Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An una persona divina sine alia potuit incarnari.

Videtur quod non. Primo, quia per Incarnationem natura humana ad increatum esse assumpta est, et suppositata ac substantificata in illo. Sed trium superdignissimarum personarum est unum esse, sicut et una essentia. Nam Pater idem numero esse communicavit Filio, quod ipse habet, ut patuit supra primum.1 Non ergo magis assumpta est humana natura ad esse Verbi, quam Patris aut Spiritus Sancti. Sicque Verbum non magis est incarnatum, quam alia increata persona, nec una sine alia potuit incarnari. — Secundo, Damascenus primo libro testatur : In divinis omnia unum sunt seu indistincta, præter ingenerationem et generationem ac processionem. Quorum nullum est incarnatio. Ergo illa communis est tribus superbenedictis personis. — Tertio, actiones Trinitatis ad extra sunt indivisæ; incarnatio autem non est actio immanens : ergo tribus personis convenit indistincte. — Quarto, tres personæ sunt unum subsistens et maxime simplex, utpote unus Deus : ergo quod convenit uni ad extra, convenit aliis. — Quinto, major est unio per gratiam unionis, quam per gratiam adoptionis; sed persona una divina sine alia non unitur menti creatæ per gratiam adoptionis, ergo nec per gratiam hypostaticæ unionis.

In oppositum est auctoritas fidei et Scripturæ.

Ad hoc Bonaventura respondet : Creatura dupliciter comparatur ad Creatorem. Primo, secundum susceptionem alicujus completionis seu perfectionis ab illo. Secundo, penes habitudinem alicujus relationis ad illum. Prima comparatio necessario respicit tres personas indistincte ac indivisim, quia in ipsis est una perfectio essentialis. Secunda autem comparatio respicere potest determinatam personam, quia divinæ personæ relationibus distinguuntur. Deus quoque dupliciter comparatur ad creaturam : primo, in ratione creantis principii; secundo, in ratione suppositi substantificantis. Et in prima comparatione communicant tres personæ, eo quod in ipsis sit una essentia, unaque virtus operativa, qua Deus omnium creaturarum est causa. Secunda vero comparatio potest unam personam determinate respicere, quia una persona distinguitur ab alia personali proprietate. Quumque in Incarnatione, divina persona facta sit hypostasis sive suppositum naturæ assumptæ, ita quod Incarnatio dicit habitudinem Dei ad creaturam, non solum per modum causæ, sed et per modum suppositi; conformiter ex parte creaturæ non solum importat habitudinem quoad susceptionem completionis, sed item quoad habitudinem relationis. Hæc Bonaventura. — Concordant Alexander et Antisiodorensis.

At vero Thomas: Quamvis, inquit, tres personæ sint unum in essentia, non tamen oportet ut si una unitur carni, uniantur et aliæ. Nempe dum aliqua in aliquo conjunguntur, et in aliquo distinguuntur, tunc solum necesse est ut pariter uniantur, quando conjunctio fit secundum id in quo communicant, sive illud sit unum numero, sive non: sicut quum homo et leo communicent in animali, quidquid communicat cum leone in genere, communicat cum homine; verum quum homo et leo differentiis distinguantur specificis, id quod convenit cum leone in differentia tali, non oportet cum homine convenire. Quumque personæ divinæ communicent in essentia, et proprietatibus relativis et personalibus distinguantur, id quod convenit uni earum ratione essentiæ, convenit aliis; non autem quod convenit uni ratione personalis proprietatis, convenit aliis. Incarnatio vero facta est in persona, non proprie in natura divina: ideo incarnatio potest competere uni personæ, non alteri. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in tertia parte, quæstione tertia, scitatur, utrum una persona possit humanitatem assumere sine alia.2 Et respondet: Assumptio duo importat, actum videlicet assumentis, et terminum assumptionis. Actus assumentis ex divina procedit virtute, quæ communis est tribus personis; terminus vero assumptionis, est persona incarnata. Idcirco, quod actionis est in assumptione, est tribus personis commune; sed quod ad rationem termini pertinet, est proprium uni personæ, scilicet Verbo. Unde divina natura dicitur incarnata seu ex Virgine nata, non ut est in tribus personis vel secundum se, sed ratione personæ in qua est. Sicque intelligendum est quod asserit Damascenus tertio libro: Tota natura divina in una suarum hypostasium est incarnata; non quod incarnata sit in omnibus personis, sed quoniam de perfectione divinæ naturæ nil deest incarnatæ personæ. Hæc Thomas in Summa. — Idem Petrus.

In idem quoque redit quod scribit Richardus: Si (inquiens) persona Filii taliter esset incarnata, quod natura humana sibi immediatius conjungeretur ratione suæ essentiæ quam personalis proprietatis, non potuisset sola incarnari. Quum ergo natura humana unita sit Filio Dei immediatius atque per prius ratione suæ personalis proprietatis quam essentiæ, patet propositum; et loquor de prioritate secundum rationem, prout esse potest in divinis. Denique, quamvis trium personarum sit unum esse atque exsistere absolutum, tamen exsistere personam Patris non est exsistere personam Filii aut Spiritus Sancti. Dicunt igitur aliqui, quod exsistere personam Filii immediate communicatum est naturæ humanæ: non sic quod natura humana sit persona Filii, sed sit in persona ipsius Filii. Exsistere autem absolute dictum communicatum est naturæ humanæ, mediante personali proprietate Filii Dei. Vel dici potest, quod quamvis unum sit exsistere trium personarum, tamen secundum rationem intelligendi, prius communicatum est naturæ humanæ, ut est esse Filii, quam ut est esse substantiæ seu naturæ. Hæc Richardus.

Circa hæc prolixe scribit Durandus: Ad unionem (dicens) humanæ naturæ cum persona divina, præexigitur unio ejusdem naturæ cum divina essentia, et ultra exigitur unio cum his quæ propria sunt personæ in quantum persona. Est enim differentia inter suppositum increatum et creatum. Quamvis namque utrumque sit id quod subsistit, tamen in creaturis suppositum non est solum id quod subsistit, sed formalis quoque suppositi ratio est per se subsistentia, vel per se fundatur in ea. In divinis autem formalis ratio suppositi non est per se subsistentia, nec in ea fundatur, sed est ad alterum se habere : idcirco per aliud est suppositum, et per aliud subsistit. Est quippe formaliter et completive suppositum per relativam proprietatem, subsistit autem non per proprietatem relativam, sed per essentiam. Subsistentia namque dicit esse secundum perfectissimum modum essendi, qui est esse in se vel ad se : hoc autem non convenit in divinis nisi ratione essentiæ, quia per omnia alia dicuntur divina supposita ad alterum. — Hæc Durandus, qui multa circa hæc scribit, cujus assertio contraria videtur Richardo, dicenti quod incarnatio per prius et immediatius concernit proprietatem relativam in Verbo, quam essentiam ejus : quod et efficaciter probat. In divinis demum nihil est prius, nihil posterius, nil majus aut minus, nec aliquid alio exstat perfectius. Idcirco nec esse absolutum aut subsistentia per se major, dignior aut perfectior est ipso esse ad alterum; proprietates quoque relativæ in divinis sunt per se subsistentes, non accidentales, imperfectæ aut inhærentes : quæ omnia supra primum plenius sunt expressa.

Cf. dist. ix, q. 1; xii, q. 2; xx, q. 1.

Cf. dist. xxvi, q. 1.

Præinductis itidem consonat in Summa sua Udalricus : Incarnari, ait, potuit una persona sine alia, quoniam unio quam dicit incarnatio, est ad personam relatio, non ad divinam naturam, nisi in quantum ipsa est realiter illa persona. Quod autem convenit personæ divinæ in quantum persona est, nec convenit naturæ sub ratione naturæ, ad discretam spectat theologiam ipsius, nec convenit aliis personis. Hinc secundo capitulo de Divinis nominibus, pertinentia ad Incarnationem S. Dionysius computat inter spectantia ad theologiam discretam. — Hic Udalrico concordat Albertus, cujus dicta in verbis Thomæ plenius continentur.

A Ad primum objectum solutio tacta est ex Richardo. — Ad secundum Thomas et Bonaventura respondent, quod in incarnatione Verbi generatio ejus includitur ac præsupponitur. Unde nec Patri competit incarnatio, nec Spiritui Sancto. — Ad tertium quoque responsum est, et ponunt Bonaventura, Richardus, aliique communiter grossum exemplum : ut si tres puellæ vestiant et ornent unam earum, tres ornant et vestiunt, sed una sola ornatur atque vestitur. — Ad quartum, quod tres personæ sunt unum quantum ad absoluta, sed relativis personalibus proprietatibus distinguuntur, et ratione unius earum convenit incarnatio Filio. — Ad quintum, quod in unione quæ est per gratiam adoptionis, consideratur unio per operationem tantum, qua videlicet Deus aliquem effectum operatur in nobis. Quumque operatio communis sit tribus personis, oportet unionem illam esse tribus personis communem, quamvis secundum quod ille effectus appropriatur uni alterive personæ, dicatur Filius aut Spiritus Sanctus mitti in mentem. In hac vero singulari unione deitatis ad humanitatem non tantum notatur ex parte Dei efficientia aut operatio, sed etiam terminatio in personam : ideo non est simile.

Footnotes

  1. dist. II, q. 5. ↩

  2. art. 4. ↩

Chapter 46 of 201