Quæstio 6
A Mplius circa hæc diversi diversa inquirunt: quidam, An tota superbenedicta Trinitas possit naturam humanam, etiam numero eamdem assumere; quidam, An eadem persona possit assumere plures naturas; et consimilia quædam hic quæruntur.
Quod autem tota Trinitas seu Pater et Spiritus Sanctus queant eamdem numero naturam assumere, sic probatur: Tres personæ sunt unum subsistens, imo unus Deus, creator omnipotens, et non nisi unus numero:1 ergo est absolutum suppositum, prout philosophi et Judæi loquuntur de supposito, persona seu hypostasi in divinis. Quum ergo unio naturæ humanæ cum divina terminetur in persona divina, ut patuit, et Trinitati seu divinæ essentiæ conveniat ratio personæ modo prætacto, videtur quod tam Trinitas superbeatissima quam divina essentia valeat incarnari.2 — Secundo, in Deo persona nil addit reale super essentiam, nec Trinitas aliud absolutum super unum suppositum: ergo essentia et Trinitas potest incarnari sicut persona. — Tertio, in tribus personis est eadem numero essentia: ergo eadem humanitas potest eis uniri. — Quarto, eadem anima est tota in toto, et tota in qualibet ejus parte, ita quod toti et singulis partibus ejus unitur: ergo multo plus tres infinitæ personæ possunt eidem naturæ creatæ uniri. — Quinto, trium supervenerabilium et superincomparabilium personarum est unum et idem numero esse reale subsistens: ergo tres simul possunt illud eidem naturæ communicare, et eam in illo esse suppositare et substantificare.
In contrarium sunt auctoritas et argumentatio Anselmi, qui in libro de Conceptu virginali affirmat et probat, quod plures personæ assumere nequeunt unum eumdemque hominem: quod et in libro Cur Deus homo, sentire videtur. — Secundo, si plures personæ assumerent eamdem humanitatem, tres personæ essent unus homo, et de qualibet diceretur quod sit iste homo, et sic esset una persona. — Tertio, eadem numero natura non valet in pluribus suppositari personis, alioqui haberet plura esse.
Ad hæc Alexander respondet: Circa sacratissimam istam materiam nihil est temere asserendum. Attamen quamvis dicat
Anselmus libro secundo Cur Deus homo, quod plures personæ non possint unum et eumdem assumere hominem, ita quod oporteat in una persona hanc fieri unionem; tamen sine præjudicio est dicendum, quod quum dicitur, unus et idem homo, potest supponi una eademque persona, vel unum individuum. Differentia quippe est inter individuum et personam, quia persona dicit rem summe discretam, vel proprietate digniori (seu ad dignitatem spectante) distinctam. Hinc unus et idem homo, qui sit persona vel assumptus in unitatem personæ, nullo modo potest tribus uniri, seu a tribus assumi personis: quoniam personalitas dignioris proprietatis non potest esse ex parte humanæ naturæ, nec etiam ex parte divinarum personarum prorsus æqualium, quum tres sint personæ omnino æquales. Et ideo relinquitur quod a tribus personis non queat assumi unus et idem homo in unitate personæ, quemadmodum nec possibile est tres personas confundi. Si vero unus et idem homo supponatur individuum, puta compositum hoc singulare ex anima et corpore, sic posset concedi, quod tres personæ possent assumere et communicare unum et eumdem hominem individuum. Cujusmodi vero sit illa communicatio, non est hominis definire. Hæc Alexander.
Porro de hac re aliter sentire videtur Bonaventura, dicendo: Sicut dicit Anselmus, plures personæ non possunt unum et eumdem hominem assumere, non ex defectu potentiæ, sed propter repugnantiam contradictionis implicitæ. Si enim plures personæ assumerent unum hominem ad unitatem personæ, quæ faceret communicationem idiomatum: aut assumerent in unitatem, quæ se teneret ex parte assumentis, aut assumpti. Si assumentis, quum non sit reperire nisi unitatem personalem aut essentialem: aut ergo plures personæ assumerent unam naturam in unitatem essentiæ, aut in unitatem personæ; sed horum utrumque est impossibile. Nam plures divinæ personæ non possunt convenire in una persona, nec natura creata et increata possunt transire in unam naturam. Si vero assumerent in unitate se tenente ex parte assumpti, quum illa sit unitas individualis, assumerent ergo in unitate individui: quod impossibile est, quia assumens non trahitur ad unitatem assumpti, sed potius trahit assumptum ad propriam unitatem, quia assumere est ad se sumere. Sicque patet, quod plures personas unum et eumdem assumere hominem, omnibus modis implicet contradictionem. — Si autem quæratur, quid istud impediat; dicendum, quod nec persona divina per se, nec natura humana per se, sed modus unionis. Quia enim divina natura unitur humanæ in unitate personæ, ideo impossibile est quod in illa unione sit unitas ex parte extremorum, et pluralitas ex parte medii in quo attenditur unio illa. Unde sicut impossibile est quod plures personæ sint una persona, non propter repugnantiam personarum, sed propter inclusionem oppositorum duorum; ita impossibile est quod eamdem numero humanitatem assumant.
Denique dicta sunt hæc de incarnatione secundum modum qui facit communicationem idiomatum, per quem modum Filius Dei factus est homo. In hoc tamen non ostenditur omnis alius modus assumptionis esse impossibilis, quia quum multa valeat Deus efficere quæ intellectus noster nequit concipere, quis audebit asserere, quod plures personæ non possint unum atque eumdem assumere hominem? Nil enim impedire videtur quin plures personæ valeant hoc per gratiam facere, quod sint personæ unius singularis naturæ in tempore, quum illa natura sit possibilis et omnino obediens respectu cujuslibet divinæ personæ. Propter quod quidam non irrationabiliter dicunt, quod tres personæ possint assumere hominem unum in individui unitate: non enim dicere volunt quod assumptio illa terminaretur ad unitatem individualem ex parte assumentis, sed quod tres personæ, si unum assumerent hominem, essent unus homo, ita quod in illis tribus personis esset communis unitas singularis naturæ assumptæ, non unitas personæ. Verum quidquid sit de hoc, istud pro certo habendum est, quod modo assumendi prætacto, qui facit idiomatum communicationem, impossibile sit plures personas eumdem assumere hominem, propter implicationem contradictionis, quoniam sequeretur quod Filius esset Pater. — Hæc Bonaventura.
In cujus verbis videtur obscuritas. Si enim (ut ait) omnino impossibile istud sit et implicet, nullatenus fieri potest. Rursus, vera incarnatio divinæ personæ requirit, quod ex divina persona assumente et natura assumpta constet et consistat una persona, in duabus et ex duabus naturis constans: ad quod necessario sequitur communicatio idiomatum, ut infra patebit. Iterum, humana natura non est sic in unitate personæ a divina persona assumpta, ut ipsa sit persona, quia sic essent duæ personæ, sed quod esse personale divinæ personæ communicatum sit ei, ut in eodem esse personali ipsa consistat, subsistat et actualiter sit, in quo persona divina æternaliter est subsistens: idcirco non sequeretur quod plures personæ divinæ essent una persona, si eamdem naturam assumerent in unitatem personæ. Hæc breviter et inquisitorie tacta sint.
Præterea, dictis Bonaventuræ videtur consonare Albertus: Sine præjudicio (dicens) respondeo, quod non poterat fieri ut Pater et Spiritus Sanctus eamdem naturam assumerent, propter confusionem in personis: quia quum unio sit in persona, videtur sequi quod essent una persona. Dico autem hoc non posse fieri, quoniam licet Deus hoc facere potuerit, tamen ex parte naturæ assumptæ fieri non valebat, propter inconveniens quod inde sequi videtur, puta confusio personarum. — Præterea si quæratur, utrum omnem hominem assumere potuerunt; dico, quod hoc ex parte individuorum non esset conveniens, quoniam omnes homines unirentur in homines tres, sicque decor universi periret, unio non sit in natura, sed in persona, ut potentia quoque multiplicationis generis humani ac numerus electorum, nec fieret restauratio ruinæ angelorum per homines. — Si autem trium hominum assumeretur natura, esset superfluum, quum redemptio hominum finis sit assumptionis naturæ humanæ, et per unius assumptionem fieri posset infinitorum mundorum redemptio. Non autem ita dico hoc esse superfluum, quasi esset indecorum si fieret : imo quidquid Deus facit, decentissimum est; sed assigno convenientiæ rationem ex parte creaturæ. Decentissime namque Deus disposuit et locavit nasum sub fronte : quem si constituisset sub dorso, nihilo minus decentissimum esset, quamvis non videamus rationem decoris hujusmodi ex parte creaturæ, seu dispositionis corporis humani. Hæc Albertus.
At vero circa hæc aliter sensisse videtur Udalricus : Divinæ (inquiens) personæ non solum potuerunt potentia absoluta assumere naturam humanam eamdem, in quantum sunt unum in divina natura, sed etiam in quantum distinctæ, eo quod in relatione creaturæ ad Deum una persona aliam non excludit. Unde eadem numero natura relatione unionis referri potest ad omnes personas divinas, ita ut essent unum in natura humana, quemadmodum in divina : sicque tres personæ dicerentur unus homo, quoniam termini substantivi consignificant singulariter sive pluraliter, ex unitate aut pluralitate formæ significatæ. Sic et econtrario dici posset, Iste unus homo, seu iste solus homo, est Pater et Filius et Spiritus Sanctus : ita quod hæc vox, homo, supponeret rem naturæ humanæ sine trium personarum distinctione. Verumtamen, quamvis illa natura sic assumpta, esset una unitate singularis naturæ, quoniam esset unum corpus unique anima ei unita, ex quorum unione resultaret una humanitas; impossibile tamen esset ipsam esse unam unitate personæ, seu hypostasis sive suppositi, quoniam implicat contradictionem : quia, quum hæc scilicet sit eadem personalitas assumentis atque assumpti, qui dicit tres esse personas assumentis et unam esse personam assumpti, ipse ponit plures personas non esse personas plures, sed unam, et econtrario unam personam esse plures, et non unam. Sicque vere dicit Anselmus, quod plures personæ non possunt eumdem assumere. — Postremo, occasione istius quærunt multi, an una persona queat assumere plures naturas humanas. Ad quod respondemus quod imo, quia assumptio hujus naturæ exsistentis in Christo Filio Dei, nihil mutavit in ipso de potentia assumendi : ideo potest adhuc aliam naturam assumere, sicut potuit assumere eam quam habet ; sed tunc illæ naturæ non essent divisæ per diversas hypostases seu personas, sed solum per divisionem materiæ, quoniam corpora essent duo, ideoque duæ animæ ipsa perficientes constituerent diversas numero humanitates. Hæc Udalricus in quarto Summæ suæ volumine.
Thomas demum : Tres (ait) divinas personas assumere humanam naturam unam in unitate unius personæ, est impossibile, quoniam implicat. Quum enim unio Dei et hominis non fiat in natura, sed persona, ita ut sit eadem personalitas assumentis atque assumpti : hinc ponere unam personam ex parte assumpti, et tres ex parte assumentis, est impossibile. Similiter, non potest esse una unitate unius hypostasis sive suppositi, ad minus quantum ad opinionem quæ dicit unionem factam non tantum in persona, sed etiam in supposito vel hypostasi. Porro, quod natura assumpta a tribus personis sit una unitate singularis naturæ, non est impossibile, loquendo de potentia absoluta, quamvis non congruat, sicut expressum est. Quidam tamen tenent contrarium. — Hoc vero fere ab omnibus conceditur, quod una persona divina potest plures naturas assumere humanas ; et rationabiliter, quum non repugnet personæ divinæ in pluribus naturis subsistere : alias in persona Verbi non potuisset fieri unio divinæ ac humanæ naturæ. Nec facultas personæ divinæ ad subsistendum in pluribus naturis, terminatur, minuitur aut arctatur per assumptionem unius naturæ, quum illa sit incommensurabilis personæ divinæ, a qua distat in perfectione in infinitum.
Sed tunc quæri potest, si Filius Dei duas assumpsisset naturas humanas, secundum quarum unam diceretur Jesus, et secundum aliam Petrus, utrum Jesus et Petrus essent duo homines, an unus homo. Dicendum, quod stante hujusmodi positione, Jesus et Petrus non sunt duo supposita, sed unum; estque hæc vera, Jesus est Petrus: et tamen Jesus et Petrus non sunt unus homo, sed duo homines. Singularitas namque et pluralitas termini substantivi attenditur secundum unitatem et pluralitatem naturæ significatæ per terminum, et non secundum unitatem vel pluralitatem suppositorum. Nempe quamvis Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tria supposita, tamen propter unitatem divinæ naturæ significatæ hoc nomine, Deus, dicuntur unus Deus. Sic econtrario, quamvis Jesus et Petrus essent unum suppositum, attamen propter assumptarum pluralitatem naturarum, dicerentur homines duo; diversitas vero naturarum, manente suppositi unitate, non impediret quin de se invicem prædicarentur, quoniam suppositi identitas ad prædicationis sufficeret veritatem. Denique natura humana assumpta, habet quantum ad aliquid, modum accidentis, quamvis loquendo simpliciter, unio non sit accidentalis. Hinc propter assumptionem naturæ illius, Filius Dei dici non potest duo, sicut nec Socrates propter humanitatem atque albedinem. Verum si Filius Dei duas assumeret humanitates, quamvis utraque illarum haberet rationem seu modum accidentis quoad naturam divinam, neutra tamen earum in comparatione ad alteram, propter quod dicerentur homines duo, non unus: quemadmodum albus et musicus potius dici possunt duo quam unus. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in Summa, tertia parte, tertia quæstione: Ex unione (asserit) animæ et corporis in Christo non fit nova persona, nec nova hypostasis; sed fit una natura assumpta in personam hypostasimve divinam, non per potentiam naturæ humanæ, sed divinæ personæ. Est autem talis conditio divinæ personæ, quod una non excludit aliam a communione ejusdem naturæ, sed solum a communione ejusdem personæ. Quumque in Incarnationis mysterio tota ratio facti sit potentia facientis, secundum Augustinum ad Volusianum, judicandum est de hoc magis secundum conditionem divinæ personæ assumentis, quam humanitatis assumptæ. Hinc non est impossibile divinis personis, ut duæ aut tres eamdem humanitatem assumant: sicque tres personæ essent unus homo propter assumptæ unitatem naturæ, sicut ostensum est. — Sic et una persona divina duas posset humanitates assumere: quod enim potest in unum et non in amplius, habet limitatam potentiam, etc., ut supra. — In his continentur et consonant quæ de his Petrus conscribit.
Richardus vero circa hæc aliqua specialia tangit: De ratione (inquiens) divinæ personæ est essentia, et proprietas personæ constitutiva. Itaque plures personas simul posse assumere eamdem numero naturam, intelligi potest dupliciter: primo, quod quælibet persona fieret suppositum illius humanitatis immediatius ratione essentiæ quam proprietatis personalis; secundo, quod econtrario. Et primo modo possibile est: sic enim humanitas sustentaretur in tribus personis immediate per id quod tribus illis commune est, quod est divina essentia; nec absurdum, quod essentia sustentata in persona sustentet naturam humanam, quum et superficies sustentata in substantia sustentet colorem. Sed secundo modo istud impossibile est, propter limitationem naturæ creatæ, cujus limitatio non patitur esse in tribus personis non mediante quodam communi absque sui distinctione. — Porro persona inart. 6.3 carnata cum assumpta natura posset adhuc aliam assumere de potentia absoluta, ob suam simplicitatem et immensitatem, quæ ita est tota suppositum naturæ assumptæ, quod tota posset esse suppositum alterius naturæ humanæ. Nec tamen ob hoc Filius Dei posset dici plures homines, propter suppositi unitatem, nec etiam unus homo, propter pluralitatem naturæ assumptæ; attamen vere esset homo, in quantum esset suppositum hujus naturæ signatæ, et etiam in quantum esset suppositum alterius naturæ assumptæ. Verumtamen aliqui dicunt, quod essent homines plures, eo quod terminus communis in prædicato positus, se habet ad modum formæ: ideoque numerus pluralis termini communis in prædicato positi, non numerat nisi naturam, quæ se habet ad modum formæ. Hæc Richardus. — Scripta quoque Durandi his dictis Thomæ et Richardi satis concordare videntur.
Præterea, Henricus Quodlibeto sexto: Ut puto, inquit, aliquando mihi visum est, unam naturam a pluribus personis divinis assumi non posse, propter limitationem naturæ creatæ, quæ (ut apparuit) non potest in pluribus personis simul subsistere. Sed exquisitius inspiciendo ad naturam rei assumptæ atque ad modum personalitatis ad quam assumitur, plane apparet quod ratio illa non cogit: imo ex utroque latere deficit. Duplex quippe est modus limitationis in rebus, duobusque modis habet res esse in aliqua personalitate; et secundum utramque distinctionem, limitatum non posse simul in diversis esse personis: veritatem habet in uno membrorum, non in alio. Quædam namque est limitatio qua res limitatur ad idem numero formaliter in se, quod pertinet ad naturam et essentiam suam, nullo alio secundum rem addito. Alia est limitatio qua res limitatur in alio in quo est, quod est extra suam essentiam ac naturam. Primo modo limitatæ sunt naturæ substantiarum creatarum, quæ natæ sunt exsistere in se. Secundo modo limitantur accidentia in subjectis; et de taliter limitato verum est, quod esse non valeat nisi in eo in quo est: ut hæc albedo esse nequit nisi in hoc corpore a quo limitationem sortitur in sua singularitate. Sic autem non limitatur natura humana ab assumente persona, sed ex sua essentia et natura, ita quod ex se taliter limitatur, quia est ens et hoc aliquid; rationem vero suppositi et personalitatis habet ab alio, quemadmodum si lapis unus numero existens assumeretur, suam numerationem retineret, et novam personalitatem accipret. Differunt enim in una et eadem re, esse hoc aliquid, et esse suppositum seu personam. Nam anima perfecte est hoc aliquid ex se, sive sit in corpore, sive extra; perfectam vero personalitatem non habet nisi in corpore. Hinc natura assumpta, ex ratione suæ limitationis non determinatur illi personæ, sicut hæc albedo huic corpori: hinc limitatio sua, qua est hoc aliquid, non impedit quin simul possit in pluribus esse personis.
Verumtamen de supposito distinguendum: est enim quoddam suppositum absolutum a forma absoluta, et quoddam respectivum a forma relativa. Et verum est, quod in pluribus suppositis absolutis natura limitata simul esse non valet, quoniam talia ita diversa sunt, quod quodlibet eorum est id quod est unum in se, et non aliud, nec aliquid eorum quæ sunt in se, est aliquid eorum quæ sunt in alio. Si ergo in talibus personis eadem esset natura, ipsa esset ipsa et non esset ipsa, sicque simul essent contradictoria in eodem. De pluribus vero suppositis respectivis rursus subdistinguendum, quia proprietas relativa distinctiva personæ, aut per se fundatur in essentia (quæ ponitur in pluribus esse suppositis) et quasi oritur ex illa, sicque per se subsistit in supposito per illam proprietatem relativam constituto; aut nullo modo fundatur in illa essentia, nec oritur ex ea, quoniam non per se, sed per accidens convenit ei subsistere sub illa proprietate in illa persona. Primo modo non potest natura esse in pluribus, nisi sit q. 7.
Cf. p. 55 C', 58 D'. illimitata, ut est divina essentia, quæ per se et ex se singularitas quædam est, non suppositi, sed naturæ, et propter fecunditatem suam, ut exsistit in una persona, necessario procedit per communicationem sub proprietatibus relativis in plura supposita. Quæ fecunditas nequit esse nisi in natura illimitata : propter quod natura limitata non valet communicari pluribus suppositis relative distinctis, relatione originis quæ ex illa oriatur natura : quia nec super eamdem numero formam limitatam possunt plures numero respectus fundari, ut super unam albedinem non nisi una similitudo; quamvis per illam posset pluribus similis dici, quemadmodum unus pater refertur eadem paternitate ad filios plures, in quibus sunt multæ filiationes. — Porro secundo modo, ut videtur, nil impedit unam limitatam naturam esse in suppositis plurimis relativis, quemadmodum unum subjectum exsistens sub pluribus accidentibus, super quæ fundantur singuli respectus specie differentes, potest esse sub pluribus illis respectibus : ut dum idem est album et cubitum, idem potest esse simile et æquale. Unde et si istæ diversæ relationes specie, possent fundari super idem numero in re, sicut paternitas et filiatio fundatur super essentiam eamdem in Deo, eadem res secundum illa duo posset dici simile et æquale, quoniam ei accidit fieri unum cum illo super quod fundatur. Quumque natura humana assumpta ab una persona, non habeat ab illa limitationem suæ singularitatis in sua natura, ut super ipsam fundetur relatio personæ illius constitutiva, sed super naturam aliam cui accidit ei uniri; neque ex hoc quod assumitur ad personalitatem unius, limitatur, quin possit assumi ad personalitatem alterius suppositi, quoniam personalitatem illam habet ab alio, non a se : repugnantia nulla apparet in natura assumpta ab una persona, quin assumi posset ab alia aut simul, aut successive. Quare quum impossibile non attribuatur Deo respectu creaturæ, nisi ratione impossibilitatis creaturæ ipsius, ostenso quod non sit repugnantia ex parte creatæ naturæ, quin possit, quantum est ex se et secundum se, assumi a pluribus suppositis, non est impossibile ex parte divinarum personarum, quin plures eamdem possint naturam assumere. — Hæc Henricus.
Circa hæc quoque Scotus prætactas narrat opiniones. Et objectiones atque solutiones quas ponit, formaliter virtualiterve præhabitæ sunt; ac tandem magis divertit ad ea quæ ex Richardo inducta sunt, et ejus solutionem plus sequitur, quæ etiam (quantum capere queo) rationabilior intelligentiorque videtur. Tamen ut ait Bonaventura, in his nil temere asserendum; nec sic una opinio est sequenda, ut dicere audeamus Deum aliter facere aut fecisse non posse.
Insuper quærit, quid sit formalis ratio terminandi unionem naturæ humanæ cum Verbo, an scilicet sit essentia Verbi, vel proprietas ejus relativa et constitutiva. Respondet : Essentia non est formalis ratio terminandi hanc unionem, sed proprietas personalis. Quod probo sic : In quocumque supposito est ratio formalis terminandi istam unionem, ipsum terminat eam; Pater, in quo est essentia divina, non terminat eam : igitur, etc. Probatur major : Suppositum non terminat nisi quia habet rationem formalem terminandi, sicut non creat nisi quia convenit ei formaliter ratio creandi; et propter hoc in quocumque est ratio formalis creandi, ipsum creat : unde necesse est tres personas creare.
Postea Scotus addit : Dicetur forte, quod tres personæ alio et alio modo essentiam habent, ideo una potest terminare ita quod essentia sit ratio terminandi uni personæ, non alteri. Quod merito rejicit Scotus. Et revera quum essentia sit tribus singulis personis communis, si ipsa est principalis, immediata et propria ratio terminandi unionem præfatam, non videretur sufficiens ratio cur sola Verbi persona diceretur incarnata. Hinc verius reputatur quod de hoc supra ex Richardo inductum est, utpote, quod incarnatio personæ divinæ immediatius atque formalius respicit in ea id quod constituit eam in esse personali proprio ac distincto, quod est subsistens ejus relatio, quam ipsius essentiam. Conformiter, eadem persona per hoc suum respectivum ac distinctivum proprie ac formaliter terminat unionem naturæ assumptæ ad eam, non tamen sine sua essentia, sed secundum quod in ipsa subsistit.
Footnotes
Chapter 48 of 201