Quæstio 2
Secundo hic quæritur principaliter, Utrum si homo non peccasset, nihilo minus Deus incarnatus fuisset.
Videtur quod sic. Primo, quoniam multæ congruitates et utilitates Incarnationis locum haberent, quamvis homo nunquam peccasset, videlicet summa communicatio bonitatis divinæ in creaturis, declaratio quoque suæ caritatis ad nos, atque deductio nostra ad perfectiorem Dei notitiam, et item completio ordinis universi. — Secundo, excellentissimum et præclarissimum opus Dei quod unquam fecit aut faciet in hoc mundo, est incarnatio Dei et ea quæ fecit in anima Christi, præsertim quoad supernaturalia gratiæ ac gloriæ dona, in quibus et Deus maxime demonstravit suæ omnipotentiæ, sapientiæ, benevolentiæ, justitiæ ac pietatis perfectionem, ut jam patuit supra; et irrationabile videtur quod tot et tanta bona omisisset homine non peccante, præsertim quum finis constitutionis mundi sit repræsentatio ac declaratio perfectionis supergloriosissimi Creatoris in rebus : et ita hoc præcipue cadit in ipsius intentione. — Tertio, quoniam maxima commoda homo consequeretur ex suo peccato, si eo non peccante, Deus factus non esset homo. Etenim per Incarnationis mysterium potissime dignificatum et sublimatum est genus humanum. — Quarto, quia natura humana in sua puritate, integritate ac innocentia capacior fuit unionis cum Deo, quam post transgressionem : ergo tunc potius fuisset Deo unita. — Quinto, super illud Jonæ, Si propter me tempestas hæc orta est, tollite et mittite me in mare, fatetur S. Bernardus, quod diabolus prævidit naturam humanam assumendam in unitatem personæ Filii Dei, et invidit;1 hæcque invidia fuit ejus ruina, causaque sui casus, ac movens ipsum ad tentandum hominem. Si autem Incarnatio non fuisset nisi homine peccante, non instigasset diabolus hominem ad peccandum : quia per hoc promovisset eum ad bonum quod ei invidit : ergo etsi homo non peccasset, Deus fuisset incarnatus.
Sed contra Augustinus super illud, Venit Filius hominis quærere, etc., ait :2 Si homo non peccasset, Filius Dei non venisset. Item super illud ad Timotheum, Venit Jesus in hunc mundum peccatores salvos facere, glossa asserit Augustini :3 Tolle vulnera, tolle morbos, et nulla est causa medicinæ.
Ad hoc Thomas : Hujus (inquit) quæstionis veritatem ille solus scire potest, qui natus est et oblatus quia voluit. Ea namque quæ ex sola Dei voluntate dependent, nobis ignota sunt, nisi in quantum innotescunt per auctoritates Sanctorum, quibus Deus suam voluntatem revelavit.4 Quumque in canone Scripturarum et dictis Sanctorum expositorum hæc sola causa assignetur Incarnationis, redemptio scilicet hominis a servitute peccati, quidam probabiliter dicunt, quod si homo non peccasset, Filius Dei homo factus non esset. Quod et Leo Papa in sermone de Trinitate expresse effatur : Si (inquit) homo in suo honore mansisset, Creator mundi creatura non fieret. Augustinus quoque in oratione ad beatissimam Virginem : Ad quid mater fieres Salvatoris, si indigentia nulla esset salutis? — Alii dicunt, quod per incarnationem Filii Dei non solum liberatio a peccato, sed et humanæ naturæ exaltatio, totiusque universi consummatio facta sit: ideo peccato non exsistente Incarnatio exstitisset: quod etiam probabiliter sustineri potest. Quamvis autem ponatur, quod diabolus prævidit rationalem creaturam a Dei Filio assumendam, non tamen oportet quod prævidit accedentia et perducentia ad hoc: quemadmodum (secundum eumdem Bernardum) prævidit se futurum principem impiorum, non tamen prævidit suum casum per quem consecutus est illud. Hæc Thomas in Scripto.5
Hæc eadem scribit in tertia parte Summæ, ubi tamen fatetur, quod magis assentiendum videtur primæ opinioni, quoniam ea quæ ex sola Dei voluntate proveniunt, innotescere nobis non queunt, nisi quantum in Scripturis traduntur, in quibus ratio Incarnationis ubique ex peccato primi hominis assignatur. — Quibus objici posset, quod multa sunt divinæ voluntatis secreta, decreta ac opera, quæ in Scripturis non continentur. Talia quoque possunt hominibus puris ac sanctis desuper immediate revelari ac inspirari, quamvis non redigantur ab eis in scriptis. Frequenter itidem in Scripturis de Incarnationis mysterio agitur, ubi ad hoc ratio ex primi hominis peccato non assignatur, ut quum Jeremias prædicit:6 Novum creavit Dominus super terram, mulier circumdabit virum; ac alibi sæpe.
At vero Petrus concordat responsioni Thomæ in Summa, et addit: Incarnatio est carnis assumptio. Aut ergo intelligitur secundum quod caro sonat in infirmitatem, sicque Incarnatio non fuisset nisi homo peccasset; aut secundum quod sonat in naturam, et ita fuisset non exsistente peccato, ob causas præhabitas. Auctoritates vero in oppositum allegatas solvunt, dicentes quod loquuntur de Incarnatione primo modo: quia si homo non peccasset, Filius Dei non venisset in carne mortali passibili. Hæc Petrus. — Idem Richardus, qui ad neutram harum opinionum divertit, sed qualiter utraque possit defendi, declarat.
Bonaventura quoque eamdem ponit distinctionem de carne, et addit quod opinio dicentium Deum non fuisse incarnatum nisi homo peccasset, magis consonat fidei pietati, quoniam in Scripturis ratio Incarnationis communiter assignatur liberatio a peccatis. Magis quoque devotionem accendit, dicendo Deum incarnatum ad succurrendum tot et tantis miseriis nostris. Deum etiam magis honorat, quam opinio alia. Nam illa Deum quasi includit intra perfectionem universi, et quamdam necessitatem videtur Incarnationi præfigere, dicendo opera Dei sine ea perfecta non esse. Nihilo minus opinio illa videtur rationi amplius consonare propter motiva prætacta. — Hæc Bonaventura, qui finaliter magis consentit opinioni dicenti quod potissima Incarnationis ratio sit nostra redemptio: ideo non fuisset, nisi præcessisset peccatum. Nam Sanctorum auctoritates hoc magis prætendunt, atque ut divus Dionysius docet, non est audendum aliquid fari de Deo, præter ea quæ nobis in sacro traduntur Eloquio.
De Divin. nom. c. 1.
Porro Udalricus in Summa sua, quinto libro, videtur de tanto secreto satis assertorie loqui: Quidam (dicens) doctores propter prædictas incidentales rationes et congruitates Incarnationis, dicunt Filium Dei incarnandum fuisse, etiam si homo non peccasset. Sed in hac re credendum est ei qui de se ipso testatur, Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat.7 Qui et in Joanne dicit, Dei amorem esse movens principium ad beneficium tantum, non sustinentem amati perditionem: Sic (inquiens) Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.8 Is mundus est natura humana, quæ mundissima est quantum ad suum completivum, quod est intellectualis natura, secundum quam est imago Dei, omnium naturarum sensibilium contentiva. Unde in Græco tam totus mundus iste sensibilis quam homo vocatur κόσμος, id est pulchrum: quia quod universum habet pulchritudinis in non fuisset peccatum, eam non omisisset creare et sibi unire.
Hinc Alexander magnus, qui appellatur Irrefragabilis doctor : Respondeo (ait) sine præjudicio, quod quamvis humana natura non fuisset lapsa, adhuc convenientia esset ad Incarnationem, secundum quod dicit B. Bernardus super illud Jonæ, Si propter me tempestas hæc orta est :9 Prævidit Lucifer rationalem creaturam assumendam in unitatem personæ, ideo conatus est hominem ad peccatum inducere, ut per hoc demereretur hanc unionem, et impediretur natura humana ab excellentia tanta. Quo constat, quod Lucifer intellexit unionem humanæ naturæ cum Deo, non exsistente peccato, ipsumque lapsum intellexit ut unionis impeditivum. Ad idem est quod Augustinus dicit in libro de Anima et spiritu : Propterea Deus factus est homo, quatenus totum hominem in se beatificaret, ut sive homo ingrederetur intus per intellectum, sive egrederetur per sensum, in suo Creatore pascua inveniret intus in cognitione deitatis, foris in carne seu humanitate Salvatoris.10 Et hæc ratio manet, circumscripto lapsu naturæ humanæ. Hæc Alexander.
Footnotes
Chapter 44 of 201