incipiat esse unum, quemadmodum corpus et anima in homine uniuntur; vel ita, quod incipiant esse in uno, ut natura subjecti et natura accidentium in uno supposito; vel ita, quod unum incipiat esse in alio, ut natura accidentis in subjecto. Et quamvis comparatio terrenorum ad Deum nulla sit, secundum Hilarium, tamen ex horum assimilatione potest haberi divinorum aliqualis cognitio. Nempe secundum primum modum non potest fieri unio Dei ad creaturam, quum Deus sit intransmutabilis; nec secundo modo, quum sit impassibilis penitus; nec tertio modo, quoniam Deus non potest habere rationem partis; sed secundum assimilationem quarti modi fit unio divinæ naturæ atque humanæ in una persona; secundum assimilationem vero quinti modi fit unio naturæ humanæ cum divina persona: propter quod antiqui (ut Guillelmus Antisiodorensis) dixerunt, quod vergit in accidens, scilicet quantum ad modum, non secundum rem. Quia vero in divinis sunt omnia excellentiori modo quam in humanis, ideo quamvis uterque modus unionis in creaturis compositionem importet, attamen in divinis non est compositio ulla, sed associatio. Unde dicit in distinctione hac Augustinus: Non confusis naturis nec immixtis, sed quadam societate unitis. Associatio namque fieri potest mutatione unius extremi, altero non mutato: sicque in unione hac natura humana mutata est, non divina. Hæc Petrus.
Amplius, Guillelmus Parisiensis in libro suo Cur Deus homo, quatuor ponit radices, ex quibus declarat, cur opportunum exstiterit Creatorem generis humani pro salute hominum incarnari. Prima radix est corruptio, error, perversitas potentiæ nostræ appetitivæ interioris ac superioris, videlicet voluntatis. Secunda radix est rebellio animalitatis seu sensualitatis contra judicium atque imperium rationis. Tertia est damnatio mortis, cui addicti sumus. Quarta est incurvatio totius nostræ rectitudinis naturalis. A quibus quatuor malis ac eorum effectibus et sequelis, convenientius, expeditius ac salubrius erui et curari, finaliterque salvari non poterat genus humanum, nisi per Dei Unigenitum incarnatum. Corruptio autem naturæ appetitivæ superioris hinc innotescit, quod vitia suavius nobis sapiunt quam virtutes et actus earum, et magis delectat venenum quam cibus salubris. Magis quoque appeltimus et amamus bona corporis et ornamenta ac pulchritudinem ejus, ac perituras divitias, quam speciositatem, decorem, opulentiam animarum nostrarum: et hoc dico, quantum est de cursu corruptionis nobis innatæ et naturalis consuetudinis. Quumque ita se habeant bonum et malum ad appetitivam nostram interiorem, sicut amarum et dulce ad appetitum et gustum exteriorem, constat quod sicut gustui corporis dulce non videtur amarum, nec econtrario, nisi ex ejus corruptione, sic nec superiori appetitui bonum virtutis videtur amarum, et malum vitii dulce, nisi ex corruptione ipsius. — Rebellionem demum animalitatis contra rationem quotidie experimur, quam oportet adventiciam esse, quum ratio naturaliter habeat inferioribus viribus imperare. Institutio quoque et ordo naturæ nil habent inhonestum, nil turpe, sicut est rebellio ista carnalitatis: idcirco ex culpa inflicta est, nec inerat integritati naturæ primitus institutæ. Denique, quum anima rationalis perpetua et immortalis consistat, utpote deitatis participationem, conferre idcirco non convenit ei naturaliter nisi organum obedientiæ incessantis seu corpus immortale. Carpentarium enim deficientis operationis in arte sua non decet dolabrum deficiens, nisi renovatione ac multitudine dolabrum compensetur. Quod in anima locum non habet, quum unius animæ non nisi unum corpus valeat esse, quamvis Pythagoras aliter sensit, cujus errorem Aristoteles idonee reprobavit. Mors ergo pro culpa homini est inflicta. Incurvati etiam sumus a rectitudine naturali, ita ut comparatione eorum qui illam habuerunt, quasi bruta videantur qui in hac incurvatione nascuntur.
Quoniam ergo originale et etiam actuale peccatum vulnus fuit et ægritudo, videndum qua medicina fuit curandum, et qua satisfactione emendandum; et iterum, quia transgressio fuit legis divinæ et alicujus juris invasio, pensandum quo sacrificio fuit expiandum ac repropitiandum, et quo pretio redimendum, atque quo lavacro diluendum. Quumque contraria contrariis curentur, et satisfactio transgressioni æquanda sit: primum protoplastorum hominum peccatum, quod fuit inobedientia, avaritia et superbia, per omnimodam humiliationem, obedientiam et caritatem seu liberalitatem oportuit illud curari et satisfieri pro eodem. Porro superbia illa hominis primi fuit elevatio sui ab omnimoda servitute in altum omnimodæ dominationis, dum propriam voluntatem contra imperium Creatoris omnino secutus est: ideo curari et expiari nequivit nisi per humiliationem, depressionem ac servitutem ejus cui ex sua natura convenit omnimoda dominatio atque sublimitas, puta per exinanitionem ac plenam ministrationem Filii Dei, Deo Patri æqualis.20 Similiter, avaritia primi hominis fuit cupiditas maxima, utpote deitatis rapina, quam inordinate cupivit. Hanc autem cupiditatem remediari oportuit contraria largitate, quæ aut major aut non minor esset cupiditate præfata. Talem autem ac tantam largitatem, utpote deitatis participationem, conferre nequivit hominibus pura aliqua creatura. Rursus, inobedientia primi hominis fuit inobedientia ejus qui omni modo tenebatur obedire; et hæc curari non potuit melius, quam per summam atque omnimodam ejus obedientiam qui ad eam nullatenus tenebatur, utpote Filii Dei, qui secundum suæ deitatis naturam æqualis est Patri, et nequaquam habet majorem cui obediat. Iterum, pura omnis creatura suo tenetur Creatori quidquid habet et potest, et ei obedire omnifarie obligatur: ideo obedientia ejus tantæ supererogationis esse nequivit, quod pro inobedientia et peccato primi parentis ac suæ posteritatis satisfactoria esse valuerit; sed obedientia Dei incarnati potuit esse ac fuit hujusmodi. boraret exemplo, ac per se ipsum ostenderet viam: quod totum factum est per hoc quod nostram assumpsit naturam, atque in ea nobis monstravit perfectissima totius humilitatis, obedientiæ, pietatis, munificentiæ ac caritatis exempla: imo per hoc quod ex nimia caritate, qua prorsus Ephes. II, 4. gratuite nos dilexit, tot, tanta ac talia pro nostra assumpsit, fecit pertulitque salute. Præterea, quum amor sit ignis, quid est infinitus ille ardor divinæ dilectionis, nisi quasi immensus et superæstuantissimus ignis, et talis utique ignis qui vult uniri dilecto, et intime sibi conjungere eum quem amat? Quid itaque mirum, si Unigenitus Dei tanquam clibanus infiniti incendii, tam incomparabiliter diligens quos creavit, præsertim et saltem prædestinatos, intime et hypostatice sibi univit naturam humanam, ex tantæ dilectionis summo incomparabilique fervore, et propter tam fructuosissimas ac saluberrimas rationes, utilitates ac virtuositates inde secutas? Adhuc autem, pax et matrimonium consuevit osculo confirmari. Quum igitur pax reformanda fuerit inter Deum et genus humanum, decuit hoc osculo partium roborari. Congruum itaque fuit, ut Deus Pater os suum homini porrigeret ac uniret: quæ porrectio ac conjunctio fuit missio Filii ejus in carnem, et immediata illa unio humanitatis cum Verbo æterno. Sic Incarnatio non fuit nisi humanæ naturæ osculatio ab unigenito Filio, quod ipsa pettebat in Canticorum exordio:21 Osculetur me (inquiens) osculo oris sui. — Hæc Guillelmus, qui de his subtiliter ac devote in præallegato loquitur libro, et item in suo Sacramentali, tractatu de Eucharistiæ sacramento. Alias quoque varias considerationes inducit, cur genus humanum pro sua reconciliatione, salvatione et reformatione, indiguit sacerdote, pontifice, advocato, mediatore, salvatore et medico idoneitatis et efficaciæ, sanctitatis et gratiæ infinitæ, prout infra suis locis tangetur.
Circa hæc quæritur, utrum Deus potuit ab æterno assumere naturam humanam, ita quod illa determinatio, ab æterno, determinet verbum istud, assumere. Non enim dubium est, quin ab æterno habuit potentiam assumendi, quia ab æterno fuit ejusdem ac paris potentiæ cujus nunc est.
Ad hoc respondet primo Quodlibeto, quæstione secunda, Henricus: Solutio quæstionis istius dependet a solutione quæstionis qua quæritur, an Deus potuit facere creaturam sibi coæquævam. Nempe si potuit hoc, potuit et humanitatem ab æterno assumere. Quum ergo (ut alibi diximus) Deus non potuerit creaturam ab æterno producere, non ob impotentiam sui, sed creaturæ, sequitur quod non potuit ab æterno humanitatem assumere.22 Hæc Henricus. — Verum (ut patuit super secundum) opinio illa, quam et Thomas secutus est, quod scilicet potuit creaturam producere ab æterno, rationabilior probabiliorque videtur:23 quæ et habet expresse multas B. Augustini auctoritates pro se. Et certum est, quod Aristoteles, Avicenna et præcipui quidam philosophi senserunt mundum ab æterno fuisse, et nihilo minus a primo ente omnibus esse communicatum ipsum esse ac vivere.
At vero circa prætactam principalem quæstionem scribit Richardus de Mediavilla (quem in opere isto nomine Richardi designo): Natura humana unita est Deo seu Verbo æterno, sicut natura supposito, non per eam in esse constituto sicut creatum suppositum constituitur in esse per suam naturam, sed supposito constituto in esse per aliam naturam. Non enim per humanitatem, sed per naturam divinam, persona una constituitur in esse. Nulla autem substantia creata, in se ipsa potest exsistere, nisi præsupposita influentia causæ primæ: quæ quum sit voluntaria, sicut potest adesse ad hoc quod substantia sit et non operetur, sic potest adesse ad hoc quod exsistat et non sic quod exsistat in se ipsa; sicque adest naturæ humanæ in Christo, quæ nunquam innixa est sibi ipsi in exsistendo, cui Pater per omnipotentiam suam dedit exsistere in Filio suo ut in supposito. Ideo in Christo non est nisi unum suppositum. Hæc Richardus.
Postremo Scotus: Unio (inquit) Verbi cum humanitate non dicit per se aliquid absolutum, quia quocumque absoluto intellecto in altero extremo, non intelligitur perfecta ratio unionis, quia non intelligitur unio ad se. Non tamen dicit respectum communem qui sit ejusdem rationis in utroque extremo, qualis est similitudo: quia non est ejusdem rationis habitudo in natura assumpta et persona assumente. Persona namque assumens nullam habet realem habitudinem ad naturam assumptam; nec est tantum relatio rationis in natura assumpta, alias non esset realis unio; estque relatio ordinis ac dependentiæ alterius rationis ab omni dependentia causati ad causam, quoniam illa realis est in utroque extremo. Est quoque dependentia ista similis dependentiæ accidentis ad subjectum. Accidens namque ad subjectum duplicem habitudinem habet, utpote : informantis ad informatum, quæ necessario imperfectionem includit in subjecto, scilicet possibilitatem ad actum et formam accidentalem; aliam posterioris naturaliter ad prius a quo dependet, et huic similis est dependentia ista assumptæ naturæ ad Deum. Nec ista assumptio naturæ humanæ repugnat Verbo æterno, quia nec compositionem, nec potentialitatem, nec aliquam limitationem ponit in eo : imo quum persona divina includat in se perfectionem omnis creaturæ, potest respectu naturæ creatæ supplere vicem creatæ personæ. Hæc Scotus.
Footnotes
-
dist. xxi, q. 5. ↩
-
Hebr. xi, 1. ↩
-
Marc. xii, 25. ↩
-
Rom. v, 12. ↩
-
dist. xxii E. ↩
-
Deut. xxxii, 35. ↩
-
dist. xix. ↩
-
Cf. t. XXI, p. 328 C'. ↩
-
art. 1. ↩
-
Rom. 1, 20. ↩
-
Joann. 1, 3. ↩
-
Philipp. 11, 7. ↩
-
Gen. 11, 3. ↩
-
Joann. 1, 14. ↩
-
Luc. 1, 37. ↩
-
Marc. 1, 7. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
Matth. xi, 11. ↩
-
Marc. 1, 7. ↩
-
Philipp. II, 6, 7. ↩
-
Cant. 1, 1. ↩
-
Cf. t. XXI, p. 75 B. ↩
-
ibid. p. 87 B. ↩
Chapter 43 of 201