Quæstio 5
Quinto quæritur, An Pater ac Spiritus Sanctus poterant incarnari.
Videtur quod non. Primo, quia (ut tactum est) incarnatio non congruebat Patri neque Spiritui Sancto, propter rationes præhabitas; quod autem Deum non decet nec congruit ei, impossibile est convenire eidem : imo quidquid in Deo est et quidquid agit aut operatur, sic decet. Propter quod libro Cur Deus homo, ait Anselmus : Minimum inconveniens Deo, est impossibile. — Secundo, in incarnatione includiquæst. 3. tur missio et esse ab alio: quod nequaquam convenit Patri. Supra quoque tactæ sunt variæ rationes cur nec Patrem nec Spiritum Sanctum decuit incarnari.1
In oppositum sunt quæ dicuntur in littera. Nec enim minus omnipotens est Pater et Spiritus Sanctus quam Filius.
Ad hoc respondet Albertus: Si attendamus congruentiam, Patris non est incarnari; si autem potentiam absolute, potest utique incarnari. Idem dicendum de Spiritu Sancto. Unde dicendum cum Augustino et Magistro, quod Pater et Spiritus Sanctus potuerunt et possunt incarnari, sed non congruit neque necesse fuit. Quumque Deus nil nisi decens et congruum agat, ipse non fecit hoc. Si tamen faceret aut fecisset hoc, ipsum congruentissimum esset. Et præhabitæ congruentiæ ad hoc quod nec Patrem nec Spiritum Sanctum decuit incarnari, quamvis sint majores secundum investigationem humanam, non tamen removent potestatem divinam, nec limitant eam in aliquo: quia ut divinus Dionysius loquitur, Deus est supra omnem mentem et rationem, nec digne cogitatur aut dicitur.2
Verumtamen objici potest, quoniam nil unquam fieri potest aut potuit, cujus non præcessit cognitio ac ratio in mente divina; sed de Patris aut Spiritus Sancti incarnatione nunquam fuit nec præcessit cognitio aut ratio in mente divina: ergo non potuit fieri nec potest. Rursus, Pater nunquam scivit se incarnandum: ergo nec potuit, quum non minor sit ejus scientia quam potestas. — Et respondendum, quod tanta est Dei potentia quanta et ejus scientia, prout utrumque essentialiter consideratur in Deo. Si vero utrumque referatur ad objecta ad extra, amplior erit potentia quam scientia: quædam enim potest quæ practice non scit, quia non faciet ea, quorum rationem non habet in se; quæ si faceret, rationem eorum apud se præhaberet. Idem dicendum de voluntate, quæ quamvis sit tanta quanta potentia atque scientia, attamen respectu objectorum est minor. Unde secundum Augustinum, quædam subjiciuntur potentiæ Dei, quæ non scientiæ; quædam quoque scientiæ, quæ non voluntati. — Hæc Albertus.
Concordat Udalricus, dicendo: Incarnari potuit tota Trinitas potentia absoluta, quum eadem sit potentia totius Trinitatis et unius personæ; sed non congruebat. Quia aut assumpsisset diversas naturas, et hoc fuisset superfluum, quum una sufficeret; aut eamdem numero. Hoc fuit possibile: quoniam sicut tres divinæ personæ unum sunt in natura, sic unum sunt in eo quod secundum rationem substat illi naturæ; et esset suppositum divinum per se exsistens, etiam si non esset ibi trinitas personarum, et in illo potuit substantificari natura humana assumpta; tuncque unio et assumptio illa esset toti Trinitati communis. Sed hoc non conveniebat fini Incarnationis, qui est redemptio ac reconciliatio hominum per preces et oblationes, quæ non sunt proprie ejusdem ad se, sed alterius ad alterum. Hæc Udalricus in Summa sua, libro quinto.
Insuper Thomas circa ista diffusius loquens: In agentibus (inquit) ex libertate voluntatis, exsecutio potentiæ sequitur imperium voluntatis ac ordinem rationis. Hinc dum divinæ potentiæ adscribitur aliquid, considerandum an attribuatur potentiæ secundum se consideratæ: tunc enim Deus dicitur posse illud de potentia absoluta; an attribuatur ei in ordine ad sapientiam ac præscientiam voluntatemque ejus: tunc quippe dicitur illud posse de potentia ordinata. Potentiæ itaque absolutæ, quum sit infinita, necesse est attribuere omne illud quod in se est aliquid, et quod in defectum non vergit potentiæ, scilicet quæ contradictionem non implicant, nec passionem, defectuositatem aut vilitatem includunt: unde Deus non potest peccare, mori, deficere. Quum autem potentiæ absolute consideratæ attribuitur aliquid quod vult facere, et sapientia sua habet ut faciat hoc, tunc dicitur illud posse potentia ordinata. Quum autem potentia se extendit, quantum in se est, ad illud quod sibi attribuitur, quamvis ejus sapientia ac voluntas non habeant ut sic fiat, tunc dicitur Deus id posse potentia absoluta. Verum in his distinguendum: quia in his sunt quædam quæ aliquid divinæ sapientiæ ac bonitati repugnans, inseparabiliter conjunctum habent in se, ut peccare, mentiri: quæ dicimus Deum non posse; quædam vero in se non habent inconvenientiam ad divinam sapientiam, sed solum ad ordinem quemdam præscientiæ suæ, quem Deus in rebus statuit aut prævidit secundum propriam voluntatem, ut quod caput hominis sit inferius, et pedes superius: et talia Deus facere potest, quia statuere potest alium ordinem in rebus secundum quem conveniens sit, quod secundum ordinem nunc institutum inconveniens exstat.
Itaque, in his quæ divinæ sapientiæ insunt seu attribui possunt, est quadruplex ordo sive distinctio. Quædam nec absolutæ potentiæ attribuuntur, quæ simpliciter dicitur Deus non posse, ut pati, peccare, aut contradictoria esse simul. Quædam vero ex se sapientiæ seu bonitati ejus repugnant, quæ dicimus Deum non posse nisi sub conditione, puta si vellet, ut justum damnare: non enim inconveniens est ut in conditionali vera antecedens sit impossibile. Quædam de se repugnantiam non habent, sed solum ab exteriori; et talia Deum posse, est absolute concedendum de absoluta potentia; nec neganda sunt nisi sub conditione, ut dicatur: Non potest hoc, si voluntati ejus repugnat. Quædam sic attribuuntur potentiæ ejus, quod congruunt sapientiæ ac voluntati ipsius; et hæc Deus simpliciter potest, et nullo modo non potest. Sicque Patrem aut Spiritum Sanctum incarnari, non est de his quæ potentiæ Dei absolutæ non subduntur: quia nec implicat, nec defectum aliquem incarnatio in persona statuit incarnata, nec est de his quæ ex se inconvenientiam habent, sed de his quæ inconvenientiam habent propter alium ordinem divinitus institutum. Filium vero incarnari, est de ordine quarto. Hinc simpliciter concedendum, quod Pater et Spiritus Sanctus de potentia absoluta poterant incarnari. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in tertia parte:3 Assumptio, ait, duo importat, videlicet actum assumentis, et terminum assumptionis. Principium autem actus est virtus divina, terminus vero persona. Virtus autem communis est Trinitati. Ratio quoque personalitatis communis est tribus personis, quamvis proprietates personales sint differentes. Quum autem virtus aliqua indifferenter se habet ad plura, potest ad quodlibet eorum actionem suam terminare: sicut potentia rationalis potest in utrumque oppositorum. Hinc virtus divina potuit naturam humanam unire Patri atque Spiritui Sancto, quemadmodum Filio. Idcirco dicendum, quod Pater vel Spiritus Sanctus potuit incarnari sicut et Filius. — Porro si objiciatur, quod sic fuisset divinarum confusio personarum, ipso Patre exsistente Filio per Incarnationis mysterium; dicendum, quod filiatio temporalis non constituit personam in divinis sicut filiatio æternalis, sed consequitur temporalem nativitatem. Unde si per hunc modum nomen filiationis ad Patrem aut Spiritum Sanctum transferetur, nulla sequeretur personarum confusio divinarum. Hæc Thomas in Summa.
Cujus hoc ultimum verbum videtur præhabitis dissentire, in quibus ex Augustino et Anselmo probatum est, non decuisse Patrem incarnari, quia ex hoc divinarum personarum confusio sequeretur.4 — Ad quod videtur dicendum, quod non sequeretur inde confusio rei, sed nominum. Nam Patri secundum aliam naturam conveniret esse Patrem, et secundum aliam Filium; sed esset nominis quædam confusio, dum tam Pater in divinis, quam Unigenitus ejus, Pater nominaretur. — Præinductis consonat Petrus.
Richardus quoque hic scribit: Non solum de potentia absoluta Pater et Spiritus Sanctus potuerunt incarnari, imo etiam potuerunt et possunt hoc de potentia ordinata, vocando potentiam ordinatam non tantum potentiam qua Deus potest omne illud quod vult et disposuit se facturum, sed etiam qua potest velle atque disponere se facturum. Quamvis enim Deus non velit neque disposuerit incarnare Patrem vel Spiritum Sanctum, tamen hoc Deus posset disponere, sed nunquam disponet neque volet. Hæc Richardus.
Cui objici potest, quod in invariabili Deo non potest esse recens dispositio, nec aliquid prorsus de novo, nec quippiam contrarium ei quod ab æterno fuit in eo. Verum de isto pertranseo: forsan enim Richardus se fundat in determinatione Stephani Parisiensis episcopi, qui non solum necessitatem coactionis, sed et necessitatem immutabilitatis aufert a Deo. Nihilo minus Thomas, Albertus et alii multi testantur, quod dato ac præsupposito quod Deus hoc vel illud ordinaverit, voluerit sive statuerit, non potest oppositum propter suam invariabilitatem, quamvis absolute loquendo, oppositum possit: quemadmodum absolute loquendo, potest cœlum annihilare, attamen dato quod ordinavit et statuit cœlum perpetuo duraturum sine interpolatione, non potest illud destruere. Sed de his dictum est super primum diffusius.5
Denique Alexander: Duplex est, inquit, posse divinum, videlicet absolutum et congruentiale. Loquendo de primo posse, Pater et Spiritus Sanctus potuerunt incarnari; non autem loquendo de alio posse. — Et istud redit in idem cum aliorum distinctione.
Bonaventura vero super his subtilius scribens: Aliqui (ait) dixerunt, quod nulla persona divina potuit incarnari nisi Filius: quia non decuit nisi eum, ob causas præhabitas.6 Qui quamvis videantur in hoc sequi B. Anselmum, non tamen vere sequuntur eumdem. Pater quippe et Spiritus Sanctus possent incarnari absque hoc quod essent filii hominis, assumendo carnem de genere humano non per viam generationis, sicut formavit corpus Evæ de Gen. 11, 22. costa Adæ, cujus tamen filia non est Eva. Nec inde sequeretur ulla in divinis confusio, sicut nec ex hoc quod Filium dicimus æternum et temporalem. Ad illud vero quod ex Anselmo allegant, dicente quantumcumque parvum inconveniens in Deo, impossibile esse: dicendum, quod auctoritas illa est intelligenda de inconveniente in Deo secundum se; tale autem inconveniens est, quod nullo modo potest esse conveniens, ideo impossibile est. Non autem veritatem sortitur de inconveniente secundum nostram æstimationem et rationationem, quod Deus potest conveniens facere, sicut et aliqua mala potest Deus facere bona, ut quæ non sunt mala ex propria ratione. Hæc Bonaventura.
Ad objecta patet ex dictis solutio. Tamen ad secundum dicendum, quod de ratione incarnationis secundum se, non est missio. Unde si Pater esset incarnatus, non tamen esset missus. Sed de incarnatione secundum quod facta est, dicitur esse missio, quoniam Filius qui incarnatus est, est a Patre. — Denique ad verba illa Anselmi Thomas respondet: Impossibile est ut aliquid faciat Deus, et illud sit inconveniens. Nihilo minus Deus facere potest, ut illud quod nunc inconveniens est secundum ordinem unum, alio ordine fiat conveniens: sicut potest carnem hoc modo formando assumere, sicut formavit corpus Adæ de limo terræ;7 sicque Patri incarnato nomen Filii non conveniret.
Footnotes
Chapter 47 of 201