Quæstio 3
Tertio quæritur, An potissime decuit Filium incarnari.
Videtur quod non. Primo, quoniam Incarnatio facta est ad ostendendum dilectionem Dei ad genus humanum; dilectio autem seu caritas appropriatur Spiritui Sancto. — Secundo, Incarnatio opus est pietatis ac misericordiæ Dei, bonitatis quoque divinæ : quæ omnia Spiritui Sancto appropriantur. — Tertio, incarnatio Dei facta est ad vincendum diabolum : quod est opus potentiæ, quæ appropriata est Patri : ergo Patri potissime competebat. — Quarto, incarnatus est Deus ut adoptemur in filios Dei. Adoptatio autem seu adoptio illa electiva est opus Dei Patris. A carnationem; et esset in illis inæqualitas
In oppositum est doctrina Sanctorum, et ea quæ infra tangentur.
Ad hoc Antisiodorensis respondet: Super hoc infinitæ sunt rationes, quarum quinque jam tangere sufficit. Prima, ut eadem sit imago recreationis, quæ fuit creationis, quatenus sicut per Filium omnia sunt creata, secundum illud, Omnia per ipsum facta sunt; sic per eumdem recreata sint omnia: ut qui per fidem videt Filium Dei in carne, qui est expressissima Patris imago, ipsum imitando recuperet similitudinem Dei: quod est ejus recreatio.1 Secunda ratio est, quoniam Filius Verbum est Patris; per verbum autem manifestatur is cujus est verbum et ejus voluntas. Hinc incarnatus est Filius, ut Patrem manifestet ac Spiritum Sanctum, qui est dilectio ex Patris voluntate procedens. Unde ait: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Tertia est confirmatio hereditatis. Pater quippe promiserat Patriarchis et Prophetis daturum se eis hereditatem æternam. Sed quia dicere possent, Domine, tu Filium habes cujus consistit hereditas, aut qui contradicere posset; ideo misit Filium suum Pater, ut Patris promissionem firmaret, sicque sit hominibus omnimoda certitudo promissionis præfata. Quarta, ut Pater commendaret caritatem suam ad nos. Pater etenim summe diligit Filium suum, ideo illum nobis mittendo atque pro nobis dando, ostendit quantum nos amet, et quod nihil sit quod non paratus sit nobis conferre. Unde in
Joanne:2 Sic Deus dilexit mundum, ait, ut unigenitum Filium suum daret. Quinta, quia ad hoc Filius Dei factus est homo, ut homo fieret filius Dei; et hoc per Filium convenientius est factum.3 Hæc Guillelmus Antisiodorensis episcopus.
Hinc Alexander: Quemadmodum ait Anselmus libro Cur Deus homo, undecimo capitulo, si alia persona divina a Filio incarnaretur, essent duo Filii in divinis, unus per æternam generationem, alius per incarnationem; et esset in illis inæqualitas quantum ad dignitatem nativitatis. Iterum ait Anselmus: Homo pro quo Filius Dei erat oraturus, et diabolus quem fuit expugnaturus, similitudinem Dei inordinate per propriam voluntatem usurparunt; sicque specialius contra Dei Filium, qui est vera Patris imago et similitudo, peccarunt. Ei autem cui specialiter fit injuria, convenientius attribuitur culpæ indulgentia aut vindicta. Rursus idem ibidem: Convenientius sonat, Filium supplicare Patri quam aliam personam alii. Insuper Hugo libro de Sacramentis: Quia diabolus per astutiam vicerat, justum fuit ut non fortitudine, sed prudentia vinceretur, ut in eodem in quo se victor erexerat, victus prosterneretur, juxta illud Job:4 Prudentia ejus percussit superbum. Quumque prudentia, sicut et sapientia, approprietur5
Filio, potius congruit Filio Incarnatio. Augustinus quoque libro de Trinitate disseruit: Conveniens non fuit ut Pater ab alio mitteretur, qui ab alio non erat; conveniens vero fuit ut primo mitteretur Filius, qui a solo est Patre; deinde Spiritus Sanctus, qui est ab utroque. Primum Filius venit, ut homines liberentur; deinde Spiritus Sanctus, ut sanctificentur. Item in libro eodem testatur: Ut homines ex Deo nascerentur, primo ex ipsis natus est Deus; non quæsivit nisi matrem in terra, quia jam habuit in cœlo patrem, oportuitque nos fieri filios adoptionis per illum qui Filius est naturæ, id est naturalis Filius Patris. Quumque ad hoc facta sit Incarnatio, ut de filiis iræ efficiamur filii gratiæ, potius convenit Filio incarnari. Hæc Alexander.
Concordat Bonaventura, hæc planius atque subtilius exprimens: Filio, dicens, magis quam Patri aut Spiritui Sancto competebat incarnari, sive loquamur de Incarnatione in se, sive ut ordinatur ad hominum redemptionem, sive quoad modum redimendi. Nempe loquendo de Incarnatione secundum se, potissime congruit Filio, et in quantum imago, et in quantum Verbum, et in quantum Filius. In quantum imago, quoniam homo assumptibilis erat ratione dignitatis imaginis. In quantum Verbum, quia sic ejus est Patrem manifestare. Hinc sicut ad intentionis seu conceptus interioris manifestationem verbum mentale copulatur voci sensibili, ita ad Deitatis revelationem Verbum Patris conjunctum est carni. In quantum Filius, quoniam sicut ex Patre sine matre natus est semel et æternaliter, sic præcipue competebat ei nasci semel in tempore ex matre virgine sine patre. Idem patet loquendo de Incarnatione quoad generis redemptionem humani: quod liquet pensando hominis lapsum et reparandi modum, reparationisque fructum. Homo namque peccavit appetendo immoderate Dei similitudinem, et quia Filio primo attribuitur similitudo, hinc est quod quasi ex ipso sumpsit homo lapsus occasionem: unde condecuit ut ex eodem sumeret liberationem. Item quantum ad modum: reparati etenim sumus per mediatoris obedientiam et supplicationem; obedire autem et supplicare potissime convenit Filio. Idem claret considerando Incarnationis fructum sive effectum, qui est nos fieri Dei filios adoptivos: quod per Filium naturalem ac unicum fieri condecebat. Quod enim posterius est, fieri habet per id quod prius est in genere illo. Hæc Bonaventura.
Idem Richardus, et addit quod quum Filius Dei sit media in Trinitate persona, ei potissime competebat esse Dei et hominum mediatorem. Item, sicut in creatione apparet per appropriationem quamdam Dei potentia, ita in reparatione humani generis sapientia, quæ et Filio appropriatur. Hinc sicut diabolus per mulierem et lignum dejecit in servitutem virum et genus humanum, sic Deus per Virginem præelectam ac gloriosam, atque per virum, utpote Christum, et crucis lignum, ad libertatem reduxit humanum genus. Hæc Richardus.
Denique Thomas præinducta exprimit gratiose, dicendo: Decentia incarnationis
A Filii potest attendi ex propriis ejus, et ex appropriatis ipsius. In propriis Filii quatuor considerantur: ut quod Filius, quod Verbum, quod imago, quod media in Trinitate persona.6 In quantum imago, convenientiam habet cum homine reparando, qui ad Dei imaginem creatus est; unde decuit ut imago imaginem, increata creatam assumeret. In quantum Filius, aptitudinem habuit ad modum reparationis, quæ expleta est per Incarnationis ac passionis mysteria. Secundum enim quod ex alio est, quod et commune est Spiritui Sancto, notatur auctoritas Patris respectu ipsius; unde convenit sibi in natura assumpta ad Patrem oratio ac satisfactio, alia quoque hujusmodi quæ auctoritatem in Patre designant. Porro, in quantum in Filio intelligitur determinatus modus originis, convenit ei nasci, ut qui in divinitate est Filius Dei, in humanitate sit Filius Virginis, ne plures sint Filii in divinis. Convenit quoque ei, in quantum est Filius naturalis, ut per eum cujus natu-
1 Cor. 1, 23, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; 24. raliter exstat hereditas, alii adoptentur in filios, coheredesque fiant. In quantum autem est Verbum, convenit sibi prædicationis officium, quoniam verbum manifestat dicentem. Sed ut est media in Trinitate persona, congruit ad ultimum effectum, qui est reconciliatio hominis ad Deum. Decet enim ut qui medius est, sit etiam mediator.7 — Inveniuntur item quatuor Filio appropriata, videlicet: sapientia et virtus, secundum illud Apostoli, Prædicamus 1 Cor. 1, 23, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam;8 24. in brachio suo. In quantum æqualitas, congruit morbo sanando, quia tam homo quam diabolus peccaverunt appetendo quamdam Dei æqualitatem :9 homo scientiæ, diabolus potentiæ. In quantum species et pulchritudo, congruit reparationi, quatenus deturpatio imaginis per peccatum inducta, removeatur per ipsum. — Patri demum non convenit incarnatio, præsertim propter proprietatem innascibilitatis. Non enim decet ut qui in deitate est Pater, in humanitate sit Filius : sic enim Filius Dei Patris esset Virginis nepos, si ipsa Virgo mater consisteret Dei Patris. Similiter neque Spiritui Sancto convenit, ne nomen Filii in plures transferatur personas. Hæc Thomas in Scripto.
In quibus continentur quæ super hac quæstione conscribit in tertia parte, tertia quæstione; ubi tamen adjungit, quod convenientissimum fuit Filium incarnari, ex hoc quia in Filio Dei attenditur uno modo communis convenientia ad totam creaturam :10 quoniam verbum artificis, id est conceptus ejus, est exemplaris similitudo eorum quæ ab artifice fiunt. Ideo, sicut per participationem hujus similitudinis, creaturæ sunt in speciebus propriis constitutæ mobiliter, ita per unionem Verbi ad creaturam, non participatam sed personalem, conveniens fuit reparari creaturam in ordine ad æternam atque immobilem perfectionem. Nam et artifex per formam artis conceptam, qua artificium condidit, collapsum restaurat. Hæc in Summa.
In quarto quoque libro Summæ contra gentiles adjecit, quod Verbum æternum est emanatio intellectus :11 ideo specialiter convenit cum rationali creatura, quæ a perfectione intellectus speciem est sortita; quæ autem magis conveniunt, convenientius uniuntur. Sicque quum affinitas quædam sit maxime Verbi ad naturam humanam, decentius fuit Verbum incarnari. Denique, incarnatio Verbi ad hominum ordinatur salutem; ultima vero hominis salus est, ut secundum intellectivam partem perficiatur primæ veritatis contemplatione : hinc decuit, per Verbum (quod intellectuali emanatione a Patre procedit) humanam naturam assumi ac hominem liberari. Hæc ibi.
Concordat Petrus, et addit : Homo per peccata, tria perdiderat, utpote : cognitionem sapientiæ, similitudinem gratiæ, hereditatemque gloriæ. Ideo missum est Verbum, imago et Filius, ut per Verbum ad cognitionem sapientiæ homo reducatur; per imaginem, ad similitudinem gratiæ; per Filium, ad hereditatem gloriæ sempitemnæ. Hæc Petrus. — In præhabitis continentur quæ scribit Albertus.
Udalricus quoque quinto Summæ suæ capitulo : Finis (inquit) Incarnationis fuit redemptio hominum et reconciliatio eorumdem per oblationem ac preces, quæ non sunt ejusdem ad se, sed alterius ad alterum. Hinc decuit ut una persona per merita sua redimeret et reconciliaret nos Deo, et alia esset cui pretium redemptionis et hostia reconciliationis offerretur, videlicet Pater. Convenientissimum vero exstitit, Filium incarnari. Quamvis etenim in divinis persona et personalis proprietas idem sint, diversarum tamen sunt rationum. In incarnato autem Dei Filio natura humana non solum assumpta est in ejus personam, ut eadem sit utriusque naturæ persona, sed et assumpta est in proprietatem ejus personalem, quoniam Verbum incarnatum eadem filiatione æterna est Filius Dei Patris ac matris, et ad utrumque refertur : sicque ex omni parte est unio ista rationis perfectæ. Quod non esset, si alia persona incarnata fuisset, quia sic ex tempore causata fuisset secundum rationem nova proprietas filiationis, quæ non esset personalis proprietas illius personæ : imo aliam proprietatem habuisset secundum naturam divinam, et aliam secundum naturam humanam, nec esset unio perfectæ rationis. Hinc tertio libro asserit Damascenus : Filius Dei Filius hominis, sic ut maneat proprietas immobilis, nec a propria proprietate discedat. Quod etiam in libro Ecclesiasticorum dogmatum loquitur Augustinus. Hæc Udalricus, cujus verba inferius clarius innotescent.
At vero Guillelmus Parisiensis, tractatu suo Cur Deus homo : Dicendum est, inquit, cur potissime Filius venit. Dicimus quia indubitanter pro Patre sufficiebat Verbum ipsius. Et quia de hereditate Filii agebatur, ad quam vocabamur, vocatione facta per Filium ipso jure effecta est magis rata. Insuper Verbum, tam ipsum loquentem ejusque sensum, videlicet Patrem, tam loquentis affectum et gratiam seu amorem, qui est Spiritus Sanctus, clarissime repræsentat : sicque se ipsum sua præsentia, et Patrem sua significatione, et Spiritum Sanctum sua ostensione insinuat. Merito igitur Filius venit pro tribus. — De his plura ibi subjungit, quæ ex dictis patescere queunt; quibus Henricus quoque in Summa concordat.
Ad objecta dicendum, quod in Incarnationis mysterio etiam Spiritus Sanctus suam caritatem et pietatem nobis monstravit, cooperando et Virginem fecundando, ita quod Christus de Spiritu Sancto conceptus specialiter affirmatur, prout hoc infra clarius exponetur. — Ad tertium respondetur, quod potius decuit vinci diabolum per sapientiam, quam per solam potentiam, ne videatur Deus vi, non jure, prævaluisse. — Ad quartum, quod quamvis Pater adoptet efficienter, attamen per Filium incarnatum hoc fieri decuit per modum mediatoris ac meritoriæ causæ.
Footnotes
Chapter 45 of 201