Quæstio 8
Quæritur quoque, An decuit Filium Dei in fine sæculi et ultima mundi ætate incarnari.
Videtur quod non. Primo, quia ad sapientissimum medicum spectat, inflicto vulneri mox adhibere medelam ne putrescat et diffundatur: ergo ab exordio sæculi, statim quando transgressi sunt primi parentes, decuit Dei Filium incarnari, qui ad satisfaciendum pro originali peccato et ad illud curandum videtur potissime incarnatus. — Secundo, tempus Incarnationis est tempus gratiæ et dies salutis: si ergo a principio mundi Filius Dei venisset in carne, multo plures essent salvati. — Tertio, caritas Dei ad genus humanum fuit Incarnationis causa originalis et maxima, juxta illud Apostoli:1 Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Deus, Filium suum misit.2 Quum ergo caritas Dei omnem vincat atque transcendat dilectionem, apparet quod a primordio mundi moverit
Dei Filium ad assumendum naturam humanam. — Quarto, Incarnatio est præclarissimum opus Dei: ergo præcipue pertinet ad opera sex dierum, de quibus in Genesi habetur: Complevit Deus die septimo opus suum.3
In oppositum est illud Apostoli:4 Ubi venit plenitudo temporis. Denique tantum mysterium decuit diu prænuntiari, multipliciter præfigurari, cum maxima præparatione ac reverentia suscipi, et tanquam præcipuum ultimo exhiberi.
Ad hoc respondet Albertus: Multiplex est plenitudo. Una naturæ quantum ad sufficientiam principiorum; et hæc fuit, quando perfectis Dei operibus, quievit Deus septimo die.5 Secunda est plenitudo naturæ jam propagatæ, juxta illud in Psalmo: Domini est terra et plenitudo ejus.6 Tertia est plenitudo gratiæ; et ista est duplex: puta in capite et in membris. In capite, et sic incepit in Incarnatione, quoniam illa plenitudo est causa atque initium plenitudinum aliarum, propter tria.
Primum, quia tunc fuit plenitudo præfinitionis temporis ut incarnaretur. Secundo, quia tunc fuit plenitudo generationis in ordine modorum ipsius. Nam primus modus fuit formatio viri de terra, secundus mulieris de virgine viro, tertius filiorum de parentum commixtione, quartus viri virginis de virgine femina, quæ complevit ordinem generationis. Tertio, quia tunc gratia exuberavit ad legem implendam ac promissa solvenda. Hinc Joannes inquit: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ, quoad mandatorum impletionem, et veritatis, quoad promissionum exsecutionem.7 Porro in membris fuit plenitudo gratiæ in die Pentecostes, quando repleti sunt omnes Spiritu Sancto.8 Quarta est plenitudo gloriæ in capite et in membris. In capite, quando surrexit, ascendit, et sedit a dextris Dei. In membris vero, quoad completionem numeri electorum, et quoad sanctitatem ac perfectionem in perceptione duplicis stolæ, et quoad instaurationem ruinæ angelicæ ex prædestinatis hominibus.9 Hæc Albertus.
Circa hoc scribit Udalricus : Dicitur ad Galatas, Ubi venit plenitudo temporis, etc. Dupliciter autem potest intelligi temporis plenitudo. Primo intransitive, id est tempus complens spatium dilationis in Dei sapientia præfinitum; propter quam determinationem Christus tempus suæ passioni deputatum nominat tempus suum, dicens:
Joann. vii, 6. Tempus meum nondum advenit. Cujus
Daniele dicente : Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt. Secundo, temporis plenitudo intelligitur transitive, videlicet tempus plenæ et ultimæ ætatis naturæ humanæ, quando plenitudo gratiæ ac spiritualium sensuum ei collata est. Exprimitur quoque hoc tempus in Scripturis multis nominibus, utpote : corona anni, id est annus qui est decor et corona omnium temporum, propter præclarissima gesta ipsius;10 item annus benignitatis, tempus miserendi, dies salutis, tempus acceptabile, tempus novissimum, finis sæculorum, novissima hora.1112131415 Hæc Udalricus libro quinto.
At vero Bonaventura : Propter quatuor, inquit, distulit Christus suam incarnationem usque ad ultimam mundi ætatem. Primo, propter peccatum hominis puniendum. In hoc quippe ostenditur divinæ ultionis severitas, quæ tantos hominum luctus et clamores tam diuturne sustinuit antequam venit, et Adam cum suis tam diu exsulavit in limbo; et hoc propter manifestationem divinæ justitiæ, quæ nil mali in scripta; sicque convictus ad divinam confugeret gratiam, et confugiens efficaciter curaretur. Tertia ratio est, propter ordinem universi servandum. Quia enim hoc erat plenum et maximum beneficium, differri debuit usque ad plenitudinem dienitudo, in quo Christus advenit :16 primo, quia tunc adimplevit quod ab æterno præfinivit; secundo, propter propheticarum promissionum adimpletionem tunc factam; tertio, propter figurarum declarationem et verificationem; quarto, propter gratiæ tunc collatæ eminentiam. Hæc Bonaventura.
Hinc Thomas : Temporum (ait) dispensator tempus Incarnationi congruissimum elegit ac dispensavit.17 Omnia enim tempus habent, ut Ecclesiastes dicit. Verumtamen hujus congruitatis ratio a nobis plene comprehendi non valet, qui non omnium temporum proportiones agnoscimus : attamen plures rationes hujus congruitatis traduntur. Prima, quoniam homo per superbiam corruit, ipsum per humilitatem reparari oportuit; ad quod exigebatur ut defectum suum tam in virtute quam in cognitione, agnosceret ac fateretur. Defectus autem cognitionis innotuit tempore legis naturæ, in quo multi, offuscato lumine naturali, ad idololatriam et alia irrationabilissima vitia sunt prolapsi. Defectus quoque virtutis patuit tempore legis Mosaicæ, in quo homo per legem instructus, jugum iniquitatum nondum abjecit. Hinc congruebat ut post hæc duo tempora quasi præparatoria Deus fieret homo, quatenus in solo Deo spes salutis ponatur. Secunda ratio est, quoniam naturalis exigit ordo ut ab imperfecto ad perfectum deveniatur. Perfectissimum vero in operibus Dei est Incarnation, per quam creatura Deo unitur in unitate personæ. Hinc non in principio, sed in fine sæculorum completum est hoc, ut sic prius esset quod animale, deinde quod spirituale.18 Hinc libro LXXXIII Quæstionum loquitur Augustinus: Sicut absurdus esset qui juvenilem tantum ætatem vellet esse in homine: evacuaret enim pulchritudines quæ ceteris ætatibus suas vices ac ordines gerunt; ita absurdus est qui universo generi humano unam ætatem desiderat: nam et ipsum genus humanum tanquam unus homo suas agit ætates. Nec oportebat divinitus venire magistrum, cujus imitatione in optimos mores formaretur hoc genus humanum, nisi tempore juventutis. Tertia ratio est, quia distantia a principio facit debilitatem in effectu: propter quod quædam habent corruptibile esse, quoniam longe distant a primo invariabili ente. Idcirco si a principio mundi Incarnationis remedium fuisset hominibus condonatum, effectus ejus fuisset eis tempore procedente minus carus. Ob id lege naturali legeque scripta deficientibus, data est lex evangelica et perfecta cum Incarnationis remedio, duratura usque in finem mundi, ut ei succedat tunc beatifica visio. Hæc Thomas in Scripto. — In his scripta aliorum sententialiter aut virtualiter continentur.
Ad primum ergo dicendum, quod ad curationem spiritualis læsionis seu culpæ requiritur (saltem in adultis) cooperatio peccatoris, puta contritio, humiliatio, et recognitio propriæ culpæ. Nihilo minus Deus ab exordio mundi aliqua providit remedia contra quæcumque peccata, puta contritionem, satisfactionem, et coram Deo confessionem, secundum illud:19 Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Sed et specialia erant desuper concessa contra originale peccatum remedia, tam in lege naturali quam scripta, ut super quartum dicetur. Illa tamen medicina non fuit in toto sufficiens, sed quodammodo præparatoria fuit ad medicinam perfectam a Christo exhibitam. — Ad secundum, quod nullus prædestinatorum ante incarnationem Christi periit; nec aliquis non prædestinatus salvaretur, quandocumque incarnatio advenisset. Si tamen quodam remedium præberetur non prædestinato, quod prædestinato confertur, videlicet gratia finalis conversionis, et ipse utique salvaretur. Verum hoc antecedens est incompossibile ei quod est non esse prædestinatum. Hinc sicut ista est vera, Si Christus prædicasset etiam intus agendo alicui præscito, ille pœnitentiam egisset; sic ista, Si gratia illi daretur, pœnitentiam ageret. Sed utriusque antecedens est incompossibile præscientiæ damnationis. Ideo quærere quare Christus illi non prædicavit, seu cur gratia illi non est apposita, idem est quod prædestinationis quærere causam, quæ nulla est nisi Dei voluntas. — Ad tertium, quod caritas Dei est sapientia ejus: idcirco non fertur impetu, sed discretione moderaminis operatur tempore opportuno. — Ad quartum, quod quæ ordine naturæ seu dignitatis sunt perfectiora, ultima sunt ordine generationis; et ad ea disponunt imperfectiora quæ secundum generationis viam præcedunt. Porro illud Geneseos, Complevit Deus die septimo opus suum, exponitur de perfectione universi, quantum ad species rerum in esse naturæ.20 Est demum triplex perfectio, scilicet: naturæ, gratiæ, ac gloriæ. Et de prima intelligitur prætacta auctoritas; tertia erit post resurrectionem finalem; secunda, quæ media est, in medio tempore cursum habet, et in eo incarnatus est Dominus. Hæc Thomas.
Footnotes
-
Ephes. II, 4. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Gen. II, 2. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Gen. II, 2. ↩
-
Ps. XXIII, 1. ↩
-
Joann. I, 14. ↩
-
Act. II, 4. ↩
-
Marc. XVI, 19. ↩
-
Ibidem. ↩
-
I Joann. II, 18. ↩
-
I Cor. X, 11. ↩
-
I Tim. IV, 1. ↩
-
II Cor. VI, 2. ↩
-
Ps. CI, 14. ↩
-
Galat. IV, 4. ↩
-
Eccle. III, 1. ↩
-
1 Cor. xv, 46. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
Gen. II, 2. ↩
Chapter 50 of 201